Page images
PDF
EPUB

ut consilium, tanquam ex thesauro recondito, eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus, et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire, quae circumsonant, neque videre, quae obstant, solemus. Id vero sive ita est, admirandum profecto est, quomodo id fiat, cum ad pectus ex cerebro nullum iter pateat 1); sin autem non est ita, tamen nihilominus admirandum est, quod divina, nescio qua ratione fiat, ut ita esse videatur. An potest aliquis non admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens, vel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat; tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum omne collustret; et si velit, maria pervolet; terras ac urbes peragret; omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque summota sint, in conspectu sibi ipse constituat? Et miratur aliquis, si divina mens Dei per universas mundi partes intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae, ut ne septis quidem gravis hujus ac pigri corporis, cui illigata est, coerceri ullo modo possit, quominus sibi liberam vagandi facultatem quietis impatiens largiatur? Sive igitur in capite mens habitat, sive in pectore; potestne aliquis comprehendere, quae vis rationis efficiat, ut sensus ille incomprehensibilis aut in medulla cerebri haereat, aut in illo sanguine bipartito, qui est inclusus in corde? ac non ex eo ipso colligat, quanta sit Dei potestas, quod animus se ipsum non videt, aut qualis, aut ubi sit; nec si videat, tamen perspicere possit, quo pacto rei corporali res incorporalis adjuncta sit? Sive etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit: quod et fieri potest, et a Xenocrate, Platonis discipulo, disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est, nec quid sit mens, nec qualis, intelligi potest, cum sit natura ejus tam subtilis ac tenuis, ut

1) Betuleius: Ergo, Lactanti, tua censura Pythagoras longe aberravit, qui animae imperio fines, seu terminos cor et cerebrum constituit. Deus spiritus est, mens divinum quiddam est. Unde sequitur, mentem seu animam esse dowμatov. Ergo circumscriptione locorum mens opus minime habet. Taceo jam, quod cerebrum mentis sedes, non modo spiritum animalem ita tenuem parat, ut rebus divinis exequendis sit idoneus; sed etiam sensuum instrumenta per nervos, veluti per funiculos distribuit. Utrilibet animae parti non sensus modo parent dictanti; sed ad ipsarum nutum omnes corporis particulae excubias agunt, jussum exspectantes. Nam si voluntas, id est rectae rationis dictamen aliquid videre jubeat, tunc in promtu oculorum officium est. Eadem ratio in ceteris quoque sensuum organis, artubus et ceteris membris est.

solidis visceribus infusa, vivo et quasi ardenti sensu membris omnibus misceatur. Illud autem cave, ne unquam simile veri putaveris, quod Aristoxenus dixit 1): mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus ex constructione corporis et compagibus viscerum vim sentiendi exsistere. Musici enim intentionem concentumque nervorum in integros modos sine ulla offensione consonantium harmoniam vocant. Volunt igitur animum simili ratione constare in homine, qua et concors modulatio constat in fidibus; scilicet, ut singularum corporis partium firma conjunctio membrorumque omnium consentiens in unum vigor motum illum sensibilem faciat, animumque concinnet, sicut sunt nervi bene intenti conspirantem sonum 2). Et sicuti in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur et solvitur: ita in corpore, cum pars aliqua membrorum duxerit vitium, destrui universa, corruptisque omnibus atque turbatis occidere sensum, eamque mortem vocari. Verum ille, si quidquam mentis habuisset, nunquam harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. Non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his comparatio ac similitudo viventis 3); animus autem sua sponte et cogitat, et movetur. Quodsi quid in nobis harmoniae simile esset, ictu moveretur externo, sicut nervi manibus, qui sine tactu 4) artificis pulsuque digitorum muti atque inertes jacent. Sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret; quia mens ejus ex membris male compacta torpebat.

CAPUT XVII.

De anima, deque ea sententia Philosophorum.

Superest de anima dicere; quamquam percipi ratio ejus et natura non possit. Nec ideo tamen immortalem esse animam non intelligimus; quoniam quidquid viget moveturque per se semper, nec videri, aut tangi potest, aeternum sit necesse est. Quid autem sit anima, nondum inter philosophos convenit, nec unquam fortasse conveniet. Etenim alii sanguinem 5) esse dixerunt, alii ignem 6), alii ventum 7); unde anima, vel animus nomen accepit, 1) Cicero in I. Tuscul. quaest:,,Dicaearchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi, quid, aut qualis esset intelligentia, nullum omnino animum esse dixerunt. De Aristoxeni opinione vide Lactantium lib. 7. div. Inst. cap. 13. 2) Sicut sunt nervi bene intenti ad conspirantem sonum. Vulgo deest vox, sunt. 3) Similitudo viventis, id est, similitudo cum vivente. 4) Alii leg. tractu, seu tractatu. 5) Sanguinem. Critiae et Empedocli hoc tribuunt. Bün. 6) Ignem. Zeon, Vid. Lactant. lib. II. cap. 12

[merged small][ocr errors][merged small]

quod graece ventus aveμos dicitur: nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid videtur. Non enim, si anima sanguine aut per vulnus effuso, aut febrium calore consumto, videtur extingui, continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est, veluti si veniat in quaestionem, lumen, quo utimur, quid sit, et respondeatur, oleum esse, quoniam consumto illo, lumen extinguitur; cum sint utique diversa, sed alterum sit alterius alimentum. Videtur ergo anima similis esse lumini, quae non ipsa sit sanguis, sed humore sanguinis alitur 1) ut lumen oleo.

Qui autem ignem putaverunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. Sed ignis et sensu indiget, et videtur, et tactu comburit. Anima vero et sensu aucta 2) est, et videri non potest, et non adurit. Unde apparet, animam nescio quid esse Deo simile 3). At illi, qui ventum putant, hòc falluntur, quod ex aëre spiritum ducentes, vivere videamur. Varro ita definit: Anima est aër conceptus ore, defervefactus in pulmone, temperatus in corde 4), diffusus in corpus. Haec apertissimae falsa sunt. Neque enim tam obscuram nobis hujusmodi 5) dico esse rationem, ut ne hoc quidem intelligamus, quid verum esse non possit. An si mihi quis dixerit, aeneum esse coelum, aut vitreum; ut Empedocles ait, aërem glaciatum, statimne assentiar, quia coelum ex qua materia sit ignorem? Sicut enim hoc nescio, ita illud scio. Anima ergo non est aër ore conceptus, quia multo prius gignitur anima, quam concipi aër ore possit. Non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis videtur, sed post conceptum protinus, cum fetum in utero necessitas divina formavit, quia adeo vivit intra viscera genitricis, ut et incremento augeatur, et crebris pulsibus gestiat emicare. Denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus exstinctum. Ceterae definitionis partes eo spectant, ut illis novem mensibus, quibus in utero fuimus, mortui fuisse videamur. Nulla ergo ex his tribus vera sententia est. Nec tamen in tantum falsos esse dicendum est, qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint; nam et sanguine simul, et calore, et spiritu vivimus. Sed cum constet

1) alitur, alii: alatur. Lenglet. 2) Aucta, pro praedita. 3) animam nescio quid esse Deo simile. Conf. St. Augustin. in Psalm 62. Quum Deus sit vita animae, anima vero vita corporis, sicut corpus vivere non potest absente anima, ita nonnisi Deo praesente anima vivere valeat. 4) Lenglet: tepefactus in pulmone, fervefactus in corde. sche addunt: rerum.

5) Bün. Fritz

anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest, exprimi, quam videri.

CAPUT XVIII.

De anima et animo, eorumque affectionibus.

Sequitur alia, et ipsa inextricabilis quaestio: idemne sit anima et animus, an vero aliud sit illud, quo vivimus, aliud autem, quo sentimus et sapimus. Non desunt argumenta in utramque partem. Qui enim unum esse dicunt, hanc rationem sequuntur, quod neque vivi, sine sensu possit, nec sentiri sine vita, ideoque esse non posse diversum id, quod non potest separari; sed quidquid est illud, et vivendi officium, et sentiendi habere rationem. Idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae 1). Qui autem dicunt esse diversa, sic argumentantur: Ex eo posse intelligi, aliud esse mentem, aliud esse animam, quia incolumi anima mens possit exstingui, quod accidere soleat insanis; item quod anima morte sopiatur, animus somno, et quidem sic, ut non tantum, quid faciat, aut ubi sit, ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur. Quod ipsum quomodo fiat, non potest pervideri; cur fiat, potest. Nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens visionum imaginibus occupata teneatur 2). Latet autem mens oppressa somno, tanquam ignis obducto cinere sopitus; quem si paululum commoveris, rursus ardescit et quasi evigilat. Avocatur ergo simulacris, donec membra sopore irrigata vegetentur 3); corpus enim vigilante sensu, licet jaceat immobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus et vibrat, ut flamma, et artus omnes ad se asstrictos tenet. Sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resolvitur in quietem. Traducitur autem mens

1) Duo Epicurei poetae. Alter est Lucretus, qui ait lib. III. V. 137. Nunc animum atque animam dico conjuncta teneri Inter se, atque unam naturam conficere ex se, Sed caput esse quasi, et dominari in corpore toto, Consilium, quod nos animum mentemque vocamus. Alter poeta epicureus dicitur esse Virgilius; nam hic ipse se Epicureum profitetur. Alii tamen Horatium putant, quoniam ipse testatur se epicureum esse. Ode 3. lib. I. et epist. 4. 2) Nisi mens teneatur. Lactantius: animus rerum falsarum contemplatione fallitur, fallitur etiam insomniis. 3) Lactantius, Ira Dei cap. 17: Nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen irrequietus agitatur: imagines sibi, quas cernat, effingit, ut naturalem suum motum exerceat varietate visorum; avocatque se a falsis, dum membra saturentur, ac vigorem capiant de quiete.

cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit; dum intenta est in ea, de quibus cogitat, repente somnus obrepit, et in species proximas sensim ipsa cogitatio declinat: sic ea, quae sibi ante oculos posuerat, videre quoque incipit. Deinde procedit ulterius, et sibi avocamenta invenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. Nam ut mens per diem veris visionibus avocatur, ne obdormiat, ita falsis nocte, ne excitetur; nam si nullas immagines cernat, aut vigilare illam necesse erit, aut perpetua morte sopiri. Dormiendi ergo causa tributa est a Deo ratio somniandi, et quidem in commune universis animantibus, sed illud homini praecipue quod cum eam rationem Deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium 1). Nam et historiae saepe testantur; exstitisse somnia, quorum praesens et admirabilis fuerit eventus; et responsa vatum nostrorum 2) ex parte somniis constiterunt. Quare neque semper vera sunt, neque semper falsa, Virgilio teste, qui duas portas voluit esse somniorum. Sed quae falsa sunt, dormiendi causa videntur; quae vera, immittuntur a Deo, ut imminens bonum, aut malum hac relevatione discamus.

CAPUT XIX.

De anima, eaque a Deo data.

Illud quoque venire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex matre, an vero ex utroque generetur. Sed ego id eo jure ab ancipiti vendico. Nihil enim ex his tribus verum est, quia neque ex utroque, neque ex alterutro seruntur animae. Corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque; de animis anima non potest, quia ex re tenui et incombrehensibili nihil potest decedere. serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subjacet.

Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi:
Omnibus ille idem pater est,

Itaque

ut ait Lucretius 3). Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari. Nec putari pater debet, qui transfüdisse, aut inspirasse animam de suo 4) nullo modo sentit; nec si sentiat, quando tamen, aut quomodo id fiat, habet animo comprehensum. Ex quo apparet, non a parentibus dari animas 5), sed ab uno

[ocr errors]

1) Ut Josephus et Daniel somniorum interpretes fuerunt, et Dominus per Johelem hoc divinationis genus mortalibus promissit. 2) Prophetarum. 3) Lucret. lib. 2. V. 990. 4) De suo; alii: de sua. 5) Non parentibus etc. Certum est, Deum vocari patrem spirituum, quia ipse animas

--

[ocr errors]
« PreviousContinue »