Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Informet actus strenuos,
Dentem retundat invidi,
Casus secundet asperos,
Donet gerendi gratiam.

Mentem gubernet et regat
Casto, fideli corpore,
Fides calore ferveat,
Fraudis venena nesciat.

Christusque noster sit cibus, Potusque noster sit fides, Laeti bibamus sobriam Ebrietatem spiritus.

Laetus dies hic transeat,
Pudor sit ut diluculum,
Fides velut meridies,
Crepusculum mens nesciat.

Aurora cursus provehat,
Aurora totus prodeat,
In patre totus filius
Et totus in verbo pater.

Nr. 4.
Grates tibi, Iesu, novas,
Novi repertor muneris,
Protasio, Gervasio
Martyribus inventis cano.

Piae latebant hostiae,
Sed non latebat fons sacer;
Latere sanguis non potest,
Qui clamat ad Deum patrem.

Caelo refulgens gratia
Artus revelavit sacros,
Nequimus esse martyres,
Sed repperimus martyres.

Hic quis requirat testium
Voces, ubi factum est fides?
Sanatus impos mentium
Opus fatetur martyrum.

Caecus recepto lumine Mortis sacrae meritum probat, Severus est nomen viro, Usus minister publici.

Ut martyrum vestem attigit
Et ora tersit nubila,
Lumen refulsit illico
Fugitque pulsa caecitas.

Soluta turba vinculis,
Spiris draconum libera,
Emissa totis, urbibus,
Domum redit cum gratia.

Vetusta saecla vidimus,
Iactata semicinctia,
Tactuque et umbra corporum
Aegris salutem redditam.

Prudentius.

Nr. 5. Corde natus ex parentis Ante mundi exordium, A et O cognominatus, Ipse fons et clausula' en Omnium, quae sunt, fuerunt, Quaeque post futura sunt.

O beatus ortus ille,
Virgo cum puerpera
Edidit nostram salutem,
Feta sancto spiritu,
Et puer redemptor orbis
Os sacratum protulit.

Psallat altitudo coeli,
Psallant omnes angeli,
Quidquid est virtutis usquam,
Psallat in laudem Dei,
Nulla linguarum silescat
Vox et omnis consonet.

Ecce, quem vates vetustis

Concinebant saeculis, leguengia Quem prophetarum fideles

Paginae spoponderant,
Emicat, promissus olim,
Cuncta collaudent eum.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Quae pigra cadavera pridem
Tumulis putrefacta iacebant,
Volucres rapientur in auras
Animas comitata priores.

Sic semina sicca virescunt
Iam mortua iamque sepulta,
Quae reddita cespite ab imo
Veteres meditantur aristas.

Nunc suscipe, terra, fovendum
Gremioque hunc concipe molli,
Hominis tibi membra sequestro
Generosa et fragmina credo.

Animae fuit haec domus olim,
Factoris ab ore creatae,
Fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
Tu depositum tege corpus,
Non immemor ille requiret
Sua munera fictor et auctor
Propriique aenigmata vultus.
Veniant modo tempora iusta,
Cum spem Deus impleat omnem,
Reddas patefacta, necesse est,
Qualem tibi trado figuram.

Nr. 7.
Sperne, Camoena, leves hederas,
Cingere tempora quis solita es,
Sertaque mystica dactylico
Texere docta liga strophio
Laude Dei redimita comas.

Ecce, venit nova progenies
Aethere proditus alter homo,
Non luteus velut ille prius,
Sed Deus ipse gerens hominem
Corporeisque carens vitiis.

« PreviousContinue »