Page images
PDF
EPUB

ditatem Deus, ut aut vincat aut condemnet avaritiam tuam, quo excusationem habere non possis: tu vero quod per te multis nasci voluit, tibi soli reservas, immo et tibi adimis; magis enim servares tibi, si dispertireris aliis. Bonorum enim fructus munerum in eos ipsos, qui contulerint, revertuntur, et gratia liberalitatis in auctorem redit. Denique scriptum est: Seminate vobis ad justitiam 1). Esto spiritalis agricola, sere quod tibi prosit. Bona satio in corde viduarum. Si terra tibi reddit fructus uberiores quam acceperit, quanto magis misericordiae remuneratio reddet multiplicatiora quae dederis?

CAPUT VIII.

Incogitantem avarum morte urgeri, eumque jure stultum vocitari memorato Evangelii loco: quanto melius pecuniae distribuantur, quam retineantur; et quam inepte sese ab impertienda eleemosyna divites excusent?

Deinde, homo, nescis quia terrae partum praevenit dies mortis, misericordia autem incursum mortis excludit? Adsistunt jam qui reposcant animam tuam, et tu adhuc differs operum fructus tuorum. Adhuc tu tibi tempora vivendi longa metaris? 2) Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te3). Bene ait nocte; nocte enim anima avari reposcitur: a tenebris incipit, et in tenebris perseverat. Avaro semper nox est, dies justo, cui dicitur: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 4). Stultus autem sicut luna mutatur 5): justi autem fulgebunt sicut sol in regno patris sui 6). Recte arguitur stultitiae, qui in manducando et bi→ bendo locarit spem suam. Et ideo ei tempus mortis urgetur, secundum quod dictum est ab ipsis qui gulae serviunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 7). Recte dicitur stultus, quia animae suae corporalia subministrat; quia recondit quae cui servet, ignorat.

Et ideo ei dicitur: Quae autem parasti cujus erunt? 8). Quid quotidie metiris, et numeras, et obsignas? Quid aurum trutinas, argentum ponderas? Quanto melius est liberalem esse dispensatorem, quam sollicitum custodem? Quantum tibi prodesset ad gratiam, multorum pupillorum patrem nominari, quam innumeras stateras in sacculo obsignatas habere? Pecunia etenim hic relin→

[blocks in formation]

2) Aliquot edit.: tempora vivendi longa meditaris, 3) Luc. 12, 20. 4) Luc. 23, 43. 5) Eccli. 27, 12. 7) Isa. 22, 13.

8) Luc. 12, 20.

-

quitur: gratia autem operum bonorum nobiscum ad judicem meriti defertur.

Sed fortasse dicas, quod vulgo soletis dicere: Non debemus ei donare, cui Deus ita maledixit, ut eum egere vellet. Sed non pauperes maledicti, cum spiritum sit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 1). Non de paupere, sed de divite scriptura dicit: captans pretia frumenti, maledictus erit 2). Deinde non requiras, quid unusquisque mereatur. Misericordia non de meritis judicare consuevit, sed necessitatibus subvenire: juvare pauperem, non examinare justitiam. Scriptum est enim: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem 3). Quis est qui intelligit? Qui compatitur ei, qui advertit consortem esse naturae, qui cognoscit quod et divitem et pauperem fecit Dominus, qui scit quod sanctificet fructus suos, si de his delibet aliquam pauperibus portionem. Ergo cum habeas unde benefacias, ne differas dicens: Cras dabo; ne largiendi amittas copiam. Periculosa est de alterius salute dilatio. Potest fieri, ut, dum tu differs, ille moriatur. Magis ante mortem praecurre, ne forte avaritia te et cras impediat, et promissa fraudentur.

CAPUT IX.

Quomode Jexabel quae est avaritia, divitibus possessionem quam contra justitiam desiderant, polliceatur.

Sed quid dicam, ne differas liberalitatem? Utinam non approperes rapinam: utinam quod concupieris, non extorqueas: utinam alienum non petas, negatum praetermittas, excusatum patienter feras, non audias illam Jezabel quae est avaritia, quodam profluvio 4) vanitatis dicentem: Ego tibi dabo possessionem quam desideras 5). Tu tristis es, qui vis mensuram considerare justitiae; ut alienum non eripias: ego habeo mea jura, habeo meas leges; calumniabor ut spoliem; et ut possessio pauperis eripiatur, vita pulsabitur.

Quid enim aliud in illa historia, nisi divitum avaritia describitur, quae est vanum profluvium, quod omnia fluvii modo rapiat, et nulli usui profutura transducat? Haec est Jezabel non una, sed multiplex: non unius temporis, sed temporum plurimorum: haec omnibus dicit, sicut illa dixit viro suo Achab: Surge manduca panem, et redi ad te: ego dabo tibi vineam Nabuthe Jezraelitae.

3) Psal. 40, 1.

1) Matth. 5, 3. 2) Prov. 12, 26. edit. antiqu.: quae est avaritia quoddam profluvium.

4) Erasm. et 5) III. Reg. 21, 7.

Et scripsit librum nomine Achab, et signavit annulo illius et misit librum ad seniores, et ad liberos eos qui morabantur cum Nabuthe. Et erat scriptum in libro: Jejunate jejunium, et constituite Nabuthe in principem populi, et constituite duos viros filios iniquitatis ex diverso ejus; ut falsum testimonium perhibeant adversus eum dicentes: Benedixit Deum et regem; et producite illum, et lapidate 1).

CAPUT X.

Divites, cum aliena rapere non possunt, prae tristitia cibum non capere: et inibi quid jejunium aut preces Deo acceptas reddat: deinde quam contraria Deus praecipiat, et ipsi faciant.

Quam evidenter expressa est divitum consuetudo! Contristantur, si aliena non rapiant: renuntiant cibo, jejunant, non ut peccatum minuant, sed ut crimen admittant. Videas illos tunc convenientes ad ecclesiam, officiosos, humiles, assiduos, ut effectum sceleris impetrare mereantur. Sed dicit illis Deus: Non hoc jejunium elegi, nec si flectas ut circulum collum tuum, cinerem etiam et cilicium substernas, nec sic vocabitis jejuniüm acceptum. Non tale jejunum elegi, dicit Dominus. Sed solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe: frange panem tuum esurienti, egenos non habentes tectum induc in domum tuam: si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies. Tunc orietur tibi matutinum lumen tuum et sanitas tua matura orietur et praecedet ante te justitia, et majestas Dei circumdabit te: tunc clamabis, et Deus exaudiet te, adhuc te loquente, dicet: esse adsum 2).

Audis, dives, quid Dominus Deus dicat? et tu ad ecclesiam venis, non ut aliquid largiaris pauperi, sed ut auferas: jejunas, non ut convivii tui sumtus proficiat egenis, sed ut spolium de egentibus adipiscaris. Quid tibi vis cum libro, et charta, et signaculo, et conscriptione, et vinculo juris? 3) Non audisti: solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Ibid. 8 et seq. 2) Isai. 58, 5 et seq. 3) Signaculum est nota sigillo, seu signatorio annulo impressa. Conscriptio interdum sumitur pro inventario, sed hic idem est ac syngrapha, sive instrumentum inter foeneratorem ac debitorem confectum. Denique vinculum juris non videtur aliud hoc loco significare quam leges de usura ab imperatoribus promulgatas; proprie autem accipitur pro ipsa legum vi coactiva.

commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe. Tu mihi tabulas offers, ego tibi recito Dei legem: tu atramento scribis, ego tibi spiritu Dei inscripta repeto oracula prophetarum: tu testimonia falsa componis, ego testimonium conscientiae tuae posco, quam judicem tui effugere et declinare non poteris, cujus testimonium non poteris recusare in die qua revelabit Dominus occulta hominum. Tu dicis: Destruam horrea mea; et Dominus dicit: Sine magis quidquid intra horreum est, pauperibus deputari, sine cellas istas egenis prodesse. Tu dicis: Majora faciam, et illo congregabo omnia quae nata sunt mihi; Dominus dicit: Frange esurienti panem tuum. Tu dicis: Tollam pauperibus domum suam; Dominus autem dicit, ut egenos non habentes tectum inducas in domum tuam. Quomodo vis, dives, ut Deus te exaudiat, cum tu Deum non putes audiendum? Si non acquiescatur arbitrio divitis, scena componitur: Dei aestimatur injuria, si divitis petitió refutetur.

CAPUT XI.

Nabuthe a duobus falsis testibus accusatus lapidatur; Achab inde primo tristitiam simulat, mox in ejus invadit possessionem. Quam sententiam in ipsum Deus pronuntiaverit; et praesertim cum meretrices in ejusdem sanguine dicantur se se lavaturae: ubi et de supplicio Jezabel.

Deum, inquit, benedixit et regem 1), aequalis videlicet persona, ut sit aequalis contumelia. Benedixit, inquit, Deum et

Ne divitem maledicti nomen offendat, et sermonis ipso laedatur sono, benedictio pro maledicto vocatur. Quaeruntur duo testes iniquitatis. Duobus testibus et Susanna est appetita: duos testes et Synagoga invenit, qui adversum Christum falsa jactarent: duobus testibus pauper occiditur. Produxerunt igitur Nabuthe foras et lapidaverunt eum 2). Utinam vel in suis ei liceret mori! Pauperi ipsam dives invidat sepulturam.

Et factum est, inquit, cum audisset Achab quia mortuus est Nabuthe, conscidit vestimenta sua, et cooperuit se cilicio. Et factum est post haec, et surrexit, et descendit Achab ad vineam Nabuthe Jezraelitae, possidere eam 3). Irascuntur divites et calumniantur, ut noceant, si non obtineant quod desideraverint. Cum autem calumniati nocuerint, dolere se simulant: tristes tamen et

1) III. Reg. 21, 10.

2) Ibid. 13.

3) Ibid. 16.

tamquam maesti, non corde, sed vultu, in possessionis direptae locum prodeunt, et impressionis suae iniquitate potiuntur.

Hoc divina movetur justitia, et avarum digna severitate condemnat dicens: Occidisti, et possedisti hereditatem. Propter hoc in loco in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthe, in eo lingent canes sanguinem tuum; et meretrices lavabuntur in sanguine tuo 1). Quam justa, quam severa sententia; ut quam intulit alteri mortis acerbitatem, eam ipse mortis suae horrore dissolvere proderetur 2). Inhumatum pauperem Deus adspicit, et ideo insepultum divitem jacere decernit, et ut mortuus luat suae iniquitatis aerumnam, qui nec mortuo putavit esse parcendum. Itaque vulneris sui cruore perfusum cadaver in speciem funeris vitae suae prodidit crudelitatem. Haec cum pertulit pauper, dives arguebatur: cum dives excepit, pauper vindicabatur.

Quid sibi autem vult, quod meretrices laverunt se in sanguine ejus; nisi forte ut meretricia quaedam in illa feritate fuisse regis perfidia proderetur, vel cruenta luxuries, qui sic fuit luxuriosus, ut olus desideraret; sic cruentus ut propter olus hominem occideret? Digna avarum, digna avaritiam poena consumit. Denique et Jezabel ipsam comederunt canes, et volucres coeli; ut ostenderetur, quod spiritalis nequitiae fiat praeda divitis sepultura. Fuge ergo, dives, hujusmodi exitum. Sed fugies hujusmodi exitum, si fugeris hujusmodi flagitium. Noli esse Achab, ut posses→ sionem finitimam concupiscas. Non tibi cohabitet Jezabel illa feralis avaritia, quae tibi cruenta persuadeat: quae cupiditates tuas non revocet, sed impellat: quae te faciat tristiorem, etiam cum desiderata possederis: quae te faciat nudum, cum dives fueris.

CAPUT XII.

Avarum egenum ac profugum esse. Quam abjectus fuerit rex Achab coram Elia; et quomodo peccator semper deprehendatur ? Ad extremum divites ad legitimum divitiarum usum stimulantur.

Pauperiorem enim se judicat omnis abundans; quia sibi deesse arbitratur, quidquid ab aliis possidetur. Toto mundo eget, cujus non capit mundus cupiditates; ejus autem qui fidelis est, totus mundus divitiarum est. Toto mundo fugit, qui considerans conscientiam suam, metuit deprehendi. Et ideo Achab ad Eliam secundum historiam ait, secundum aenigmata autem dives ad pau

[merged small][ocr errors]

2) dissolvere proderetur; dissolvere juberetur, sive:

« PreviousContinue »