Page images
PDF
EPUB

Ingenti cum honore, Mirantur nimis throni de tanta maiestate.

Dominationes hos sequuntur,
Summo bono plene perfruuntur,
Quibus principatus coniunguntur
Laetabunda semper caritate.

Potestates cum virtutibus
Micant signis, tonant nubibus,
Malos arcent, bonis parcent
Admiranda semper pietate.

Archangeli cum angelis
Alte iubilant in caelis,
Vigilant, custodiunt,
Visitant, erudiunt

Pusillos cum maioribus.

Preces Deo offerunt,

Dona eius referunt,

Defendunt humiles,

Confortant debiles,

Exsultant cum cantoribus.

Hos ergo honorare

Nos decet et amare

Sinceris mentibus,

Votis ferventibus,

Lingua, doctrina, moribus.

O quam praeclara regio
Es, quam decora legio

Et angelis et hominibus!

O gloriosa civitas,

In qua summa tranquillitas,

Lux et pax in cunctis finibus!

Cives huius civitatis
Veste nitent castitatis,
Legem tenent caritatis,
Firmum pactum unitatis.

Non laborant, nil ignorant,
Non tentantur nec vexantur,
Semper sani, semper laeti,
Cunctis bonis sunt repleti.
O quam beata societas,
Ubi regnat Deus trinitas!
Abundat ibi pietas,

Cunctos illustrat veritas.

Laudem ergo Deo dicite, Omnes sancti, simul psallite, Qui nos per suam gratiam Ad tantam duxit gloriam.

Mauburnus.

Nr. 39.

Heu, quid iaces stabulo,
Omnium creator,
Vagiens cunabulo

Mundi reparator?
Si rex, ubi purpura
Vel clientum murmura,
Ubi aula regis?
Hic omnis penuria,
Paupertatis curia,

Forma novae legis.

Istuc amor generis
Me traxit humani,
Quod se noxa sceleris
Occidit profani.
His meis inopiis
Gratiarum copiis.

Te pergo ditare,
Hocce natalitio
Vero sacrificio

Te volens beare."

O te laudum milibus
Laudo, laudo, laudo,
Tantis mirabilibus

Plaudo, plaudo, plaudo.
Gloria, sit gloria,

[blocks in formation]

Praecursoris et baptistae
Diem istum chorus iste
Veneretur laudibus;
Vero die iam diescat,
Ut in nostris elucescat
Verus dies mentibus.*

Se a mundo servans mundum
Munde vivit intra mundum
In aetate tenera;
Ne formentur a convictu
Mores, loco, veste, victu
Mundi fugit prospera.

Quem dum replet lux superna,
Verae lucis fit lucerna,

Veri solis lucifer;
Novus praeco novae legis,
Immo novus novi regis

Pugnaturi signífer.

Singulari prophetia
Prophetarum monarchia

Sublimatur omnium;

Hi futurum, hic praesentem,
Hi venturum, venientem
Monstrat iste filium.

Dum baptizat Christum foris,
Hic a Christo melioris

Aquae tactu tingitur;

* Zwischen Strophe 1 und 2 laffen wir, dem Übersetzer

folgend, fieben Strophen des Originals entfallen.

Duos duplex lavat flumen,
Isti nomen, illi numen
Baptistae concreditur.

Dum baptizat, baptizatur,
Dumque lavat, hic lavatur
Vi lavantis omnia;
Aquae lavant et lavantur,
His lavandi vires dantur
Baptizati gratia.

O lucerna verbi Dei,
Ad caelestis nos diei
Perduc luminaria,

Nos ad portum ex hoc fluctu,
Nos ad risum ex hoc luctu
Tua trahat gratia.

Buchbruckerei der Jos. Köierschen Buchhandlung in Kempten

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »