Page images
PDF
EPUB

et rogaverit Dominus, volens scilicet, sic plebem suam salvam fieri et in pace vivere, cum sciret ad regnum Dei discordiam non venire.

CAPUT XXXI.

Inter precandum attentione animi opus est.

Quando autem stamus ad orationem 1), fratres dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam tunc animus quam id solum cogitet, quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem praefatione praemissa parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda, ut dum respondet plebs: Habemus ad Dominum 2), admoneatur, nihil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus et soli Deo pateat nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat et subtiliter fallens preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, aliud in voce, quando intentione sincera Dominum debeat, non vocis sonus, sed animus et sensus orare. Quae autem segnitia est, alienari et rapi ineptis cogitationibus et profanis, cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud, quod magis debeas cogitare, quam quod cum Deo loqueris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui, cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere, hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere. Hoc est vigilare oculis et corde dormire, cum debeat christianus, et cum dormit oculis, corde vigilare, sicut scriptum est ex persona ecclesiae loquentis in Cantico canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat 3). Quapropter sollicite et caute apostolus admonet dicens: Instate orationi vigilantes in ea 4), docens scilicet et ostendens, eos impetrare, quod postulant, de Deo posse, quos Deus videat in oratione vigilare.

non

1) Christiani olim stabant in orationibus publicis. Tertullianus ait: Nonne solemnior erit statio tua, si et ad aram Dei steteris? De orat. c. 14. Fideles enim diebus dominicis nunc in hac basilica, nunc in alia, nunquam et apud Martyrum sepulchra conveniebant, Deum stantes peccabantur, Sacrificio intererant et corpus Domini accipiebant. Conf. Tertull. I. c. 2) Apertissime patet hinc, jam aetate st. Cypriani etiam de nomine notam fuisse quam etiamnum praefationem vocamus in Missa. 3) Cant. 5, 2. 4) Coloss. 4, 2.

[ocr errors]

CAPUT XXXII.

Precibus eleemosynas jungendas esse.

Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. Nam cum omnis arbor non faciens fructum excidatur et in ignem mittatur, utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla est operatione foecundus. Et ideo scriptura divina instruit dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna 1). Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est. Sic denique Cornelius centurio, cum oraret, meruit audiri. Fuit enim faciens multas eleemosynas in plebem et semper orans Deum. Huic circa horam nonam oranti adstitit angelus testimonium reddens sui operis et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae adscenderunt ad memoriam coram Deo 2).

CAPUT XXXIII.

Orationes ad Deum ascendere.

Cito orationes ad Deum adscendunt, quas ad Deum merita nostri operis imponunt. Sic et Raphael angelus Tobiae oranti semper et semper operanti testis fuit dicens: Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. Nam quando orabas tu et Sarra, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei. Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et quia non es cunctatus exsurgere et derelinquere prandium tuum, sed abisti et condidisti mortuum, missus sum tentare te; et iterum me misit Deus curare te et Sarram nurum tuam. Ego enim sum Raphael, unus ex septem angelis justis, qui assistimus et conversamur ante claritatem Dei 3). Per Esaiam quoque Dominus admonet et docet similia contestans. Solve, inquit, omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum 1); dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem injustam dissipa; frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui

1) Tob. 12, 8. 2) Act. 10, 4. 3) Tob. 12, 11-15. 4) Resolve etc. id est, dissolve obligationes et pacta usuraria, aliaque iniqua et impia, quibus alios, praesertim pauperes, violenter oppressisti et exhausisti; combure fasciculos violentarum cautionum. Cyprian. secutus est versionem 70 interpretum.

non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justiția, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te, et, dum adhuc loqueris, dicet: Ecce adsum 1). Adesse se repromittit et audire ac protegere se eos dicit, qui injustitiae nodos de corde solventes et eleemosynas circa domesticos Dei secundum ejus praecepta facientes, dum audiunt, quod Deus praecipit fieri, ipsi quoque a Deo merentur audiri. Beatus apostolus Paulus in necessitate pressurae adjutus a fratribus opera bona, quae fiunt, sacrificia Dei dixit esse. Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea, quae a vobis missa sunt, odorem suavitatis, sacrificium acceptum et placitum Deo 2). Nam quando quis miseretur pauperis, Deum foenerat, et qui dat minimis, Deo donat, spiritaliter Deo suavitatis odorem sacrificat.

CAPUT XXXIV.

Horae canonicae.

In orationibus vero celebrandis invenimus observasse cum Daniele tres pueros in fide fortes et in captivitate victores horam tertiam, sextam, nonam 3), sacramento scilicet trinitatis, quae in novissimis temporibus manifestari habebat. Nam et prima hora in tertiam veniens consummatum numerum trinitatis ostendit, itemque ad sextam quarta procedens declarat alteram trinitatem, et quando a septima nona completur, per-ternas horas trinitas perfecta numeratur. Quae horarum spatia jam pridem spiritaliter determinantes adoratores Dei statutis et legitimis ad precem temporibus

1) Isa. 58, 6 - 9. 2) Philipp. 4, 18. 3) Tertullianus de Jejun. c. 10 ait: Si quia Petrus, et qui cum eo, ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctationem stationis interpretetur? Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa, prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexto dici finire officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur. Porro cum in eodem commentario Lucae, et tertia hora orationis demonstretur, sub qua Spiritu sancto initiati, pro ebriis habebantur; et sexta, qua Petrus ascendit in superiora; et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intelligamus salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas, ut insigniores, in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et solemniores fuisse in orationibus divinis? quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis; utique per aliquarum horarum exceptionem; non aliarum autem quam insigniorum, exinde Apostolicarum, tertiae, sextae, nonae.

serviebant. Et manifestata postmodum res est, sacramenta olim fuisse, quod ante sic justi precabantur. Nam super discipulos hora tertia descendit Spiritus sanctus, qui gratiam dominicae repromissionis implevit. Item Petrus hora sexta in tectum superius adscendens signo pariter et voce Dei monentis instructus est, ut omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentilibus ante dubitaret. Et Dominus hora sexta crucifixus ad nonam peccata nostra sanguine suo abluit et, ut redimere et vivificare nos posset, tunc victoriam suam passione perfecit.

CAPUT XXXV.

Continuatio.

Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas orandi nunc et spatia et sacramenta creverunt. Nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. Quod olim spiritus sanctus designabat in psalmis dicens: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine; mane exaudies vocem meam, mane assistam tibi et contemplabor te. Et iterum per prophetam loquitur Dominus: Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum 2). Recedente item sole ac die cessante necessario rursus orandum est. Nam quia Christus sol verus et dies est verus, sole ac die saeculi recedente, quando oramus et petimus, ut super nos lux denuo veniat, Christi precamur adventum lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum declarat in psalmis Spiritus sanctus. Lapis 3), inquit, quem reprobaverunt aedificantes, his factus est in caput anguli. A Domino factus est iste et est admirabilis in oculis nostris. Iste est dies, quem fecit Dominus; ambulemus et jucundemur in eo 4). Item quod sol appellatus sit, Malachias propheta testatur dicens: Vobis autem, qui timetis nomen Domini, orietur sol justitiae, et in alis ejus curatio est 5). Quod si in scripturis sanctis sol verus et dies verus est Ghristus, hora nulla a christianis accipitur, quominus frequenter ac semper Deus debeat adorari, ut qui in Christo hoc est in sole et in die vero sumus, insistamus per totum diem precibus et oremus; et quando mundi lege decurrens vicibus alternis nox revoluta succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis et in noctibus dies est. Quando 1) Psal. 5, 3-4. 3) Codex Schedelnianus graecae voci congruus scribit: lapidem, pro, lapis, quod etiam Krabinger approbat. 1. c. p. 278.

2) Ose. 6, 1.

4) Psal. 117, 22.

[ocr errors]

5) Malach. 4, 2.

enim sine lumine est, cui lumen in corde est? Aut quando sol ei et dies non est, cui sol et dies Christus est?

CAPUT XXXVI.

Conclusio.

Qui autem in Christo, hoc est, in lumine semper sumus, nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper et vigilans perseverabat in promerendo Deo, sicut in evangelio scriptum est. Non recedebat, inquit, de templo, jejuniis et orationibus serviens nocte ac die 1). Viderint vel gentiles, qui necdum illuminati sunt, vel Judaei, qui deserto lumine in tenebris remanserunt. Nos, fratres dilectissimi, qui in Domini luce semper sumus, qui meminimus et tenemus, quid esse accepta gratia coeperimus, computemus noctem pro die. Ambulare nos credamus semper in lumine, non impediamur a tenebris, quas evasimus. Nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra et ignava dispendia. Per Dei indulgentiam recreati spiritaliter et renati imitemur, quod futuri sumus. Habituri in regno sine interventu noctis solum diem sic nocte quasi in lumine vigilemus 2). Oraturi semper et acturi gratias Deo hic quoque orare et gratias agere non desinamus.

1) Luc. 2, 37.

2) Christiani noctu conventus habere cogebantur. Tertullianus vocat,,nocturnas convocationes" in lib. II. ad Uxorem cap. IV.

« PreviousContinue »