The odes of Horace, literally tr. into Engl. verse by H. G. Robinson. 2 vols. [in 4 pt. With the text].

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 4 - Mercator metuens, otium et oppidi Laudat rura sui : mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati. Est, qui nee veteris pocula Massici, Nee partem solido demere de die, Spernit ; nunc viridi membra sub arbuto Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Page 38 - Quid sit futurum eras fuge quaerere, et Quem Fors dierum cunque dabit lucro Appone, nec dulces amores Sperne puer neque tu choreas, Donec virenti canities abest Morosa, Nunc et campus et areae...
Page 36 - Vides, ut alta stet nive candidum Soracte, nee iam sustineant onus silvae laborantes geluque flumina constiterint acuto. dissolve frigus ligna super foco large reponens, atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.
Page 118 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...
Page 120 - Regumque matres barbarorum et Purpurei metuunt tyranni, Injurioso ne pede proruas Stantem columnam, neu populus frequens Ad arma cessantes, ad arma Concitet imperiumque frangat.
Page 2 - MAECENAS atavis edite regibus O et praesidium et dulce decus meum, Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse juvat, metaque fervidis Evitata rotis, palmaque nobilis. Terrarum dominos evehit ad Deos, Hunc si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus ; Illum si proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis.
Page 32 - Ibimus, o socii comitesque ! Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro : Certus enim promisit Apollo Ambiguam tellure nova Salamina futuram. O fortes, pejoraque passi 30 Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas ; Cras ingens iterabimus aequor.
Page 126 - Nunc est bibendum, nunc pede libero (/ pulsanda tellus, nunc Saliaribus ornare pulvinar deorum tempus erat dapibus, sodales. antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementes ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum, quidlibet impotens sperare fortunaque dulci ebria.
Page 24 - Mutatosque deos flebit et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea, Qui semper vacuam, semper amabilem Sperat nescius aurae Fallacis. Miseri, quibus Intemptata nites. Me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris deo.
Page 82 - Catullan quote and several other echoes. integer vitae scelerisque purus non eget Mauris iaculis neque arcu nee venenatis gravida sagittis, Fusee, pharetra, sive per Syrtes iter aestuosas sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus lambit Hydaspes. namque me silva lupus in Sabina, dum meam canto Lalagen et ultra terminum curis vagor expeditis, fugit inermem.

Bibliographic information