Page images
PDF
EPUB

Lucii Caecilii Firmiani Lactantii

de

Opificio Dei vel Formatione hominis

liber

ad Demetrianum auditorem suum 1).

CAPUT I.

Prooemium et adhortatio ad Demetrianum.

Quam minime sim quietus, et 2) in summis necessitatibus, ex hoc libello poteris existimare, quem ad te rudibus paene verbis, prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut et quotidianum studium meum nosses, et non deessem tibi, praeceptor etiam nunc, sed honestioris rei meliorisque doctrinae. Nam si te in literis nihil aliud quam linguam instruentibus, auditorem satis strenuum praebuisti: quanto magis in his verbis et ad vitam pertinentibus, docilior esse debebis? Apud quem nunc profiteor, nulla me necessitate vel rei, vel temporis impediri, quominus aliquid excudam 3), quo philosophi nostrae sectae 4), quam tuemur, instructiores doctioresque in posterum fiant; quamvis nunc male audiant castigenturque vulgo, quod aliter quam sapientibus convenit vivant, et vitia sub obtentu nominis celent; quibus illos aut mederi oportuit, aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen, vita ipsa cum praeceptis congruente, praestarent. Ego tamen, ut nos ipsos simul et ceteros instruam, nullum laborem recuso. Neque enim possum oblivisci mei, tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse; sicut ne tu quidem tui, ut spero et opto. Nam licet te publicae rei necessitas a veris et justis operibus avertat: tamen fieri non potest, quin subinde in coelum asspiciat mens sibi conscia recti 5). Ego quidem laetor, omnia tibi, quae pro bonis habentur, prosperé fluere 6); sed ita,

--

1) In pluribus edit. desunt verb. audit. suum. 2) Alii leg. etiam; sed mendose, ait Erasmus. 3) excudam, alii: extundam. 4) Christianos vocat philosophos, et christianam religionem appellat sectam, Lactantius sumit in bonam partem, quomodo Tertullianus Apolog. cap. 3. In malam partem accipit Lactantius Lib. IV. Inst. c. 30. ubi,,sectas et haereses" vocat. - 5) Virgil. Aen. lib. I. V. 604. 6) Prospere fluere. Cicero de officiis lib. I. Atque etiam in rebus prosperis, et ad voluntatem nostram fluentibus superbiam, fastidium, arrogantiamque magnopere fugiamus.

[ocr errors]

si nihil de statu mentis immutent. Vereor enim, ne paulatim consuetudo et jucunditas earum rerum, sicut fieri solet in animum tuum repat. Ideoque te moneo et repetens iterumque iterumque monebo 1), ne oblectamenta ista terrae, pro magnis, aut veris bonis habere 2) te credas, quae sunt non tantum fallacia quia dubia; verum etiam insidiosa, quia dulcia. Nam ille colluctator et adversarius noster scis quam sit astutus, et idem saepe violentus, sicuti nunc videmus. Is haec omnia, quae illicere possunt, pro laqueis habet, et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis provisione vitari. Summa ergo prudentia est, pedetentim 3) procedere, quoniam utrobique saltus insidet 4), et offensacula 5) pedibus latenter opponit. Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc agis, suadeo, ut pro tua virtute aut contemnas, si potes; aut non magnopere mireris. Memento et veri parentis tui, et in qua civitate nomen dederis 6), et cujus ordinis fueris. Intelligis profecto, quid loquar. Nec enim te superbiae arguo, cujus in te ne suspicio quidem ulla est: sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus, cujus omnis ratio ideo comparata est, ut animo tanquam domino serviat, et regatur nutu ejus. Vas est quidem corpus quodammodo fictile, quo animus, id est homo ipse verus continetur, et quidem non a Prometheo fictum), ut poetae loquuntur, sed a summo illo rerum conditore atque artifice Deo, cujus divinam providentiam perfectissimamque virtutem nec sensu comprehendere, nec verbo enarrare possibile est. Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intelligentiae meae pervidet, explicare. Quod officium hac de causa maxime suspiciendum puto, quod M. Tullius, vir ingenii singularis, in quarto de republica libro, cum id facere tentasset, materiam 8) late patentem angustis finibus terminavit, leviter summa quaeque decerpens. Ac ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit exsecutus, ipse testatus est, nec voluntatem sibi defuisse, nec curam. libro enim de legibus primo 9), cum hoc idem summatim stringeret,

-

2) habere, pro possidere.

[ocr errors]

In

1) Virgil. lib. III, V. 436. 3) pedetentim, id est, caute. 4) saltus insidet; alii: saluti insidet, saltus incidet. Lenglet habet: saluti insidet. 5) offensacula pro offensa, verbum insolitum, et hic active sumitur. 6) Ecclesiam appellat civitatem, et dare nomen dixit pro profiteri christianam religionem in baptismo. Erasmus. 7) Bünemann legit: fictus, scilicet homo. 8) Lenglet legit: cum id facere tentasset, nihil prorsus effecit; nam materiam. In plurib. cod. desunt verba: nihil prorsus effecit, et recte. - 9) Leg. lib. I. cap. 9.

[ocr errors]

sic ait: Hunc locum satis, ut mihi videtur, in iis libris, quos legistis, expressit Scipio 1). Postea tamen in libro de natura Deorum secundo hoc idem latius exsequi conatus est. Sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc munus, et sumam mihi audacter explicandum, quod homo disertissimus paene omisit intactum. Forsitan reprehendas, quod in rebus obscuris coner aliquid disputare; cum videas, tanta temeritate homines extitisse, qui vulgo philosophi nominantur, ut ea, quae abstrusa prorsus atque abdita Deus esse voluit, scrutarentur, ac naturam rerum coelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae, neque oculis contrectari, neque tangi manu, neque percipi sensibus pos- . sunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea quae asserunt, probata et cognita videri velint. Quid est tandem, cur nobis invidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri inspicere et contemplari velimus? Quae plane obscura non est, quia ex ipsis membrorum officiis et usibus partium singularum, quanta vi providentiae quidque factum sit, intelligere nobis licet.

CAPUT II.

.

De generatione belluarum et hominis.

Dedit enim homini artifex ille noster ac parens Deus sensum atque rationem, ut ex eo appareret, nos ab eo esse generatos, quia ipse intelligentia, ipse sensus ac ratio est. Ceteris animantibus quoniam rationalem istam vim non attribuit, quemadmodum tamen vita eorum tutior esset, ante providit. Omnes enim suis ex se pellibus texit 2), quo facilius possent vim pruinarum ac frigorum sustinere. Singulis autem generibus ad propulsandos impetus externos sua propria munimenta constituit, ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus, aut quae sunt imbecilliora, subtrahant se periculis pernicitate fugiendi, aut quae simul et viribus, et celeritate indigent, astu se protegant aut latibulis sepiant. Itaque alia eorum vel plumis levibus in sublime suspensa sunt, vel suffulta ungulis, vel instructa cornibus; quibusdam in ore arma sunt dentes, aut in pedibus adunci ungues: nullique munimentum ad tutelam sui deest. Si qua vero in praedam majoribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt relegata regione, ubi majora esse non possunt; aut acceperunt uberem

1) Scipio sex libros de Republica optima composuit, teste Cicerone. Lib. I. de Leg. cap. 6. 2) Suis ex se pellibus; Lenglet legit: suis ex se pilis, neque sine auctoritate cod. et edit.

[ocr errors]

generandi fecunditatem, ut et bestiis, quae sanguine aluntur, victus suppeteret ex illis, et illatam tamen cladem ad conservationem generis multitudo ipsa superaret. Hominem autem, ratione concessa- et virtute sentiendi atque eloquendi data, eorum, quae ceteris animalibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat, quae illi naturae conditio denegasset: statuit nudum et inermem, quia et ingenio poterat armari, et ratione vestiri. Ea vero ipsa, quae mutis data et homini denegata sunt, quam mirabiliter homini ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. Nam si homini ferinos dentes aut cornua, aut ungues, aut ungulas, aut caudam, aut varii coloris pilos addidisset, quis non sentiat, quam turpe animal esset futurum, sicut muta, si nuda et inermia fingerentur? Quibus si detrachas vel naturalem sui corporis vestem, vel ea, quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse, nec tuta; ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata videantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore. Hominem vero, quem aeternum animal atque immortale fingebat, non forinsecus ut cetera, sed interius armavit; nec munimentum ejus in corpore, sed in animo posuit: quoniam supervacuum fuit, cum illi, quod erat maximum, tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis; cum praesertim pulchritudinem humani corporis impedirent. Unde ego philosophorum, qui Epicurum sequuntur, amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant, nulla providentia instructum esse ac regi mundum; sed originem rerum insecabilibus 1) ac solidis corporibus assignant, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Praetereo, quae ad ipsum mundum pertinentia vitio dant, in quo ridicule insaniunt: id sumo, quod ad rem, de qua nunc agimus, pertinet.

CAPUT III.

De conditione pecudum et hominis.

Quaeruntur, hominem nimis imbecillum et fragilem nasci, quam cetera animalia 2) nascuntur; quae ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi et gestire discursibus, statimque aëri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint: hominem contra nudum et inermem, tanquam ex naufragio in hujus vitae miserias projici et expelli; qui neque

1) Insecabilibus, scil. atomis. 2) nimis imbecillum et fragilem nasci quam etc. forma loquendi inusitate quam vix apud ullum auctorem reperies.

movere se loco, ubi effusus est 1) possit, nec alimentum lactis appetere, nec injuriam temporis ferre. Itaque naturam non matrem esse humani generis, sed novercam, quae cum mutis tam liberaliter se gesserit, hominem vero sic effuderit, ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens nihil aliud possit, quam fragilitatis suae conditionem ploratu ac fletibus ominari: scilicet,

Cui tantum in vita restet, transire malorum 2). Quae cum dicunt; vehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate suae conditioni ingratus est; ego vero illos nunquam magis desipere contendo, quam cum haec loquuntur. Considerans enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse; ut non dicam, potuisse, quia Deus potest omnia: sed necesse est, ut providentissima illa majestas id effecerit, quod erat melius et rectius. Libet igitur interrogare istos divinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant? num idcirco minus educentur homines, num minus ad summum robur aetatis provehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem, quoniam quae desunt, ratio dependit? 3) At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat: pecudum scilicet conditio melior quod hae omnes, cum fetum ediderint, non nisi pastus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis fetibus ministretur, et id cogente natura, sine 4) sollicitudine appetant. Quid aves, quarum ratio diversa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut interdum aliquid humanae intelligentiae habere videantur. Nidos enim aut luto aedificant, aut virgultis et frondibus construunt: et ciborum expertes incubant ovis; et quoniam fetus de suis corporibus alere datum non est, cibos convehunt, et totos dies in hujusmodi discursatione consumunt, noctibus vero defendunt, fovent, protegunt. Quid amplius facere homines possunt? Nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac vinculo caritatis adjunctos habent. Quid, quod avium fetus multo fragilior est, quam hominis, quia non materno corpore ipsum animal edunt; sed id, quod materni corporis fotu 5) et calore tepefactum, animal efficiat, quod

2) Lucret. de na

1) Ubi effusus est, sic partus eleganter dicitur. tura rerum lib. V. n. 228. 3) Alii legunt: deprehendit, rependit, sive compensat; utraque lectio, ait Erasmus, tolerabilis. 4) Nonnulli codic.

et antiq. edit. legunt: sine matrum sollicitudine; vox matrum glossema esse videtur. 5) Nonnullae edit, habent: faetus, sed vitiose, ut apparet ex vocibus: calore tepefactum.

« PreviousContinue »