Page images
PDF
EPUB

lectio foras mittit timorem. De diversis quaest. cap. 36. n. 1. pag. 13. tom. VI.

De continentia.

De virtute animae, quae continentia nominatur, satis convenienter et digne disputare difficile est, sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille cujus haec magnum munus est, adjuvabit. Nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. Denique de re tanta quod ipse dederit locuturi, Dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. Lib. de continentia. cap. I. tom. VI. pag. 297.

De virginitate.

Hoc ipso sermone suscepimus: adjuvet Christus Virginis filius, et Virginum sponsus, virginali utero corporaliter natus, virginali connubio spiritaliter conjugatus. Cum ipsa igitur universa Ecclesia virgo sit desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apostolus; quanto digna sunt honore membra ejus, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide? quae imitatur matrem viri sui et Domini sui. Nam Ecclesia quoque et mater et virgo est. De virginitate, caput 2. tom. VI. pag. 341.

Ac per hoc illa una femina, non solum spiritu, verum etiam corpore, et mater est et virgo. Et mater quidem spiritu, non capitis nostri, quod est ipse Salvator, ex quo magis illa spiritaliter nata est; quia omnes, qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur, sed plane mater membrorum ejus, quod nos sumus, quia cooperata est caritate, ut fideles in Ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt; corpore vero ipsius capitis mater. Oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et virgo, et mater Christi, et virgo Christi. Ibid. cap. 6. pag. 343.

[blocks in formation]

Hic hymnus invenitur in Thesauro hymnologico Danielis tom. I. pag. I. et in Thomasio, tom. II. p. 408. V. 2. legit Thomasius. cujus sermonis lumine. V. 4. refulsus V. 15. Thom. cujus ad motum gratiae. V. 16. patescunt. Post versus codex adjungit, ut ait Thom. Tuaque sancta dextera Tuere nos per saecula

Post hujus vitae terminum

De Epiphania Domini.

Jesus refulsit omnium
Pius redemtor gentium,
Totum genus fidelium

Vitam preenem tribue.

Denis ter annorum cyclis,
Jam parte vivens temporis
Lympham petit baptismatis, 15
Cunctis carens contagiis.

Laudes celebret dramatum.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hymnus legitur in Epiphania ad Vesperas, in Breviariis antiquis ad Laudes. Daniel p. 4. al. dragmatum. 6. monstrans,

[blocks in formation]

[ocr errors]

per aethera. V. 13.

14. corporis. Post V. 32. habent Thomasius et alii:

Laus Trinitati debita

Honor, potestas omnium

Perenniter sit omnia

Per saeculorum saecula.

Conf. Mone, Lateinische Hymnen des Mittelalters. tom. I. pag. 78.

Hymnus in die Pentecostes.

[blocks in formation]

Hymnus noster est apud Daniel. p. 6. sine doxa logia, et legitur die Pentecostes ad Completorium. Apud Thomasium Ambrosio tribuitur, Conferas Schlosser. Die Kirche in ihren Liedern. tom. I. pag. 3. et 371. V. 5. Vibrante lumine i. e. flammas mittente. V. 13 16. Ad vocem mystice. Romsée Op. lit. III. pag. 381: mystice, seu figurative i. e. respective ad jubilaeum Vet. Testam., quod celebrabatur singulis quinquagesimis annis et sub quo servi libertatem et agri oppignorati Dominos recuperabant. Notatur deinde tempus quo haec acciderunt i. e. quinquagesimo die a Paschate, quo eodem numero annorum fiebat sub veteri lege debitorum remissio causa jubilaei. Kehreinius Lateinische Anthologie aus den christlichen Dichtern des Mittelalters. Franchf. 1840 ait: Es war gerade der Tag des 50jährigen Jubilaeums als der heil. Geist herabgesendet wurde. Conf. Daniel. pag. 7. Mone 1. c. pag. 241 hunc hymnum juniori auctori tribuit.

[blocks in formation]

---

20

Daniel. pag. 8. in Thomasio deest; apud Ellingerum deest stropha 4 et versus 17 mutatur sic: Jesu fove nos languidos. pag. 305. Conf. editiones Damasi. Andreas hebraice latine interpretatur decorus; ergo nomen Andreae vitam ejus exprimit. Wimpheling.

Hymnus de sancta Agatha.

Martyris ecce dies Agathae
Virginis emicat eximiae,
Christus eam sibi qua sociat
Et diadema duplex decorat.
Stirpe decus, elegans specie, 5
Sed magis actibus atque fide,
Terrea prospera nil reputans
Jussa Dei sibi corde ligans.
Fortior haec trucibusque viris
Exposuit sua membra flagris, 10
Pectore quam fuerit valido
Torta mamilla docet patulo.

Deliciae cui carcer erat,

Pastor ovem Petrus hanc recreat
Inde gavisa magisque flagrans 15
Cuncta flagella concurrit ovans.
Ethnica turba rogum fugiens
Hujus et ipsa meretur opem,
Quos fidei titulus decorat.
His Venerem magis ipsa premat.20
Jam renitens quasi sponsa polo
Pro miseris supplica Domino,
Sic sua festa coli faciat
Se celebrantibus ut faveat.

Gloria cum patre sit genito,
Spirituique proinde sacro,
Cui Deus unus et omnipotens

Hanc nostri faciat memorem.

25

Daniel, Thesaur. hymnolog. pag. 9. 1. c. Thomas pag. 384; apud Schlosserum deest. S. Agatha commemoratur in canone sanctae missae. V. 4. Explicationem vocabuli: diadema, invenies apud Bebelium. V. 5. al. elegans facie, seu: rutilans specie. V. 14. Acta martyrum narrant, conjectam virginem in vincula sequenti nocte a sene qui se Petrum Apostolum dicebat,

sanatum esse.

[blocks in formation]

tom. I. pag. 15.

די

5

10

15

Surgamus ergo strenue,
Gallus jacentes excitat,
Et somnolentos increpat,
Gallus negantes arguit.

Gallo canente, spes redit,
Aegris salus refunditur,
Mucro latronis conditur,
Lapsis fides revertitur.

Jesu labantes respice,
Et nos videndo corrige;
Si respicis, lapsus cadunt,
Fletuque culpa solvitur.

20

25

Tu lux refulge sensibus,
Mentisque somnum discute: 30
Te nostra vox primum sonet,
Et vota solvamus tibi.

Sanct Ambrosii opera omnia. tom. VII. pag. 45. edit. Venet. in 40. Daniel. Schlosser. pag. 5. In Breviario romano ad Laudes p. hyem. Thomas. pag. 404. Sententiam hujus hymni sanctus Ambrosius totidem pene verbis in lib. V. Hexaem. tom. I. cap. 24. pag. 95. expressit. V. 5. Praeco diei i. e. Joannes, qui ante lucem surrexit ut luceret hominibus qui erant in tenebris, segregans noctem a nocte i. e. peccatum a peccatore. Hilar. V. 27. Daniel. lapsi stabunt, V. 32. Daniel. Et ore psallamus tibi. Brev. roman. ut Maurini: vota solvamus. Thomasius: Et ora solvamus tibi.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »