Page images
PDF
EPUB

de possessionibus divitis concupivit: rex sibi egere visus est, quia vineam habebat pauper vicinus. Quis igitur tibi pauper videtur; qui contentus est suo, an qui concupiscit alienum? Alter certe pauper censu 1) videtur, alter est pauper affectu. Affectus dives egere non novit: census abundans nequit avari pectus replere. Ideoque cives cupidus in invidia possessionis, et paupertatis querela est. Sed jam scripturae verba consideremus.

Et factum est, inquit, post haec verba, erat vinea Nabuthe Jezraelitae in Israel juxta domum Achab regis Samariae. Et locutus est Achab ad Nabuthe dicens: da mihi vineam tuam, et erit mihi in hortum olerum; quoniam propinquat domui meae: et dabo tibi pro ea aliam vineam: si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam pro vinea ista, et erit mihi in hortum olerum. Et dixit Nabuthe ad Achab: non fiat hoc a Deo, ut dem tibi hereditatem patrum meorum. Et burbatus est spiritus ejus, et dormivit in lecto suo, et velavit faciem suam, et non manducavit panem 2).

Exposuerat supra seriptura divina, quia Elisaeus, cum esset pauper, reliquit boves suos, et cucurrit ad Eliam, et occidit eos, et erogavit populo, et adhaesit prophetae 3). Ad condemnationem igitur praemissa sunt divitis, qui in isto rege describitur, eo quod habens beneficia Dei, sicut iste Achab, cui Dominus et regnum donavit, et pluviam Eliae vatis oratione concessit, divina mandata violaverit. Audiamus ergo quid dicat: da mihi, inquit. Quae alia vox egentis est? quae vox alia stipem publicam postulantis nisi Da mihi, hoc est, da mihi, quia egeo: Da mihi quia aliud vivendi subsidium habere non possum: et da mihi, quia non est mihi panis ad victum, nummus ad potum, sumtus ad alimentum, ad indumentum substantia: da mihi, quia tibi Dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit: da mihi, quia nisi tu dederis, habere non potero: da mihi quia scriptum est: Date eleemosynam 4). Haec quam abjecta, quam vilia! Non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium. In ipsa autem dejectione quanta impudentia! Da mihi, inquit, vineam tuam. Confitetur alienam, ut poscat indebitam.

Et dabo, inquit, tibi pro ea aliam vineam. Dives quod suum

legunt: et tamen cespitem pauperis flagitabat; alii: cespitem pauperis dives

[blocks in formation]

est, quasi vile fastidit; quod enim alienum est, quasi pretiosissimum concupiscit.

Si vero placuerit tibi, dabo tibi pecuniam. Cito reprehendit errorem suum, pecuniam offerendo pro vinea. Nihil enim vult alterum possidere 1), qui totum desiderat suis possessionibus occupare.

CAPUT III.

Non tam propter utilitatem divites aliena concupiscere, quam ut alios homines excludant. Quam inane sit illud desiderium, quod eos brutis ipsis inferiores esse convincit: quam etiam turpe sit paternam possessionem ab luxuriam divendere; postremo quam

impatienter divites repulsam ferant.

Et erit mihi, inquit, in hortum olerum. Haec erat igitur omnis infania, hic omnis furor, ut spatium vilibus oleribus quaereretur. Non tam ergo ipsi cupitis quasi utile possidere; sed alios vultis excludere. Major vobis cura de pauperum spoliis, quam de vestris emolumentis est. Injuriam vestram 2) putatis, si quid pauper habeat, quod dignum possessione divitis aestimetur. Damnum vestrum creditis, quidquid alienum est. Quid vos delectant naturae dispendia? Universis creatus est mundus, quem pauci divites vobis defendere conamini. Non enim terrena tantum possessio, sed coelum ipsum, aër, mare, in usum paucorum divitum vindicatur. Hic aër 3), quem tu diffusis includis possessionibus, quantos alere populos potest? Numquid Angeli divisa coeli spatia habent, ut tu terram positis distinguas terminis?

Clamat propheta: vae iis qui jungunt domum ad domum, et villam ad villam 4). Et arguit eos inefficacis avaritiae. Fugiunt enim cohabitare hominibus, et ideo excludunt vicinos: sed fugere non possunt; quia cum hos excluserint, alios rursum inveniunt: et cum illos propulsaverint, ad aliorum necesse est eos viciniam pervenire. Soli enim super terram habitare non possunt. Aves avibus 5) se adsociant, denique ingentis plerumque agminis volatu coelum obtexitur: pecus pecori adjungitur, pisces piscibus: nec damnum ducunt, sed commercium vivendi, cum plurimum comitatum capessunt, et quoddam munimentum solatio frequentioris societatis affectant. Solus tu, homo, consortem excludis: includis

1) Multae edit, habent: Nihil enim vult alienum possidere. 2) Injuriam vestram, id est: injuriam vobis illatam. 3) Hic aër, alia lectio: hic ager; sed corrupte. — 4) Isa. 5, 8. — 5) Alii: avis avibus se associat.

feras, struis habitacula bestiarum, destruis hominum. Inducis mare intra praedia tua, ne desint belluae: producis fines terrae, ne possis habere finitimum.

Audivimus vocem divitis aliena quaerentis; audiamus vocem pauperis propria vindicantis. Non fiat, inquit, hoc a Deo, ut dem tibi hereditatem patrum meorum. Quasi quamdam contagionem sui pecuniam esse divitis arbitratur, quasi dicat: pecunia tua tecum sit in perditionem; ego autem hereditatem patrum meorum non possum vendere. Habes quod sequaris dives, si sapias; ut non vendas agrum tuum pro nocte meretricis: non transfundas jus tuum pro sumtu comessationis, deliciarumque impensis: non adjudices domum tuam ad ludum aleae, ne jus hereditariae pietatis amittas. His auditis, turbatus est spiritus avari regis: et dormivit in lecto suo; et velavit faciem suam, et non manducavit panem suum. Lugent divites, si non potuerint aliena diripere: si suis pauper non cesserit facultatibus, vim moeroris tegere non possunt. Dormire desiderant. velant faciem suam; ne quidquam in orbe terrarum alienum videant, ne quidquam in hoc mundo non esse suum noverint, ne audiant vicinum juxta se aliquid possidere, ne audiant pauperem sibi contradicentem. Horum sunt animae, quibus dicit propheta: mulieres divites exsurgite1).

CAPUT IV.

Cur dicatur Achab panem suum non manducasse? Abstinentiae divitum ac pauperum elegans comparatio. Quanta sit stultitia haeredibus opes sollicite comparare ; de que divitis cujusdam sordibus.

Et non manducavit, inquit, panem suum; quoniam quaerebat alienum. Etenim divites magis alienum panem, quam suum manducant, qui rapto vivunt, et rapinis sumtum exercent suum. Aut certe non manducavit panem suum volens se morte multare, quod ei aliquid negaretur.

Compara nunc affectum pauperis. Nihil habet, et jejunare voluntarius nisi Deo nescit, jejunare nisi ex necessitate non novit. Divites, eripitis quidem pauperibus universa, aufertis omnia, nihil relinquitis: poenam tamen pauperum vos potius, divites, sustinetis. Illi jejunant, si non habeant, vos cum habetis 2). A vobis igitur prius poenam exigitis, quam pauperibus irrogatis 3). Vos igitur

-

1) Isa. 32, 9. 2) Nonnulli legunt: Illi jejunant, cum non habeant, vos non jejunatis, cum habeatis; sive ita: vos jejunatis, cum habeatis. 3) Erasm. edit. rom. Paris. de 1549. habent: quam pauperibus erogetis.

vestro affectu luitis miserae paupertatis aerumnas: et pauperes quidem non habent quo utantur, vos autem nec ipsi utimini, nec alios uti sinitis. Eruitis aurum de metalli venis, sed rursum absconditis illud. Quantorum vitas in illo infoditis auro? Cui illa servantur, cum legeritis de avaro divite: thesauros condit, et ignorat cui congregat eos1)? Heres otiosus exspectat, heres fastidiosus increpat, quod sero moriamini. Odit incrementa hereditatis suae, ad damna festinat. Quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis, gratiam derelinquitis? propter illum totis moestam diebus toleratis famem, quotidiana mensae vestrae damna metuentes: propter illum diurna adornatis jejunia 2).

Novi ego divitem in agrum proficiscentem, panes breviores urbe delatos numerare solere; ut pro numero panis aestimaretur quot dies in agro futurus esset. Nolebat obsignatum aperire horreum; ne quid de condito minueretur. Panis unus singulis diebus deputabatur, qui tenacem vis satiare posset. Comperi etiam veri fide 3), si quando ei ovum esset appositum, queri quod pullus esset occisus. Hoc ideo scribo, ut cognoscatis vindicem esse Dei justitiam, quae lacrymas pauperum vestro ulciscatur jejunio.

CAPUT V.

Multorum pauperum sanguine ac vita constare divitum mensas; atque inibi de patre quodam, cujus a divite coacti ad vendendum filium dolor ac aestus animi pulcherrime describuntur: item immanem esse divitum duritiem, quam sumtu suo et luxu ipsae

quoque augent mulieres.

Quam religiosum esset jejunium, si sumtum convivii tui deputares pauperibus! Tolerabilior jam dives ille, cujus de mensa ea quae cadebant, pauper Lazarus colligebat saturari cupiens 4): sed etiam ipsius mensa multorum pauperum constabat sanguine; et ipsius pocula, multorum quos ad laqueum coëgerat, rorabant cruorem 5).

Quanti necantur, ut vobis quod delectat, paretur? Funesta fames vestra, funesta luxuries. Ille de summis calminibus ruit,

1) Psal. 38, 7. 2) Lectio: diurna jejunia, melior mihi videtur quam: aggeratis jejunia etc. Est autem diurna adornare, dicunt Maurini, jejunia, in singulos dies jejunia parare ac disponere; quod cum historia sequenti belle congruit. 3) Veri fide; alii: viri fidem, utraque lectio bona. Sensus est: primum quidem ut sit, comperi fide et probate ejus a quo mihi hoc narratum est; secundum, comperi ea fide quam veritas meretur ac postulat. 4) Luc. 16, 20.5) Alii: rubebant cru orem.

ut frumentis ampla vestris receptacula praepararet. Ille de sublimi cacumine altae arboris 1) decidit, dum genera uvarum explorat, quas deferat, quibus digna convivio tuo vina fundantur. Ille mari mersus est, dum veretur ne piscis mensae tuae desit, aut ostrea. Ille brumali frigore dum lepores investigare, aut laqueis studet aves captare, diriguit. Ille ante oculos tuos, si quid forte displicuit, verberatur ad mortem, atque ipsas epulas fuso respergit cruore. Denique dives erat qui sibi ad mensam caput prophetae pauperis jussit adferri: et aliud unde saltatrici praemium solveret, non invenerat, nisi ut pauperem juberet occidi.

Vidi ego pauperem duci, dum cogeretur solvere quod non habebat, trahi ad carcerem, quia vinum deesset ad mensam potentis; deducere in auctionem filios suos, ut ad tempus poenam differre posset. Invento forte aliquo qui in illa necessitate subveniret, redit ad hospitium cum suis pauper, direpta spectans omnia, nihil sibi ad cibum relictum, ingemiscens filiorum famem, dolens, quod eos non potius ei qui posset pascere, vendidisset. Redit ad consilium, vendendi sumit arbitrium. Compugnabant tamen inopiae injuria, et paternae pietatis gratia: fames urgebat ad pretium, natura ad officium: commori filiis paratus, quam a filiis separari, saepe gradum protulit, saepe revocavit. Vicit tamen in eo necessitas, non voluntas, et ipsa concessit pietas necessitati.

Consideremus nunc patriae mentis procellas exaestuantes, quem de liberis prius traderet. Quem, inquit, vendam priorem? Scio enim quod non satis est unius pretium ad pastum reliquorum. Hoc solum dives foecunditas ad aerumnam. Quem offeram? Quem frumenti auctionator libenter adspiciet? Primogenitum offeram? Sed primus me patrem vocavit. Hic est major ex filiis, quem congrue honoro seniorem. Sed juniorem dabo? At istum teneriore amore complector. Illum erubesco, hujus misereor: illius gradum suspiro, hujus aetatem: ille jam sentit aerumnam, iste ignorat: flectit me illius dolor, hujus inscitia. Ad alios me conferam? Ille mihi plus blanditur, iste plus verecundatur: ille parenti similior, hic utilior: in illo imaginem meam vendo, in isto spem meam prodo. Me miserum! Non invenio quid faciam, non habeo quid eligam. Circumvallant me facies calamitatum, aerumnarum chorus.

Ferina haec rabies est, eligere quem tradas. Ferae ipsae cum pericula imminere proli ac sibi sentiunt, solent eligere quos

1) Nonnulli: de sublimi arboris cacumine.

« PreviousContinue »