Page images
PDF
EPUB

Heu quam cruentus persecutor! quam ferox
Insurgit! horret, ac fugit grex qua premit ;
Humana tanto nulla par hosti manus:
Te, Christe, sparsae vindicem poscunt oves.

Hunc ergo voce victor una subjicis;
Totum sed uno subdis in Saulo tibi,
Vincisque mundum; sternis ut mox erigas,
Agnisque praedam dividat lupus tuis.

Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas, atque jubilatio,
In unitate, quae gubernans omnia,
Per cuncta regnat seculorum secula.

FEB. 2.

IN PRAESENTATIONE DOMINI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Templi sacratas pande, Sion, fores;
Christus sacerdos intrat et hostia:
Cedant inanes veritati,

Quae se animis aperit, figurae.

Non immolandi jam pecudum greges,
Fumabit ater non cruor amplius ;
En ipse placando Parenti

Ipse suis Deus adstat aris.

Virgo latentis conscia Numinis,

Demissa vultus, quem peperit Deum,
Hunc gestat ulnis; pauperumque
Munera fert teneras volucres.

Hic omnis aetas, omnis et adstitit
Sexus, propinquo Numine plenior;
Omnes anhelantis tot annos

Nunc fidei pretium reportant.

Testes tot inter, magnanimo, Deus,
Tibi litabat firma silentio

Verbi silentis muta mater :
Cuncta animo penitus premebat.

Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini :
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.

AD OFFICIUM NOCT.

Fumant Sabaeis templa vaporibus; Nos sacra poscunt: jam praeit hostia; Sequamur omnes, et vicissim

Puro animo memores litemus.

Lumen ministret splendidior fides:
Ministret ignes flammea caritas;
Fundatque divinos honores

Innocuae bona fama vitae.

Vitae nocentis quid trahimus moras?
Sit fas beato cum sene commori ;
Ut quem sub aris immolatum
Vidimus, hoc etiam fruamur.

Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini ;
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.

AD LAUDES.

Qui sacris hodie sistitur aris,
Stat signum populis omnibus infans:
Idem Judaicae gloria gentis,

Et toti nova lux addita mundo.

Plausus insolitos audit uterque
Miraturque parens: vota faventum
Votis excipiunt, et sua laetis
Gratantum ominibus gaudia miscent.

Afflatae subito Numine mentes
Vix sese capiunt: spesque salutis
Hac inclusa tenus corde sub imo,
Ipsis jam manibus prensa tenetur.

Quem videre procul mente Prophetae,
Nunc te das oculis, Christe, fruendum;
Mox idem feries, ora resolvens,
Dictis attonitas grandibus aures.

Si nostris modo te sensibus aufers,
Horum firma fides suppleat usum;
Hac te, Christe, manu tangere fas est:
In templis resides nunc quoque nostris.

Aeterno sit honor lausque Parenti: Qui placare paras victima Patrem, Aequalis tibi sit gloria, Nate: Amborum similis laus sit amori.

AD SECUNDAS VESPERAS.

Stupete, gentes; fit Deus hostia:
Se sponte legi Legifer obligat:
Orbis Redemptor nunc redemptus:
Seque piat sine labe mater.

De more matrum, Virgo puerpera
Templo statutos abstinuit dies.
Intrare sanctum quid pavebas,
Facta Dei prius ipsa templum ?

Ara sub una se vovet hostia

Triplex honorem virgineum immolat Virgo sacerdos, parva mollis

Membra puer, seniorque vitam.

Eheu! quot enses transadigent tuum
Pectus! quot altis nata doloribus,
O Virgo! Quem gestas, cruentam
Imbuet hic sacer Agnus aram.

Christus futuro, corpus adhuc tener,

Praeludit insons victima funeri:

Crescet; profuso vir cruore,

Omne scelus moriens piabit.

Sit summa Patri, summaque Filio,
Sanctoque compar gloria Flamini :
Sanctae litemus Trinitati
Perpetuo pia corda cultu.

MAR. 25.

IN ANNUNCIATIONE

ET INCARNATIONE DOMINI.

AD PRIMAS VESPERAS.

Haec illa solemnis dies,
Dies salutis nuntia,

Qua missa coelo tristibus
Venere terris gaudia.

Unius omnes crimine
Casu gravi lapsi sumus:
Ut ipse lapsos erigat,
Descendit in terras Deus.

Qui Patris aeterno sinu
Aeterna Proles nascitur,
Obnoxius fit tempori,
Sinum nec horret Virginis.

Mortale corpus induit,
Orbi piando victimam;
Ut innocenti sanguine
Scelus nocentum diluat.
I

« PreviousContinue »