Page images
PDF
EPUB

25. Interdùm autem restitutio et in rem dafür minori, id est. adversùs rei ejus possessorem, licèt cum eo non sit contractum, Ut putà rem à minore emisti, et alii vendidisti : potest desiderare interdùm adversùs possessorem restitui, ne rem suam perdat, vel re suâ careat. I. 13. §. r. p. 406.

26. Idem Pomponius ait, in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire. l. 16. §. 4. C. eiv. 1162, 1602, 1650.

27. Non solùm autem minoribus, verùm successoribus quoque minorem datur in integrum restitutio, et si sint ipsi majores. I. 18. §. ult. C. civ. 746, 750, s. 1124, 1305.

Interdùm successori plus quàm aunum dabimus ut est edicto expressum: si fortè ætas ipsius subveniat. Nam post annum vicesimum quintum habebit legitimum tempus. Hoc enim ipso deceptus videtur, quod cùm posset restitui intrà tempus statutum ex personâ defuncti, hoc non fecit. I. 19. C. civ. 1304.

28. Planè si defunctus ad in integrum restitutionem modicum tempus ex anno utili habuit, huic hæredi minori post annum vicesimum quintum completum non totum statutum tempus dabimus ad in integrum restitutionem, sed id duntaxat tempus quod habuit is cui hæres exstitit. l. 19. §. 1. C civ. 1304, s.

29. Destitisse autem is videtur non qui distulit, sed qui liti renuntiavit in totum. I. 21. pr. 397, s.

30. In integrum verò restitutione postulatâ adversùs aditionem à minore factam, si quid legatis expensum est, vel pretia eorum, qui ad libertatem aditione ejus pervenerunt, à minore refundenda non sunt, quemadmodum per contrarium, cùm minor restituitur ad adeundam hæreditatem, quæ anteà gesta erant per curatorem bonorum, decreto prætoris ad distrahenda bona secundùm juris formam constitutum, rata esse habenda, Calpurnio Flacco Severùs et Antoninus rescripserunt. 1. 22. C. civ. 461, 462, 776.

31. Scævola noster aiebat, si quis juvenili levitate ductus omiserit, vel repudiaverit hæreditatem, vel bonorum possessionem : si quidem omnia in integro sint omnimodò audiendus est: si verò jam distracta hæreditate, et negotiis finitis, ad paratam pecuniam laboribus substituti veniat repellendus est. Multòque partiùs ex hâc causâ hæredem minoris restituendum esse. 1. 24. §. 2. C. civ. 1305.

32. Restitutio autem ità facienda est, ut unusquisque in integrum jus suum recipiat. Itàque, si in vendendo fundo circumscriptus restituetur: jubeat prætor emptorem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere: nisi si tunc dederit, cùm eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in eâ pecuniâ, quæ ei consumpturo creditur. I. 24. §. 4.

Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ità nec in lucro. Et ideò quidquid ad eum pervenit vel ex emp

[ocr errors]

tione, vel ex venditione, vel ex alio contractu, hoe debet restituere. I. in C. de reput, quæ fiunt in jud. in int, restit.

Sed et cùm minor adiit hæreditatem, et restituitur, mox quidquid ad eum hæreditate pervenit, debet præstare. Verùm et si quid dolo ejus factum est, hoc eum præstare convenit. d.1. §. 2. C. civ. 1674, S.

33. Totum hoc pendet ex prætoris cognitione. 1. 24. §. ult.

34. Si talis interveniat juvenis, cui præstanda sit restitutio; ipso postulante præstari debet, aut procuratori ejus, cui idipsum nominatim mandatum sit. Qui verò generale mandatum de universis negotiis gerendis, alieget, non debet audiri. 1. 25. §. 1. C. civ. 1988.

35. Si pecuniam quam mutuam minor accepit, dissipavit, denegare debet proconsul creditori adversùs cum actionem. Quod si egenti minor crediderit, ulteriùs procedendum non est, quàm ut jubeatur juvenis actionibus suis quas habet adversùs eum, cui ipse credidisset, cedere creditori suo. I. 27. §- 1.

36. Prædium quoque, si ex eâ pecunià pluris quàm oporteret emit, ità temperanda res erit, ut jubeatur venditor reddito pretio recuperare prædium: ità ut sine alterius damno, etiam creditor à juvene suum consequatur. Ex quo scilicet simul intelligimus quod observari oporteat, şi suâ pecuniâ pluris quàm oportet emerit. Ut tamen hoc, et superiore casu venditor qui pretium reddidit, etiam usuras quas ex eâ pecunià percepit, aut percipere potuit, reddat, et fructus quibus locupletior factus est juvenis, recipiat. I. 27. §. 1. C. civ. 1124, 1125.

37. Si minor annis vigintiquinque sine causâ debitori acceptum tulerit, non solùm in ipsum, sed et in fidejussores, et in pignora actio restitui debet. Et si ex duobus reis alteri acceptum tulerit, in utrumque restituenda est actio. Ex hoc intelligimus, si damnosam sibi novationem fecerit, fortè si ab idoneo debitore ad inopem, novandi causà transtulerit obligationem, oportere cum in priorem debitorem restitui. I. 27. §. 2. et 3. C. civ. 481, s.

38. Etiam si pat. e, eodemque tutore auctore, pupillus captus probari possit, curatorem posteà ei datum nomine ipsius in integrum restitutionem postulare non prohiberi. I. 29.

39. Ex causâ curationis condemnata pupilla adversùs unum caput sententiæ restitui volebat: (et) quia videtur in cæteris litis speciebus relevata fuisse, actor major etate, qui adquievit tunetemporis sententiæ, dicebat totam debere litem restaurare. Herennius Modestinus respondit. Si species in quâ pupilla in integrum restitui desiderat cœteris speciebus non cohæret, nihil proponi cur à totâ sententiâ recedi actor postulans audiendus est. 1. 29. §. 1.

40. Si filius emancipatus contrà tabulas nou acceptâ possessione, post inchoatam restitutionis quæstionem, legatum ex

testamento patris major vigintiquinque annis petiisset, liti renuntiare videtur. Cùn, et si bonorum possessionis tempus largiretur, electo judicio defuncti, repudiatum beneficium prætoris existimaretur. l. 3o. v. l. 3. §. 1. C. civ. 1311.

41. Minor vigintiquinque aunis adito præside, ex aspectu corporis falsò probavit perfectam ætatem. Curatores cùm intellexissent esse minorem, perseveraverunt in administratione : medio tempore, post probatam ætatem, antè impletum vicesimum quintum annum solutæ sunt adolescenti pecuniæ debitæ, easque malè consumpsit. Quæro cujus sit periculum? Et quid, si curatores quoque in eodem errore perseverassent, ut putarent majorem esse, et abstinuissent se ab administratione, curationem etiam restituissent: an periculum emptoris, quod post probatam ætatem cessit, ad eos pertineat.

Respondi, hi qui debita exsolverunt, liberari jure ipso non debent iterùm conveniri. Planè curatores qui scientes eum minorem esse, perseveraverunt in eodem officio, non debuerunt eum pati accipere pecunias debitas : et debebunt hoc nomine conveniri. Quod si et ipsi decrcto præsidis crediderunt, et administrare cessaverunt, vel etiam rationem reddiderunt: similes erunt cæteris debitoribus: ideòque non convenientur. I. 32.

Si is qui minorem nunc se esse asseverat, fallaci majoris ætatis mendacio te deceperit, cùm juxtà statuta juris, errantibus non etiam fallentibus minoribus publica jura subveniant, iu integrum restitui non debet. 1. 2. C miu. se maj. dix. Malitia supplet ætatem. 1. 3. C. eod. C. civ. 1307.

42. Minores si in judicem compromiserunt, et tutore auctore stipulati sint, integri restitutionem adversùs talem obligationem jure desiderant. I. 34. §. 1. C. civ. 483, s.

43. Si in emptionem penes se collocatam minor adjectione ab alio superetur, implorans in integrum restitutionem audietur, si ejus interesse emptam ab eo rem fuisse, approbetur. Veluti quod majorum ejus fuisset: ità tamen, ut id quod ex licitatione accessit, ipse offerat venditori. l. 35.

Apud nos minor non restituitur adversùs venditionem in jure, post auctiones, ritè factum; nec adversùs lapsum temporis in redhibitione gentilitið.

44. Auxilium in integrum restitutionis executionibus pœnarum paratum non est. Ideòque injuriarum judicium semel omissum, repeti non potest. 1. 37.

45. In delictis minor anuis vigintiquinque non meretur in integrum restitutionem, utiquè atrocioribus. Nisi quatenùs interdùm miseratio ætatis ad xediocrem pænam judicem produxerit. I. 37. §. 1. p. 66, s.

46. Non sit ætatis excusatio adversùs præcepta legum, ei qui dùm leges invocat, contrà cas committit. 1. 37. in fiue.

In criminibus ætatis suffragio miñores non juvantur. Etenim malorum mores infirmitas animi non excusat. I. 1. C. si advers. delict. p. 66, s.

47. Æmilius Larianus ab Obinio fundum Rutilianum lege commissoriâ emerat, datâ parte pecuniæ: ita ut si intrà duos menses ab emptione, reliqui pretii partem dimidiam non solvisset, inemptus esset. Item si intrà alios duos menses reliquum pretium non numerasset, similiter esset inemptus. Intrà priores duos menses Lariano defuncto, Rutiliana pupillaris ætatis successerat, cujus tutores in solutione cessaverunt. Venditor denuntiationibus tutoribus sæpè datis, post annum eamdem possessionem Claudio Telemacho vendiderat : pupilla in integrum restitui desiderabat. Victa tam apud prætorem, quàm apud præfectum urbi provocaverat? putabam benè judicatum, quod pater ejus, non ipsa contraxerat. Imperator autem motus est, quod dies committendi in tempus pupillæ incidisset, eaque effecisset ne paretur legi venditionis. Dicebam posse magis eâ ratione restitui eam, quod venditor denuntiando post diem quo placuerat esse commissum, et pretium petendo recessisse à lege suå videretur: nou me moveri quod dies posteà transisset, non magis quàm si creditor pignus distraxisset post mortem debitoris die solutionis finità. Quia tamen lex commissoria displicebat ei, pronuntiavit in integrum restituendam. I. 38.

48. Vendentibus curatoribus minoris fundum, emptor exstitit Lucius Titius, et sex ferè annis possedit: et longè, longèque rem meliorem fecit. Quæro, cùm sint idonei curatores, an minor adversùs Titium emptorem in integrum restitui possit? respondi ex omnibus quæ proponerentur vix esse eum restituendum, nisi si maluerit omnes expensas, quas bonâ fide emptor fecisse approbaverit, ei præstare. 1. 39. §. 1. V. tit. de red. eor. qui sub tut. C. civ. 457, s.

49. Prædia patris sui minor annis vigintiquinque, ob debita rationis tutelæ aliorum quam pater administraverat, in solutum inconsultè dedit. Ad suam æquitatem, per in integrum restitutionem revocanda res est. Usuris pecuniæ, quam constituerit ex tutela deberi, reputatis, et cum quantitate fructuum perceptorum compensatis. 1. 40, §. 1. C. civ. 482, s.

50. Non omnia quæ minores annis vigintiquinque gerunt, irrita sunt sed ea tantùm quæ causâ cognitâ ejusmodi deprehensa sunt: vel ab aliis circumventi, vel suâ facilitate decepti, aut quod habuerunt amiserunt: aut quod acquirere emolumentum potuerunt, omiserunt: aut se oneri quod non suscipere licuit, obligaverunt. I. 44. C. civ. 484.

51. Tutor urgentibus creditoribus rem pupillarem bonâ fide vendidit, denuntiante tamen matre emptoribus. Quæro, cùm urgentibus creditoribus distracta sit, nec de sordibus tutoris me

ritò quippiam dici potest, an pupillus in integrum restitui potest? respondi, cognità causâ æstimandum : nec idcircò si justum sit restitui denegandum id auxilium, quod tutor delicto vacaret. I. 47. V. tit. de red, cor, qui sub tut. C. civ. 457, s.

52. Curator adolescentium prædia communia sibi, et iis quorum curam administrabat, vendidit. Quæro, si decreto prætoris adolescentes in integrum restituti fuerint, an eatenùs venditio rescindenda sit, quatenùs adolescentium pro parte fundus communis fuit. Respondi catenùs rescindi, nisi si emptor à toto contractu velit discedi, quod partem empturus non esset. l. 47. §. 1.

53. Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit. I. 5. C. de in integr. rest. min. C. civ. 1305.

54. Minoribus in his quæ vel prætermiserunt, vel ignoraverunt, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. 1. pen. C. eod. C. civ. 480, s, 1304, s.

55. Non videtur circumscriptus esse minor qui jure sit unus communi. I. ult. C. eod.

56. Minoribus annis vigintiquinque etiam in his quæ præsentibus tutoribus vel curatoribus, in judicio vel extrà judicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumventi sunt, placuit. 1. 2. C. si tut. vel. cur. interv. C. civ. 457, 458. 57. Minores vigintiquinque annis non tantùm in his quæ ex bonis propriis amiserunt, verùm etiam si hæreditatem sibi delatam non adierint, posse in integrum restitutionis auxilium postulare jamdudùm placuit. I. 1. C. si ut omiss. hæred. C. civ. 461, 776.

TITULUS V. — De capite minutis.

1. Nemo delictis exuitur, quamvis capite minutus sit. l. a. § 3. 2. Injuriarum, et actionum ex delicto venientium obligationes cum capite ambulant. l. 7. §. 1.

li 3. Eas obligationes quæ naturalem præstationem habere intelguntur, palàm est capitis deminutione non perire : quia civilis ratio naturalia jura corrumpere non potest. 1. 8. C. civ. 2046; I. 4; pr. 246.

4. Capitis deminutionis tria genera sunt. Maxima, media, minima. Tria enim sunt quæ habemus, libertatem, et civitatem, et familiam. Igitur cùm omnia hæc committimus, hoc est libertatem et civitatem, et familiam, maximam esse capitis deminutionem : cùm verò amittimus civitatem, libertatem retinemus, mediam esse capitis deminutionem : cùm et libertas, et civitas retinetur, familia tantùm mutatur, minimam esse capitis deminutionem constat. 1. ult. C. civ. 9, 34, s. 102, s. Charte, 1. TITULUS VI. — Ex quibus causis majores vigintiquinque annis in integrum restituuntur.

1. Hujus edicti causam nemo non justissimam esse confitebitur.

« PreviousContinue »