Page images
PDF
EPUB

illud prius proponi, quod nunc solum disputandum est: quibus competat fides ipsa, cujus sint scripturae, a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani. Ubi enim apparuerit esse veritatem disciplinae et fidei Christianae, illic erit veritas scripturarum et expositionem, et omnium traditionum christianarum.

CAPUT XX.

Unitas doctrinae ex praecipuis notis Christi Ecclesiae.

Christus Jesus, Dominus noster, permittat dicere interim, quisquis est, cujuscunque Dei filius, cujuscunque materiae 1), homo et Deus, cujuscunque fidei praeceptor, cujuscunque mercedis repromissor, quid esset 2), quid fuisset 3), quam patris voluntatem administraret 4), quid homini agendum determinaret 5). Quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat sive populo palam ) sive discentibus 7) seorsum 8), ex quibus duodecim praecipuos lateri suo allegerat, destinatos nationibus magistros 9). Itaque uno eorum decusso 10), reliquos undecim, regrediens ad patrem post resurrectionem, jussit ire et docere nationes tingendas in patrem et in filium et in spiritum sanctum 11). Statim igitur apostoli, quos haec appellatio missos interpretatur, adsumpto per sortem duodecimo Matthia 12) in locum Judae ex auctoritate prophetiae, quae est in Psalmo David 13), consecuti promissam vim spiritus sancti ad virtutes et eloquium 14), primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti eandem doctrinam ejusdem fidei nationihus promulgaverunt. Et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei 15) et semina doctrinae, ceterae exinde ecclesiae mutuatae sunt et quotidie mutantur, ut ecclesiae fiant. Ac per hoc et ipsae apostolicae deputabuntur ut soboles apostolicarum ecclesiarum. Omne genus ad originem suam censeatur necesse

1) Marcion et alii asserebant, corpus Christi solum imaginarium fuisse; alii aliter. 2) Joan. 8, 12 et 25. 3) Joan. 8, 42 et 58. 4) Joan. 6, 38. 5) Matth. 19, 17. 6) Matth. 5, 1.

[ocr errors]

9) Matth. 10, 2.

[ocr errors]

7) i. e. discipulis.

[ocr errors]

-

8) Matth. 13, 18. 10) Juda traditore. Matth. 27, 3. 11) Matth. 28, 19. Tertullianus saepissime appellat baptismatis lavacrum tinctionem. In libro adversus Proxeam scribit:,,Dominus mandavit, ut tingerent in Patrem, et Filíum et spiritum sanctum, non in unum, nec semel, sed ter ad singula nomina in personas singulas tingimur. c. 26 12) Act. 15) Tertullianus hic per metaphoram elegantem sane traducem fidei translationem fidei de una eccle

1, 26.

[ocr errors]

13) Psal. 108, 8.

sia in aliam. Q.

14) Act. 2, 1.

[ocr errors]

est. Itaque tot ac tantae ecclesiae una est illa ab apostolis prima, ex qua omnes. Sic omnes primae et omnes apostolicae, dum una, omnes probant unitatem. Dum est illis communicatio pacis et appellatio fraternitatis et contesseratio hospitalitatis 1), quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio.

CAPUT XXI.

Non alios recipiendos praedicatores, quam a Christo missos, nec alterius doctrinae, quam cum ecclesiis apostolicis consentientis.

Hinc igitur dirigimus praescriptionem, si dominus Jesus Christus apostolos misit ad praedicandum, alios non esse recipiendos praedicatores, quam quos Christus instituit 2), quia nec alius patrem novit, nisi filius et cui filius revelavit 3); nec aliis videtur revelasse filius, quam apostolis, quos misit ad praedicandum, utique quod illis revelavit. Quid autem praedicaverint, id est, quid illis Christus revelaverit, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias, quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi eis praedicando tam viva, (quod ajunt), voce 4), quam per epistolas postea. Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei 5), conspiret, veritati deputandam, id sine dubio tenentem, quod ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem ecclesiarum et apostolorum et Christi et Dei. Superest ergo, ut demonstremus, an haec nostra doctrina, cujus regulam supra edidimus, de apostolorum traditione censeatur, et ex hoc ipso, an ceterae de mendacio veniant. Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulla doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis.

-

[ocr errors]

1) Rhenanus: contestatio; haec lectio, inquit Quintinus, videtur melior esse, quia paulo supra dixit; per Judaeam contestata fide. 2) Matth. 10. 3) Luc. 10, 22. 4) Paulus Apostolus scribit ad Thessal. (II. Thess. 2, 14.) ,,Itaque, fratres, state! et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram." Per sermonem intelligitur viva VOX. 5) Ut in re rustica, inquit Quintinus, matrix ea foemina dicitur, ex qua pecudes aliae progenerantur, et matrix arbor, de qua succreverunt arbores aliae; fistulae matrices in aquae ductibus, a quibus primis aqua fluit et deducitur; sic urbs illa matrix appellatur, ex qua tanquam matre processerunt urbes aliae, cui filiae, hoc est, deductae sunt coloniae. Matrix Ecclesia, cui subsunt aliae, velut ab ea genitae et edoctae. Quod huc autem solum pertineat, Ecclesiae matrices fidei vocantur, unde fides Christi primum venit ad nos, et originales fidei, a quibus diffusa der orbem fides, originem sumpsit.

CAPUT XXII.

Christus omnia ad ecclesiam suam necessario pertinentia, tradidit Apostolis; hi suis fideliter commendarunt ecclesiis.

Sed quoniam tam expedita probatio est, ut, si statim proferatur, nihil jam sit retractandum, ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse: solent dicere non omnia apostolos scisse, eadem agitati dementia, qua rursus convertunt, omnia quidem apostolos scisse, sed non omnia omnibus tradidisse, in utroque Christum reprehensioni subjicientes 1), qui aut minus instructos aut parum simplices 2) apostolos miserit. Quis enim integrae mentis credere potest, aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit 3), individuos habitos in comitatu, in discipulatu, in convictu, quibus obscura quaeque seorsum disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret? 4) Latuit aliquid Petrum, aedificandae ecclesiae petram dictum, claves regni coelorum consecutum et solvendi et alligandi in coelis et in terris potestatem? 5) Latuit et Joannem aliquid, dilectissimum Domino, pectori ejus incubantem, cui soli Dominus Judam traditorem praemonstravit 6), quem loco suo filium Mariae demandavit?) Quid eos ignorasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit et Moysen et Heliam et insuper de coelo patris vocem? 8) non quasi ceteros reprobans, sed quoniam in tribus testibus stabit omne verbum 9). Ignoraverunt itaque et illi, quibus post resurrectionem quoque in itinere omnes scripturas ediscere dignatus est 10). Dixerat plane aliquando 11): multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere; tamen adjiciens: cum venerit ille spiritus veritatis ipse vos deducet in omnem veritatem. Ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per spiritum veritatis repromiserat. Et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum 12) descensum spiritus sancti. Quam scripturam qui non recipiunt 13), nec

ceros.

[ocr errors]

1) Leopold in biblioth. Gersd. injicientes. 2) simplices, i. e. sin3) Matth. 28, 19. 4) Matth. 13, 11. 5) Gnostici asserebant, Paulum Apostolum scivisse Evangelii omnia et recta praedicasse. Unde Tertullianus dicit esse demens ac paradoxum, quasi sanctum Petrum aliquid latuerit. Matth. 16, 18 et seq.

8) Matth. 17, 1.

[ocr errors]

10) Luc. 24, 27.

6) Joan. 13, 25.

[ocr errors]

9) Deut. 19, 15.

12) Act. c. 2.

[ocr errors]

7) Joan. 19, 26.11) Joan. 16,

12 et seq.
librum, qui Actus Apostolorum inscribitur, non recipiebant.

13) Manichaei prorsus eum novi Testamenti

In suum

spiritus sancti esse possunt, qui necdum spiritum sanctum possint agnoscere discentibus missum; sed nec ecclesiam se dicant defendere, qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent. Tanti enim est illis non habere probationes eorum quae defendunt, ne pariter admittantur traductiones eorum, quae mentiuntur.

CAPUT XXIII.

In Petro non fuit a Paulo reprehensa ignorantia, sed ad summum conversatio,

Proponunt ergo ad suggilandam aliquam apostolorum, quod Petrus et qui cum eo crant, reprehensi sint a Paulo 1). Adeo, inquiunt, aliquid eis defuit, ut ex hoc etiam illud struant, potuisse postea pleniorem scientiam supervenire, qualis obvenerit Paulo reprehendenti antecessores. Possumus et hic Acta Apostolorum repudiantibus dicere: prius est, uti ostendatis, quis iste Paulus et quid ante apostolum, et quomodo apostolus; quatenus et alias ad quaestiones plurimum eo utuntur. Neque enim si ipse apostolum se de persecutore profitetur, sufficit unicuique examinate credenti, quando nec Dominus ipse de se testimonium dixerit 2). Sed credant sine scripturis, ut credant adversus scripturas; tamen doceant ex eo, quod allegant, Petrum a Paulo reprehensum aliam Evangelii formam a Paulo superductam citra eam, quam praemiserat Petrus et ceteri. Atqui demutatus in praedicatorem de persecutore deducitur ad fratres a fratribus, ut unus ex fratribus et ab illis ad illos, qui ab apostolis fidem induerant 3). Dehinc, sicut ipse enarrat, ascendit Hierosolymam cognoscendi Petri causa 4), ex officio et jure scilicet ejusdem fidei et praedicationis. Nam et illi non essent admirati de persecutore factum praedicatorem 5), si aliquid contrarium praedicaret, nec Dominum praeterea magnificassent 6), quia adversarius ejus Paulus obvenerat. Itaque et

nempe Archimanichaeum, non in apostolos Christi, asserebant venisse de coelo spiritum sanctum, veritatis doctorem, quem Dominus missurum se suis Apostolis promiserat; indeque mundo fuisse communicatum per illum suum Manem, qui sub Aureliano veniens e Perside primum coepit insanire; hoc est, annis pene trecentis, certe annis plusquam ducentis, sexaginta post illam stupendam et adorandam missionem de qua in cap. 2 dictorum Actuum Apostolorum. Dumque scriptura manifesto coargueret impudens istorum mendacium, negabant illud unquam scriptum fuisse, librumque damnabant. Quint.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

dexteram ei dederunt, signum concordiae et convenientiae, et inter se distributionem officii ordinaverunt, non separationem Evangelii, nec ut aliud alter, sed ut aliis alter praedicarent, Petrus in circumcisionem, Paulus in nationes. Ceterum si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum separabat personarum respectu 1); utique conversationis fuit vitium, non praedicationis. Non enim ex hoc alius Deus, quam creator, et alius Christus, quam ex Maria, et alia spes, quam resurrectio adnuntiabatur.

CAPUT XXIV.

Reprehensio illa est ex cirtumstantiis temporum, personarum et causarum dimetienda..

Non mihi tam bene est, immo non mihi tam male est, ut apostolos committam. Sed quomodo perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse, factum se omnibus esse omnia, Judaeis Judaeum, non Judaeis non Judaeum, ut omnes lucrifaceret 2). Adeo pro temporibus et personis et causis quaedam reprehendebant, in quae et ipsi aeque pro temporibus et personis et causis committebant, quemadmodum si et Petrus reprehenderet Paulum, quod prohibens circumcisionem circumciderit ipse Timotheum 3). Viderint, qui de apostolis judicant. Bene, quod Petrus Paulo et in martyrio adaequatur 4). Sed etsi in tertium usque coelum ereptus Paulus, et in Paradisum delatus 5) audiit quaedam illic, non possunt videri fuisse, quae illum in aliam doctrinam instructiorem praestarent, cum ita fuerit conditio eorum, ut nulli hominum proderentur. Quodsi ad alicujus conscientiam manavit nescio quid illud, et hoc se aliqua haeresis sequi affirmat, aut Paulus secreti proditi reus est, aut et alius postea in paradisum ereptus debet ostendi, cui permissum sit eloqui, quae Paulo mutire non licuit.

1) Romanae sedis hostes reprehensionem illam beati Petri mirifice extollunt; inde enim confectum putant, summum Pontificem reprehensioni esse vere obnoxium. Quod in rebus saltem fidei falsissimum. In iis enim illa xoηtis ecclesiae errare nullo modo potest. Hoc vero in casu, error, si quis tamen fuit, de facto erat, non de fide. Le Pr. confer.: Möhlers gefammelte Schriften und Auffäße von Döllinger, tom. I. pag. 1-18. 2) I. Cor. 9, 20. 3) Gal. 6, 1. Act. 16, 3. 4) Nam Petrus et Paulus eodem anno eademque die A. c. 67. imperante Nerone martyrio coronati sunt. 5) II. Cor.

[ocr errors]

12, 2.

« PreviousContinue »