Page images
PDF
EPUB

Mas omnis infans occidat,

Scrutare nutricum sinus,

Interqve materna ubera

Ensem cruentet pusio.

Suspecta per Bethlem mihi
Pnerperarum est omnium

Fraus ne qva furtim subtrahat

Prolem virilis indolis.

Transfigit ergo carnifex
Mucrone districto furens

Effusa nuper corpora.

Animasqve rimatur novas.
Locum minutis artubus

Vix interemtor invenit,
Qvo plaga descendat patens,
Juguloqve major pugio est.
O barbarum spectaculum!
Inlisa cervix cautibus
Spargit cerebrum lacteum
Oculosqve per vulnus vomit.

Aut in profundum palpitans
Mersatur infans gurgitem:
Cui subter arctis faucibus
Singultat unda, et halitus.

Salvete flores Martyrum,
Qvos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit,

1

Ceu turbo nascentes rosas.

105

IIO.

115.

120.

125.

V. 111. Effusa nuper corpora.

Paullo aute in lucem edita.

Mire autem, ait Erasmus, tractat Poeta hunc misera.

is affectam,

[blocks in formation]

v. 131. Aram ante ipsam. Est Synalephe non insolens nostro auctori, ut ex collatione locorum probat Heinsius. Fabricius habet: Aram ante et ipsam, magis vero arridet Torrentii lectio: Aram sub ipsam, non solum qvod vitetur hïatus, sed etiam qvod magis respondeat Apocal, 6, 9, ad qvem locum Poeta respexisse videtur.

v. 133. Qvo proficit. Sic duo Vat. cum Heins, alii duo: qvid proficit.

V. 144. Receptor. Liberator.

[blocks in formation]

v. 165. Undis dulcibus. Vel ad Exod. c. 15, aut etiám 17 noster respicere videtur.

v. 173. Hic nempe Jesus verior. Non dubito quin Josve designetur, cujus propria sunt gesta, qvæ recencentur Nec mirnm, qvod Josve verior servator appelletur, licet enim in ceteris omnibus Mose longe inferior esset, nomine tamen superior, et populum in terram promissam introduxit, qvod Moses præstare non valuit,

Qvi ter qvaternus deniqve
Refluentis amnis alveo

Fundavit et fixit petras,
Apostolorum stemmata.

Jure ergo se Judæ ducem
Vidisse testantur Magi,

Qvum facta priscorum ducum

Christi figuram finxerint,

Hic rex priorum judicum,

Rexere qui Jacob genus

180.

185.

Dominæqve rex ecclesiæ

Templi et novelli et pristini

[ocr errors]

Hunc posteri Effrem colunt,

Hunc sancta Manassæ domus,
Omnesqve suspiciunt tribus
Bis sena fratrum semina.

Qvin et propago degener
Ritum secuta inconditum,
Qvæcumqve dirum fervidis
Baal caminis coxerat.

Famosa avorum numina
Saxum, metallum, stipitem,
Rasum, dolatum, sectile,

In Christi honorem deserit

184 Finxerint. Alii pinxerint.

190.

195.

$200.

187. Domina ecelesiæ. Ecclesia domina dicitur ad differentiam Synagogæ, qvæ ancilla, Galat. 4 24 seqv.

189. Effrem. Ita Weitz. Codd. et Vat, fere omnes. Alii Ephraim, qvod ratio metri reqvirit.

v. 193-94 Propago - inconditum. Gentilium periphrasis. v. 196. Dirum Baal. Quodlibet idolum.

v. 199. Rasum, dolatum, sectile. Metallum raditur lima lignum dolatur, saxum secatur.

Gaudete, qvidqvid gentium est,
Judæa, Roma et Græcia,

Ægypte, Thrax, Persa, Schytha,

Rex unns omnes possidet.

Laudate vestrum Principem

Omnes beati ac perditi,

Vivi, imbecilli ac mortui

Jam nemo posthac mortuus.

Cælii Sedulii*).

Hymnus 1.

205.

Collectio Veteris et Novi Testamenti per Schema
Επαναλήψεως alternis versibus repetite.

Cantemus socii, Domino cantemus honorem:
Dulcis amor Christi personet ore pio.
Primus ad ima ruit magna de luce superbus,
Sic homo cum tumuit, primus,ad ima ruit.

Unius ob meritum cuncti periere minores,

Salvantur cuncti unius ob meritum. Sola fuit mulier, patuit qva janua leto:

Ex qua vita redit, sola fuit mulier:

Frater iniqvus erat, justum qvi perculit olim:

5.

*) Cæl. Sedul. ed. C. Cellar. Hale Magdeb. 1739, 8vo. Eravanews. Qva singulis distichis initium prioris versus est finis posterioris.

v. 3. Primus superbus. Diabolus.

V.

6. Cuncti unius. Cum hiatu sine Synalepha; Sic qvoqre irf v. 62; 74, 106 Conf. ad h. 1. Rom. 5.

a Cod. Alm.; Alii: et qva.

« PreviousContinue »