Page images
PDF
EPUB

Addimus eum qui hereditatem adire vult, certum esse debere defunctum esse testatorem, sibique hereditatem, aut ex causa testamenti, aut ab intestato esse delatam (§ 7, Inst. h. t.)

Quum acquisitio hereditatis, si ære alieno obruta sit, heredi nocere possit, huic, ut tale detrimentum a se avertere queat, duo juris beneficia concessa sunt, nempe beneficium deliberandi et beneficium inventarii.

Jus deliberandi est facultas heredis in statum hereditatis inquirendi, et secum reputandi utrum hereditatem delatam adire aut repudiare expediat. Hoc jus extraneis heredibus primum a jure prætorio concessum est. Nam prætor quidem in edicto statuit, si tempus ad deliberandum peteretur, se daturum (L. 1, D. de jure delib., 28, 8). Spatium deliberandi ex æquo et bono determinabat, sed non pauciores quam centum dies, ut docet Paulus, dare solebat (L. 2, D. ibid.). Quod si hoc tempus non suffecisset, novum impetrari non poterat, nisi ex magna causa (L. 3 et 4, D. ibid.). Justinianus præcipit ut a judicibus novem menses concedi possunt, ab imperatore vero annus (C. 22, § 13; Cod. de jure delib., 6, 30). Quod si omiserit heres intra hoc tempus voluntatem suam manifestare, pro repudiante hereditatem accipitur, et actiones ei denegantur quando pressus est ab iis, quibus ipso deficiente hereditas defertur, veluti a substitutis vel ab intestato succedentibus sin vero creditores vel legatarii eum coegerant, quorum interest hereditatem aditam esse, pro eo habetur, qui hereditatem adierit (C. 19; Cod. de jure delib., 28, 8).

Si extraneus heres cui de adeunda hereditate deliberare licet, adierit, postea relinquendæ hereditatis facultatem non habet, nisi minor sit vigenti quinque annis; nam hujus ætatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita etiam si temere damnosam hereditatem susceperint, prætor succurit (Gaius, II, 163; § 5 Inst. h. t.).

Quamvis heres deliberandi jus habeat, tamen non ab omni damno tutus est. Nam cum semel aditam hereditatem repudiare non possit, et licet ea non solvenda sit, nihilominus obligatur in solidum, propter latens sæpe æs alienum in damnum incidere potest. Sciendum tamen est divum Hadrianum beneficio speciali majori viginti quinque annis veniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande æs alienum, quod aditæ hereditatis tempore latebat, emersisset. Postea quoque divus Gordianus hoc in militibus extendit (§ 6, Inst., h. t.). Sed Justinianus commune omnibus subjectis imperio suo hoc beneficium præstitit, quod inventarii beneficium dictum est.

Hoc autem beneficium ut heres extraneus obtineat, inventarium conficere debet. Est autem inventarium nihil aliud nisi repertorium omnium rerum hereditariarum. Quod ut legitime fiat, requiritur ut intra trigenta dies ex quibus heres delatam sibi hereditatem sciverit, inchoetur, et intra alios sexaginta dies absolvere, si res propinquæ sunt, vel intra annum a prima scientia, si res longius absunt. Adhibendi sunt conficiendo inventario tabularius, creditores, legatarii omnesque ii quorum interest, aut eorum loco tres testes.

Inventarium ab ipso herede subscribendum est, vel si non scribere possit, a tabulario (C. 22, §§ 2 et 3; Cod. de jure delib.). Ex quo inventarii beneficium a Justiniano introductum est, heredibus extraneis deliberationis auxilium non amplius fuit necessarium: sed minime deliberandi jus abrogatum est. Utroque autem simul beneficio heres uti non poterat. Inde, si heres beneficium inventarii neglexerit, et jus deliberandi petere maluerit, creditoris in solidum tenetur (§ 6, in fine, Inst., h. t.).

CAPUT II.

QUOMODO JURE PRÆTORIO ACQUIRATUR HEREDITAS.

Jure prætorio nunquam ipso jure hereditas acquirebatur; bonorum enim possessionem tam sui quam extranei heredes petere debebant. Edictalis quidem bonorum possessio apud prætorem et de plano agnosci poterat; decretalis vero coram tribunali petenda erat, et causa cognita decreto demum interposito competebat.

Petendæ bonorum possessionis a prætore tempus præfinitum erat. Liberis quidem et parentibus tam naturalibus quam adoptivis in petenda bonorum possessione anni spatium, ceteris autem centum dierum prætor dederat (§ 8, Inst. de bon. poss. 3, 9).

DROIT CIVIL FRANÇAIS.

Des testaments en général et des exécuteurs
testamentaires.

PREMIÈRE PARTIE.

Des testaments en général,
(Code Nap., art. 893 à 900.)

Introduction.

On ne pourra disposer de ses biens, à titre gratuit, que par donation entre vifs ou par testament (art. 893). En droit romain, et même dans les pays de droit écrit, nous trouvons encore la donation à cause de mort, donation qui ne produisait tous ses effets que par la mort du donateur, et qui était considérée comme non avenue en cas de prédécès du donataire.

L'ordonnance de 1731 a laissé subsister cette disposition à titre gratuit dans les pays où elle était autorisée par les lois ou par les coutumes, en la soumettant toutefois aux mêmes formes que les testaments ou les codicilles.

« PreviousContinue »