Page images
PDF
EPUB

Si te alio pravum detorseris. Avidienus,
Cui Canis ex vero dictum cognomen adhaeret,
Quinquennes oleas est, et silvestria corna;
Ac, nisi mutatum, parcit defundere vinum; et
Cujus odorem olei nequeas perferre (licebit
Ille repotia, natales aliosve dierum
Festos albatus celebret) cornu ipse bilibri
Caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
Quali igitur victu sapiens utetur? et horum.
Utrum imitabitur? Hac urget lupus, hac canis, aiunt.
Mundus erit, qui non offendat sordibus atque

In neutram partem cultus miser. Hic neque servis,
Albuti senis exemplo, dum munia didit,

Saevus erit; nec sic ut simplex Naevius unctam
Convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
Accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
Afferat. Imprimis valeas bene; nam, variae res
Ut noceant homini, credas, memor illius escae,
Quae simplex olim tibi sederit: at simul assis
Miscueris elixa, simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum
Lenta feret pituita. Vides, ut pallidus omnis
Coena desurgat dubia? Quin corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat una,
Atque affigit humo divinae particulam aurae.
Alter, ubi dicto citius curata sopori

Membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.

Hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, 82

Sive diem festum rediens advexerit annus,
Seu recreare volet tenuatum corpus; ubique
Accedent anni, et tractari mollius aetas

Imbecilla volet. Tibi quidnam accedet ad istam,
Quam puer et validus praesumis, mollitiem; seu
Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus?
Rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
Illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
Tardius adveniens vitiatum commodius, quam
Integrum edax dominus consumeret.

Hos utinam inter

Heroas natum tellus me prima tulisset!
Das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
Occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
Grande ferunt una cum damno dedecus: adde
Iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum,
Et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
As, laquei pretium. Jure, inquit, Trausius istis
Jurgatur verbis: Ego vectigalia magna
Divitiasque habeo tribus amplas regibus. Ergo
Quod superat, non est melius quo insumere possis?
Cur eget indignus quisquam, te divite? Quare
Templa ruunt antiqua Deum? Cur, improbe, carae
Non aliquid patriae tanto emetiris acervo?

Uni nimirum recte tibi semper erunt res.
O magnus posthac inimicis risus! Uterne

Ad casus dubios fidet sibi certius? Hic, qui
Pluribus adsuerit mentem corpusque superbum?
An qui, contentus parvo metuensque futuri,

110

In pace, ut sapiens, aptarit idonea bello?

Quo magis his credas; puer hunc ego parvus Ofellum
Integris opibus novi non latius usum,

Quam nunc accisis. Videas metato in agello
Cum pecore et gnatis fortem mercede colonum,
Non ego, narrantem, temere edi luce profesta
Quidquam praeter olus, fumosae cum pede pernae.
Ac mihi seu longum post tempus venerat hospes,
Sive operum vacuo gratus conviva per imbrem
Vicinus, bene erat, non piscibus urbe petitis,
Sed pullo atque haedo: tum pensilis uva secundas
Et nux ornabat mensas, cum duplice ficu:
Post hoc ludus erat culpa potare magistra;
Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto,
Explicuit vino contractae seria frontis.
Saeviat, atque novos moveat Fortuna tumultus,
Quantum hinc imminuet? Quanto aut ego parcius, aut vos,
O pueri, nituistis, ut huc novus incola venit?
Nam propriae telluris herum natura neque illum,
Nec me, nec quemquam statuit. Nos expulit ille
Illum aut nequities, aut vafri inscitia juris,
Postremum expellet certe vivacior heres.
Nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli
Dictus, erit nulli proprius; sed cedet in usum
Nunc mihi, nunc alii. Quocirca vivite fortes,
Fortiaque adversis opponite pectora rebus.

e;

136

ENANA POC

SATIRA III.

Sic raro scribis, ut toto non quater anno

At ipsis

Membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
Iratus tibi, quod vini somnique benignus
Nil dignum sermone canas. Quid fiet?
Saturnalibus huc fugisti. Sobrius ergo.
Dic aliquid dignum promissis: incipe. Nil est.
Culpantur frustra calami, immeritusque laborat
Iratis natus paries dis atque poëtis.

Atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
Si vacuum tepido cepisset villula tecto.
Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
Invidiam placare paras virtute relicta?

Contemnere miser: vitanda est improba Siren.

Desidia; aut quidquid vita meliore parasti,

animo. Di te, Damasippe, Deaeque

Ponendum aequo animo.

Verum ob consilium donent tonsore. Sed unde

Tam bene me nosti? Postquam omnis res mea Janum

Ad medium fracta est, aliena negotia curo,

19

[graphic]
[ocr errors]
« PreviousContinue »