Page images
PDF
EPUB

tamen cum spiritu fuerit animatum, id vero implume ac tenerum, non modo volandi, sed ambulandi quoque usu caret. Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum volucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae? Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora praetereunt. Quaero igitur ab iis, qui conditionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura? 1) Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint vel fragiliorem multo, quam nunc est, dummodo humanam quam illam irrationabilem firmitatem. Sed videlicet prudentes viri neque hominis rationem volunt cum fragilitate neque mutorum firmitatem sine ratione. Quod nihil est tam repugnans tamque contrarium, quod unumquodque animal aut ratio instruat necesse est, aut conditio naturae. Si naturalibus munimentis instruatur, supervacua ratio est. Quid enim excogitabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea, quae possunt esse rationis, ultro natura concedat? Si autem ratione sit praeditum, quid opus erit sepimentis corporis? cum semel concessa ratio naturae munus possit implere; quae quidem tantum valet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit majus ac melius a Deo dari. Denique cum et corporis non magni homo, et exiguarum virium, et valetudinis sit infirmae, tamen quoniam id, quod est majus accepit et instructior est ceteris animalibus, et ornatior. Nam cum fragilis imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est, et ea omnia, quae firmiora nascuntur, etiamsi vim coeli fortiter patiuntur ab homine tamen tuta esse non possunt. Ita fit, ut plus homini conferat ratio, quam natura mutis; quoniam in illis neque magnitudo virium, neque firmitas corporis efficere potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nostrae subjecta sint potestati. Potestne igitur aliquis, cum videat, etiam boves lucas 2) aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac viribus servire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas vires, quod parvum corpus acceperit? nec beneficia in se divina pro merito aestimat, quod est ingrati, aut, ut verius loquamur, insani. Plato, ut hos, credo,

1) Bünemann et alii habent quatuor vocabula: Quid optant, quid eligunt? sed desunt codic. et antiq. edit. 2) Nonnulli non intelligentes ,,lucas" in vaccas mataverunt. Totum est contra Lucretium, qui àit: Inde boves lucas turrito corpore tetros. Anguimanos belli docuerant volucra Poeni. Lucret. lib. V. V. 1301.

ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset 1). Quanto melius et sanius, qui sentit conditionem hominis esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse maluerunt. Quos si Deus in ea forte converterit animalia, quorum sortem praeferunt suae, jam profecto cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditionem pristinam flagitent, quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas; aut avium per aërem libera discursatio, ut manibus indigeas. Plus enim manus praestant, quam levitas ususque pennarum; plus lingua, quam totius corporis fortitudo. Quae igitur amentia est, ea praeferre, quae si data sint, accipere detrectes?

CAPUT IV.

De imbecillitate hominis.

de

Iidem queruntur, hominem morbis et immaturae morti esse subjectum. Indignantur videlicet, non Deos se esse natos. Minime, inquiunt; sed ex hoc ostendimus, hominem nulla providentia esse factum, quod aliter fieri debuit. Quid si ostendero, id ipsum magna ratione provisum esse, ut morbis vexari posset, et vita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognovisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissolvendum animal inveniret. Nam si ejus roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequela morborum est. Immatura vero mors quomodo abesset ab eo, cui esset constituta matura? 2) Nempe nullum hominem mori volunt, nisi cum centesimum aetatis compleverit annum. Quomodo illis in tanta repugnantia rerum ratio poterit constare? Ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris, quod sit immortale, tribuendum est: quo concesso, necesse est conditionem mortis excludi. Id autem ipsum cujusmodi potest

esse,

quod hominem contra morbos et ictus extraneos solidum atque inexpugnabilem faciat? Cum enim constet ex ossibus, et nervis, et visceribus, et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem? Ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus, quod illi putant oportuisse con

1) Alii habent hanc parenttaesin: Quod et ipse quale sit, non est hujus materiae ponderare; sed haec verba sunt spuria. 2) constituta matura, Lectio natura, corrupta; lectio vero matura, optime refertur ad illud, immatura mors, quod proxime praecedit.

stitui, ex qua ei materia corpus attribuent? Fragilia sunt omnia, quae videri ac tangi possunt. Superest, ut aliquid ex coelo petant, quoniam in terra nihil est, quod non sit infirmum. Cum ergo homo sic formandus esset a Deo, ut mortalis esset aliquando 1), res ipsa exigebat, ut terreno et fragili corpore fingeretur. Necesse est igitur, ut mortem recipiat 2) quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est. Stultissimi ergo, qui de morte immatura queruntur, quoniam naturae conditio locum illi facit. Ita consequens erit, ut morbis quoque subjectus sit; neque enim patitur natura, ut abesse possit infirmitas ab eo corpore, quod aliquando solvendum est 3). Sed putemus fieri posse, quemadmodum volunt, ut homo non ea conditione nascatur, qua morbo mortive subjectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio, ad ultimam processerit senectutem. Non igitur vident, si ita sit constitutum, quid sequatur: omni utique cetero tempore mori nullo modo posse; sed, si prohiberi ab altero 4) victu potest, mori poterit. Res igitur exigit, ut homini, qui ante certum diem mori non potest, ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit; si opus cibo non erit, jam non homo ille, sed Deus fiet. Ergo, (ut superius dixi,) qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non immortales sempiternique sint nati. Nemo, nisi senex, mori debet. Nempe ideo mori debet, quia Deus non est. Atqui mortalitas non potest cum immortalitate conjungi; si enim mortalis est in senectute, immortalis esse in adolescentia non potest, nec est ab eo conditio mortis aliena, qui quandoque moriturus est, nec ulla immortalitas est, cui sit terminus constitutus. Ita fit, ut et immortalitas exclusa in perpetuum, et ad tempus recepta mortalitas, hominem constituat in ea conditione, ut sit in qualibet aetate mortalis. Quadrat igitur necessitas undique, nec debuisse aliter fieri, nec fas fuisse. Sed isti rationem sequentium non vident, quia semel erraverunt in ipsa summa. Exclusa enim de rebus humanis divina providentia, necessario sequebatur, ut omnia sua sponte sint nata. Hinc invenerunt illas minutorum seminum plagas 5) et concursiones for

1) Post,,aliquando" nonnulli addunt: et per se ipsum mobilis semper; cum haec verba desint in plurimis manuscript. et edit. glossema esse videntur. 2) mortem recipiat, id est, mortis capax sit. 3) Multi legunt: corpore, quod idcirco non solidum firmumque natum est, ut aliquando solvendum sit. 4) Erasmus suspicatus est legendum esse: ab altore victu; altero enim non refertur ad to victu, ut Erasmus, Gallaeus et ceteri putaverunt; sed sensus est: ab altero, scil. homine. 5) seminum plagas,

-

tuitas, quia rerum originem non videbant. In quas se angustias cum conjecissent, jam cogebat eos necessitas existimare, animas cum corporibus nasci, et item cum corporibus extingui; assumserant enim, nihil fieri mente divina. Quod ipsum non aliter probare poterant, quam si ostenderent esse aliqua, in quibus videretur providentiae ratio claudicare 1). Reprehenderunt igitur ea, in quibus vel maxime divinitatem suam providentia 2) mirabiliter expressit, ut illa, quae retuli de morbis et immatura morte. cum debuerint cogitare, his assumtis quae necessario sequerentur. Sequuntur autem illa, quae dixi: si morbum non reciperet, neque tectis, neque vestibus indigeret. Quid enim ventos, aut imbres, aut frigora metueret, quorum vis in eo est, ut morbos afferant? Idcirco enim accepit sapientiam, ut adversus nocentia fragilitatem suam muniat. Sequatur necesse est 3), ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat, quia is, ad quem mors non venit, firmus sit necesse est: infirmitas autem habet in se mortis conditionem; firmitas vero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere, nec mors, quae sequitur senectutem. Praeterea, si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus, et humanitate omni careret. Nam fere jura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu et conscientia fragilitatis oriuntur. Denique imbecilliora et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam viribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur: fortiora vero solitudines appetunt, quoniam robore viribusque confidunt. Homo quoque, si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur, nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset? quaeve ratio? quae humanitas? 4) aut quid esset tetrius 5) homine? quid efferatius? quid immanius? Sed quoniam imbecillis est, nec per se potest sine homine vivere, societatem appetit, ut vita communis et ornatior fiat, et tutior. Vides igitur, omnem hominis rationem in eo nonnulli legunt segminum plagas; minutorum seminum plagae sunt atomorum impulsiones. Cicero de Fato ait, c. 10: Epicurus declinatione atomi vitari fati necessitatem putat. Itaque tertius quidam motus oritur extra pondus et plagam quum declinat atomus intervallo minimo. Conf. Bün. 1) ratio claudicare, id est deficere. 2) Bünemann et alii legunt: divinitas suam providentiam. 3) Sequatur necesse est; phrasis Lactantiana; alii leg. sequitur, quod necesse est, sive sequitur necessario; cod. et antiq. edit. habent: sequatur necesse est 4) Nonnulli recentiores leg. quae reverentia inter se? quis ordo? quaeve ratio? edit. Norimb. de 1514 habet pro reverentia, nutrimenta inter se; sed male. 5) tetrius homine; lectio, deterius, mala, et contra usum Lactantii. Epit. 63. Inst. lib. I. c. 21.

[ocr errors]

vel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod immatura morte multatur. Quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi necesse est. Sed nimis diu de rebus apertis disputo, cum sit liquidum, nihil sine providentia nec factum esse unquam, nec fieri potuisse. De cujus operibus universis, si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est. Sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo divinae providentiae potestatem, quanta fuerit, ostendam, his dumtaxat in rebus, quae sunt comprehensibiles et apertae; nam illa, quae sunt animae, nec subjici oculis, nec comprehendi queunt. Nunc de ipso vase hominis loquimur, quod videmus.

CAPUT V.

De figuris animalium et membris.

Ita una

In principio, cum Deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moveri ad ambulandum, et flectere se in quamlibet partem facile possent; sed ex ipsa corporis summa produxit caput: item produxit membra quaedam longius, quae vocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa producerent animal, quo mens tulisset, aut quo petendi cibi necessitas provocasset. Ex ipso autem vasculo corporis quatuor fecit exstantia: bina posterius, quae sunt in omnibus pedes; item bina capiti et collo proxima, quae varios animantibus usus praebent. In pecudibus enim ac feris sunt pedes posterioribus similes, in homine autem manus, quae non ad ambulandum, sed ad faciendum tenendumque sunt natae. Est et tertium genus, in quo priora illa neque pedes, neque manus sunt, sed alae, in quibus pennae per ordinem fixae, volandi exhibent usum. fictio diversas species et usus habet. Atque ut ipsam corporis crassitudinem firmiter comprehenderet, majoribus et brevibus ossibus invicem colligatis, quasi carinam compegit, quam nos dicimus spinam, eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet. Ex ejus. parte quasi media costas, id est transversa et plana ossa porrexit in diversum, quibus clementer curvatis, et in se velut in circulum paene conductis, interna viscera contegantur, ut ea, quae mollia et minus valida fieri opus erat, illius solidae cratis amplexu possent esse munita. In summa vero constructionis ejus, quam similem navis carinae diximus, caput collocavit, in quo esset regimen totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac

« PreviousContinue »