JUS ROMANUM. De donationibus inter virum et uxorem'. Antiquis majorum moribus apud Romanos diu receptum est non valere donationes inter virum et uxorem, ne se mutuo amore invicem spoliarentur2, neve melior in paupertatem incideret, deterior ditior fierit3. Novus autem donationum status factus est senatusconsulto divi severi temporibus lato. Jus ergo in tractanda materia duplex est, ante senatus-consultum et post senatus consultum de utroque separatim disse remus. CAPUT PRIMUM. De priori donationum jure. SI. Quas personas et quas donationes spectat prohibitio. Dispiciendum est primo quæ donationes inter conjuges facta videantur. Non inter virum et uxorem 1. D. Liv. XXIV. Tit. I. 2. Ibid. L. 1. 3. Ibid. L. 3. Pr. |