Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Prece confer mihi grata

Pneumatis charismata. Me de mundo transfer isto

Caeli ad agalmata, Ut in aevum fruar Christo

Tecum gaudens, Agatha.

Johannes a Jenstein.

Nr. 36.
Ave, verbi Dei parens,

Virginum humilitas,
Ave, omni naevo carens

Humilis virginitas. Gaude, quae sic gravidaris

Nec gravaris filio, Gaude, quae sic oneraris

Onere gratissimo. Salve, Iesse stirpe orta

Virgula fructifera, Salve, clausa templi porta,

Soli Deo pervia. Plaude, vellus Gedeonis,

Rore madens pneumatis, Plaude, pellis Salomonis,

Pulchrior prae ceteris. Vale, Iacob micans stella

Et illustrans maria, Vale, consignata cella,

Rubus in vi flammea. Euge, sole quod amicta

Solem gignis, stellula, Euge, quod sis praeelecta

Scala caeli fulgida. Pange, aurora consurgens

Luce novi sideris, Pange, arcae trina ferens

Charismata miseris.

Eia, magnificat tua

Iesum Christum anima, Eia, tecum ut laudemus, Ora, dulcis Maria.

Nr. 37.
Quid modo dictarem
Teque commendarem
Cantuque dulci psallerem

De te, o virgo pia ?
Tu laude dignior,
Tu cantu dulcior,
Tu carmine iucundior,

Semper virgo Maria.
Gaude, in Dei lumine

Virgo illustrata Sine virili semine

Puero fecundata, De glorioso nomine

Iesu mater vocata.
Tu ardes amore,
Tu nites decore,
Tuque praepolles honore,

Tu stillas dulcore.
Tu callis erranti,
Tu portus natanti,
Tu spes in exsilio

Tu lumen in obscuro.
Adiutrix tu laudabilis

Deiectis in peccatis, Virgo Christo amabilis,

Succurre nobis gratis, Favi gustus mirabilis,

Gemma nobilitatis.

Tu egenorum res,
Lux vera caecis es,
Dulce refrigerium,

Benediktum grabatus.

Pudor virginalis
In te mirabilis,
Es praelata superis

Gaudens in aetheris.
Maesti tu solacium,

Stupor angelorum,
Regale palatium,

Adiutrix miserorum,
Robur laborantium,

Ora regem polorum.

Thomas Kempensis,

Nr. 38.
O qualis quantaque laetitia
Resonat in caelesti patria,
Ubi Iesus gaudet cum Maria ·
Laeto vultu, dulci melodia.
Assunt angelorum chori,
Laudes cantant creatori,
Regem cernunt in decore,
Amant corde, laudant ore.
Tympanizant, citharizant,
Volant alis, stant in scalis,
Pulsant nolis, fulgent stolis

Coram summa trinitate.
Clamant: Sanctus, sanctus, sanctus,
Fugit dolor, cessat planctus,
Omnes laetos reddit cantus

In superna civitate. Concors vox est omnium Deum collaudantium, Fervet amor mentium Clare speculantium Beatam trinitatem

in una deitate. Quam adorant Seraphim Ferventi cum amore, Venerantur Cherubim

« PreviousContinue »