Fac ut ardeat cor meum Cordi meo valide : Jam dignati pro me pati, Fac me vere tecum flere, Donec ego vixero: Virgo virginum praeclara, Fac me tecum plangere; Fac me plagis vulnerari, Ob amorem Filii. Fac me cruce custodiri, Quando corpus morietur, Paradisi gloria. PROSAE E PROCESSIONALI EBORACENSI. IN DIE PASCHAE. Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Ecce renascentis testatur gratia mundi Tempora florigero rutilant distincta sereno Salve, &c. Altius ignivomum solem coeli orbita ducit, Jamque triumphanti post tristia tartara Christo Undique fronde nemus, gramina flore favent.. Salve, &c. Legibus inferni oppressis super astra meantem Laudent rite Deum lux, polus, astra, fretum. Salve, &c. Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat, Dantque Creatori cuncta creata preces. Salve, &c. Nobilitas anni, mensium decus, alme dierum, Horarum splendor, scrupula cuncta patent. Salve, &c. Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor, Unica progenies ex Deitate patris. Salve, &c. Qui genus humanum cernens mersisse profundo, Ut hominem eriperes, es quoque factus homo. Salve, &c. IN ASCENSIONE DOMINI. Salve festa dies, toto venerabilis aevo, Qua Deus ad coelos scandit et astra tenet. Salve, &c. Qui paucis postquam surrexerat ipse diebus Salve, &c. |