Page images
PDF
EPUB

eodemque omnium Deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. Nam terreni parentis nihil est, nisi ut humorem corporis, in quo est materia nascendi, cum sensu voluptatis emittat, vel recipiat; et citra hoc opus homo resistit, nec amplius quidquam potest: ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt. Cetera jam Dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse, et corporis informatio, et inspiratio animae, et partus incolumis, et quaecunque deinceps ad hominem conservandum valent; illius munus est, quod spiramus, quod vivimus, quod vigemus. Nam praeterquam quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore, et quod victum nobis ex variis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest; ideoque et de sapientibus stulti, et de stultis sapientes saepe nascuntur, quod quidam fato ac sideribus assignant. Sed non est nunc locus de fato disserendi: hoc dicere satis est, quod etiamsi astra afficientiam rerum continent, nihilominus omnia a Deo fieri certum est, qui astra ipsa et fecit, et ordinavit; inepti ergo, qui hanc potestatem Deo detrahunt, et operi ejus attribunt. Hoc igitur Dei munere coelesti atque praeclaro an utamur, an non utamur, in nostra voluit esse potestate. Hoc enim concesso, ipsum hominem virtutis sacramento religavit, quo vitam posset adipisci 1).

creat et corporibus infundit. Per generationem nullo modo potest produci anima rationalis; non enim virtus corporea, qualis est generatio, potest assurgere ad productionem rei spiritalis. Hoc etiam argumentum rem, hanc evincit: quidquid fit, est vel ex aliqua praejacente materia, vel fit ex nihilo; vel, secundum illos, qui modos tanquam medios inter ens et nihil ponunt, ex modis rei. Anima autem non est ex materia, quia ita esset corporalis, quod repugnat ejus actionibus, quas independenter a materia producit; neque ex modis, modi enim nihil producunt; saltem hoc certum est, non posse producere spiritum, qui etiam post corporis interitum subsistit. Restat itaque ut fiat ex nihilo; homo autem ex nihilo non potest producere aliquid, quia inter ens et nihil infinita est distantia, quae non potest superari, nisi vi infinita. Gall. Sed haec affirmatio creatianismi est inanis, quia juxta scripturam sanctam et ecclesiae catholicae doctrinam Deus Pater generat Filium.

1) Vitam posset adipisci: Post haec verba adduntur multa ab aliena manu inserta videntur, quae Manichaeismum redolent:,,Dedit ei et constituit adversarium nequissimum et fallacissimum spiritum, cum quo in hac terrestri vita sine ulla securitatis requie dimicaret. Cur autem Deus hunc vexatorem generi hominum constituerit, breviter exponam. Ante omnia diversitatem voluit esse; ideoque vulgo non aperuit veritatem, sed eam paucissimis revelavit: quae diversitas omne arcanum mundi continet. Haec est enim, quae faciat virtutem, quae scilicet sine ipsa non modo non esse,

A

Magna est enim vis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit, nec fidem suam devotionemque prodiderit; hic beatus, hic denique, ut breviter finiam, similis Deo sit necesse est. Errat enim, quisquis hominem carne metitur. Nam corpusculum hoc, quo induti sumus, hominis receptaculum est. Nam ipse homo neque tangi, neque aspici, neque comprehendi potest, quia latet intra hoc, quod videtur. Qui si delicatus ac tener in hac vita fuerit, quam ratio ejus exposcit, si virtute contemta, desideriis se carnis addixerit, cadet et premetur in terram; sin autem, ut debet, statum suum, quem rectum sortitus est, promte constanterque defenderit, si terrae, quam calcare ac vincere debet, non servierit, vitam merebitur sempiternam.

CAPUT XX.

De seipso et veritate.

Haec ad te, Demetriane, interim paucis et obscurius fortasse, quam decuit, pro rerum ac temporis necessitate peroravi, quibus contentus esse debebis; plura et meliora laturus, si nobis indulgentia coelitus venerit. Tunc ego te ad verae philosophiae doctrinam et planius, et verius cohortabor. Statui enim, quam multa potero, literis tradere, quae ad vitae beatae statum spectent; et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad perturbandam veritatem perniciosi et graves. Incredibilis enim vis eloquentiae, et argumentandi disserendique subtilitas quemvis facile deceperit: quos partim nostris armis, partim vero ex ipsorum inter se con

sed ne apparere quidem posset; quia virtus esse non poterit, nisi fuerit compar aliquis, in quo superando vim suam vel exerceat, vel ostendat. Nam, ut victoria constare sine certamine non potest; sic nec virtus quidem ipsa sine hoste. Ita quoniam virtutem dedit homini, statuit illi ex contrario inimicum, ne virtus otio torpens naturam suam perderet. Cujus omnis ratio in eo est, ut concussa et labefactata firmetur nec aliter ad summum fastigium possit venire, nisi prudenti manu semper agitata, sed ad salutem dimicandi tenore fundaverit. Noluit enim Deus hominem ad immortalem illam beatitudinem delicato itinere pervenire. Daturus ergo virtutem, dedit hostem prius, qui animis hominum cupiditates et vitia immitteret, qui esset autor errorum, malorumque omnium machinator; ut quoniam Deus hominem ad vitam vocat, ille contra, ut rapiat et traducat ad mortem. Hic est, qui aut inducit, aut decipit eos, qui veritati student, aut si dolo et studiis non quiverit, virilem gerit animam, quo (qua) sublimium vigorem labefactare conetur, infanda dictu et execrabilia moliens: vexat, interficit; et tamen, ut prosternit multos, sic a multis victus prostratusque discedit."

certatione sumtis revincemus, ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse. Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. Patiemurne igitur exstingui, aut opprimi veritatem? Ego vero libentius vel sub hoc onere defecerim. Nam si M. Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro vero nitebantur, saepe superatus est: cur desperemus, veritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria vi et claritate valituram? Illi quidem sese patronos veritatis profiteri solent; sed quis potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse 1) non novit? Magnum videor polliceri: sed coelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur. Quodsi vita est optanda sapienti profecto nullam aliam ob causam vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam, quod vita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae rivus est, ad vivendum tamen afferat: quod est maxime necessarium. Quo perfecto, satis me vixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos, ad iter coeleste direxerit.

1) Quod ipse; alii habent: quam ipse.

Sancti Ambrosii

Mediolanensis episcopi de nabuthe Jezraelita.

Liber unus. 1)

CAPUT I.

Quomodo exemplo Nabuthe et Achab pauperes quotidie a divitibus opprimantur; cum tamen natura omnes aequales produxerit et sepulchrum aequales accipiat; qua de re Ambrosius fastum ac stultitiam divitum insectatur.

Nabuthe historia tempore vetus est, usu quotidiana 2). Quis enim divitum non quotidie concupiscit aliena? Quis opulentissimorum non exturbare contendit agellulo suo pauperem, atque inopem aviti ruris eliminare finibus? Quis contentus est suo? Cujus non inflammet divitis animum vicina possessio? Non igitur unus Achab natus est: sed quod pejus est, quotidie Achab nascitur, et numquam huic saeculo moritur. Si unus occidit, adsurgunt plurimi: plures qui rapiant, quam qui amittant. Non unus Nabuthe pauper occisus est: quotidie Nabuthe sternitur, quotidie pauper occiditur. Hoc metu percitum humanum genus cecidit 3) jam suis terris, migrat cum parvulis pauper onustus pignore suo: sequitur uxor illacrymans tamquam ad bustum prosequatur maritum. Minus tamen deplorat illa, quae deflet suorum funera; quia etsi amisit conjugis praesidium, sepulchrum tenet: et si filios non tenet, tamen exsules non dolet, non ingemit graviora funeribus tenerae prolis jejunia. Quousque extenditis, divites, insanas cupiditates? Num quid soli inhabitabitis 4) super terram? Cur ejicitis consortem naturae, et vindicatis vobis 5) possessionem naturae? In commune omnibus divitibus atque pauperibus terra fundata est, cur vobis jus proprium soli divites arrogatis? Nescit natura divites, quae omnes pauperes generat. Neque enim cum vestimentis nascimur, nec cum auro, argentoque generamur. Nudos fudit in lucem, egentes cibo, amictu, poculo 6): nudos recipit terra quos edidit, nescit fines possessionum sepulchro includere. Cespes angustus aeque et pauperi abundat et diviti: et terra quae viventis non

1) Hic liber scriptus est circa ann. 395. 2) Nabuthe historia, possessoris vineae a latere Palatii Achab invenitur lib. III. Reg. Cap. XXI. 1 – 16. — 3) Edit. Venet. cecidit.

4) Erasmus legit: habitabitis.

alii omittunt vocem: vobis.

6) poculum pro potio.

[ocr errors]

5) Erasmus et

cepit affectum, totum 1) jam divitem capit. Nescit ergo natura discernere quando nascimur, nescit quando deficimus. Omnes similes creat, omnes similes gremio claudit sepulchri. Quis discernat species mortuorum? Redoperi terram 2); et si potes, divitem deprehende. Eruderato paulo post tumulum, et si cognoscis egentem, argue; nisi forte hoc solo quod cum divite plura pereunt.

Sericae vestes, et auro intexta velamina, quibus divitis corpus ambitur, damna viventium, non subsidia defunctorum sunt. Unguentum accipis dives, et foetidus es: perdis alienam gratiam, nec acquiris tuam 3). Heredes relinquis qui litigent. Heredibus relinquis depositum magis hereditarium, quam commodum voluntarium, qui id quod relictum est minuere ac violare formident. Si frugi heredes sunt, custodiunt: si luxuriosi, exhauriunt. Itaque aut bonos heredes perpetua condemnas sollicitudine: aut malos dimittis, quo tua facta condemnent.

CAPUT II.

Divites quanto magis abundant censu, tanto pauperiores esse affectu. Id Achab et Nabuthe contentione planum sit. Mox proposito Scripturae textu, petitio illa, da mihi quam abjecta sit, perpenditur.

Sed quid arbitraris quod dum vivis, abundas omnibus? O dives, nescis quam pauper sis, quam inops tibi ipse videaris, qui te divitem dicis! Quanto plus habueris, plus requiris: et quidquid acquisieris, tamen tibi adhuc indiges. Inflammatur lucro avaritia, non restinguitur. Quasi gradus quosdam cupiditas habet: quo plures adscenderit, eo ad altiora festinat, unde sit gravior ruina 4) lapsuro. Tolerabilior tamen iste cum minus haberet: census sui contemplatione mediocria requirebat; accessione patrimonii accessit cupiditatis augmentum. Non vult esse degener votis, pauper in desideriis. Ita duo intolerabilia simul jungit, ut ambitiosam spem divitis augeat, et non deponat mendicitatis affectum. Denique docet nos scriptura divina quam misere egeat, mendicet abjecte.

Rex Achab in Israel erat, et pauper Nabuthe. Ille regni opibus adfluebat: iste angusti soli cespitem possidebat 5). Nihil pauper

sive:

1) Alii omitt. v. totum. 2) Redoperi terram, id est: redoperi mortuum; haec vox redop. inusitata, et proprie significat: reduc operimentum terrenum. 3) Alii habent: dives, post mortuus es, et foetidus es dives postquam mortuus es etc. edit. rom. dives, mortuus et foetidus. Cuncti mss. hab. nostram lectionem. 4) Alii: gravis ruina.

-

5) Plures

« PreviousContinue »