Horatius restitutus: or, the books of Horace, arranged in chronological order according to the scheme of Dr. Bentley, from the text of Gesner, corrected and improved

Front Cover
Baldwin and Cradock, 1837 - 205 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Popular passages

Page 247 - Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit ; dictae per carmina sortes ; Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis ; ludusque repertus Et longorum operum finis : ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Page 244 - Successit vetus his comoedia non sine multa Laude, sed in vitium libertas excidit et vim Dignam lege regi : lex est accepta, chorusque Turpiter obticuit sublato jure nocendi.
Page 137 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Page 167 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Page 176 - Hunc solem, et Stellas, et decedentia certis Tempora momentis, sunt qui formidine nulla Imbuti spectent : quid censes munera terrae...
Page 111 - PARCUS deorum cultor et infrequens Insanientis dum sapientiae Consultus erro, nunc retrorsum Vela dare atque iterare cursus Cogor relictos : namque Diespiter, Igni corusco nubila dividens Plerumque, per purum tonantes Egit equos volucremque currum, Quo bruta tellus et vaga flumina, Quo Styx et invisi horrida Taenari Sedes Atlanteusque finis Concutitur.
Page 238 - Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis Doctus iter melius, mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi.
Page 242 - Ne, quicunque deus, quicunque adhibebitur heros, Regali conspectus in auro nuper et ostro, Migret in obscuras humili sermone tabernas, Aut dum vitat humum, nubes et inania captet.
Page 236 - Inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter 15 assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros, aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum scis simulare.
Page 243 - Nomen iambeis, cum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi. Non ita pridem, Tardior ut paulo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.

Bibliographic information