Ingenti cum honore, Mirantur nimis throni
de tanta maiestate. Dominationes hos sequuntur, Summo bono plene perfruuntur, Quibus principatus coniunguntur
Laetabunda semper caritate. Potestates cum virtutibus Micant signis, tonant nubibus, Malos arcent, bonis parcent
Admiranda semper pietate. Archangeli cum angelis Alte iubilant in caelis, Vigilant, custodiunt, Visitant, erudiunt
Pusillos cum maioribus.
Preces Deo offerunt, Dona eius referunt, Defendunt humiles, Confortant debiles,
Exsultant cum cantoribus.
Hos ergo honorare. Nos decet et amare Singeris mentibus, Votis ferventibus,
Lingua, doctrina, moribus. O quam praeclara regio Es, quam decora legio
Et angelis et hominibus! O gloriosa civitas, In qua summa tranquillitas,
Lux et pax in cunctis finibus!
Cives huius civitatis Veste nitent castitatis, Legem tenent caritatis, Firmum pactum unitatis.
Non laborant, nil ignorant, Non tentantur nec vexantur, Semper sani, semper laeti, Cunctis bonis sunt repleti. O quam beata societas, Ubi regnat Deus trinitas! Abundat ibi pietas, Cunctos illustrat veritas. Laudem ergo Deo dicite, Omnes sancti, simul psallite, Qui nos per suam gratiam Ād tantam duxit gloriam.
Mauburnus.
Nr. 39. Heu, quid iaces stabulo,
Omnium creator, Vagiens cunabulo
Mundi reparator? Si rex, ubi purpura Vel clientum murmura,
Ubi aula regis? Hic omnis penuria, Paupertatis curia,
Forma novae legis. „Istuc amor generis
Me traxit humani, Quod se noxa sceleris
Occidit profani. His meis inopiis Gratiarum copiis.
Te pergo ditare, Hocce natalitio Vero sacrificio
Te volens beare.“ O te laudum milibus
Laudo, laudo, laudo, Tantis mirabilibus
Plaudo, plaudo, plaudo. Gloria, sit gloria,
Amanti memoria
Domino in altis, Cui testimonia Dantur et praeconia
Caelicis a psaltis.
Nr. 40. Praecursoris et baptistae Diem istum chorus iste
Veneretur laudibus; • Vero die iam diescat, Ut in nostris elucescat
Verus dies mentibus. *
Se a mundo servans mundum Munde vivit intra mundum
In aetate tenera; Ne formentur a convictu Mores, loco, veste, victu Mundi fugit prospera. Quem dum replet lux superna, Ņerae lucis fit lucerna,
Veri solis lucifer; Novus praeco novae legis, Immo novus novi regis
Pugnaturi signífer. Singulari prophetia Prophetarum monarchia
Sublimatur omnium; Hi futurum, hic praesentem, Hi venturum, venientem
Monstrat iste filium.
Dum baptizat Christum foris, Hic a Christo melioris
Aquae tactu tingitur; * Zwischen Strophe 1 und 2 laffen wir, dem Überseger folgend, fieben Strophen des Originals entfallen.
Duos duplex lavat flumen, Isti nomen, illi numen
Baptistae concreditur. Dum baptizat, baptizatur, Dumque lavat, hic lavatur
Vi lavantis omnia; Aquae lavant et lavantur, His layandi vires dantur
Baptizati gratia. O lucerna verbi Dei, Ad caelestis nos diei
Perduc luminaria, Nos ad portum ex hoc fluctu, Nos ad risum ex hoc luctu
Tua trahat gratia.
Buchdrüderei der 901. ier’ichen Buchhandlung in Kempter
Ach, könnt boch preifen sich A und D, Gott Weltgestalter Christe, Stönig, Weltenschöpfer Daß von deinen Dienern dein Kuhm Dem Dsterlamme sei gerveiht Der Bücher hehres Heiligtum Der entkeimt dem Vaterherzen Der Schöpfer, der das al gemacht Der vor jeglicher Zeit du warst Dir Jesu weih' ich neues Lob Durchs Wort befruchtet Ei, was hast du, der das au Fort mit altem Sauerteige Gruß dir, die du Gott gebarst Gruß euch, die ihr drei Personen Gruß, o Jungfrau einzig Eine . Hehre Mutter des Herrn Heil'ger Geist, o wohn' uns bei Hervor des Königs Banner gehn Shr Frommen, naht euch Jerusalems, des neuen, Chor Sefu Chrift, gerechter Richter.
Dreves, Die Kirche der Lateiner. (S. K.)
49 82 57 22 39
7 18 81 128
94 121 115 97 79 60 32 44 68 70
« PreviousContinue » |