Page images
PDF
EPUB

5. Omnes quod sumus aut vigemus, inde est;
Regnat spiritus ille sempiternus,
A Christo simul et parente missus.
6. Intrat pectora candidus pudica,
Quae templi vice consecrata rident,
Postquam conbiberit Deum medullis.

7. Sed si quid vitii dolive nasci
Inter viscera iam dicata sensit,

Ceu spurcum refugit celer sacellum.

8. Taetrum flagrat enim vapore crasso
Horror conscius aestuante culpa
Offensumque bonum niger repellit.

Hymn. ms. S. Iohannis Laudunen. saec. 10.

Neumen.

Cod Bernen. 455. Mit

4, 1 liquide. 5, 1 Omne quod. 6, 1 condidus.

42. (16 b.) Hymnus post Cibum.
(Cathem. IV. 1-3; 28-39; 70-75; 100-103).

1. Pastis visceribus ciboque sumpto,
Quem lex corporis imbecilla poscit,
Laudem lingua Deo patri rependat.

2. Sed ne crapula ferveat, cavendum est,
Quae sedem fidei cibis refertam
Usque ad congeriem coartet intus.

3. Parcis victibus expedita corda

Infusum melius Deum receptant;

Hic pastus animae est saporque verus.

4. Sed nos tu gemino fovens paratu
Artus atque animas utroque partu
Confirmas, pater, ac vigore comples.

5. Sic olim tua praecluens potestas
Inter raucisonos situm leones
In lapsis dapibus virum refovit.

6. His sumptis Danielus excitavit
In caelum faciem ciboque fortis
Amen reddidit, Alleluia dixit.

7. Sic nos muneribus tuis refecti,
Largitor Deus omnium bonorum,

Grates reddimus et sacramus hymnos.

8. Nos semper Dominum patrem fatentes
In te, Christe Deus, loquemur unum
Constanterque tuam crucem feremus.

Trop. ms. Cremifanense saec. 12. Cod. Cremifanen, 309.

43. (16c.) Post Cibum.

(Cathem. IV, 1-15; 73-75; 100-103).

1. Pastis visceribus ciboque sumpto,
Quem lex corporis imbecilla poscit,
Laudem lingua Deo patri rependat;

2. Patri, qui Cherubim sedile sacrum
Nec non et Seraphim suum supremo
Subnixus solio tenet regitque.

3. Hic est quem Sabaoth Deum vocamus,
Expers principii carensque fine,
Rerum conditor et repertor orbis,

4. Fons vitae liquida fluens ab arce,
Infusor fidei, sator pudoris,

Mortis perdomitor, salutis auctor.

5. Omnes quod sumus ac vigemus, inde est;
Regnat spiritus ille sempiternus

A Christo simul et parente missus.

6. Sic nos muneribus tuis refecti,

Largitor Deus omnium bonorum,

Grates reddimus et sacramus hymnos.

7. Nos semper Dominum patrem fatentes
In te, Christe Deus, loquemur unum
Constanterque tuam crucem feremus.

- 5, 1 praecliens.

Sequent. ms. Emmeramense saec. 12. Clm. Monacen. 14845.

44. (17.) Versus Ieiunantium.

(Cathem. VII, 1---35).

1. O Nazarene, lux Bethlem, verbum patris,

Quem partus alvi virginalis protulit,
Adesto castis, Christe, parsimoniis
Festumque nostrum, rex serenus, aspice,

Ieiuniorum dum litamus victimam.

2. Nil hoc profecto purius mysterio,
Quo fibra cordis expiatur uvidi,
Intemperata quo domantur viscera,
Arvina putrem ne resudans crapulam
Obstrangulatae mentis ingenium premat.

3. Hinc subiugatur luxus et turpis gula,
Vini atque somni degener socordia,
Libido sordens, inverecundus lepos
Variaeque pestes languidorum sensuum
Parcam subactae disciplinam sentiunt.

4. Nam si licenter diffluens potu et cibo
Ieiuna rite membra non coerceas,
Sequitur frequenti marcida oblectamine
Scintilla mentis ut tepescat nobilis,
Animusque pigris stertat ut praecordiis.

5. Frenentur ergo corporis cupidines,
Detersa et intus emicet prudentia;
Sic excitato perspicax acumine
Liberque flatu laxiore spiritus
Rerum parentem rectius precabitur.

6. Elia tali crevit observantia,

Vetus sacerdos, ruris hospes aridi,
Fragore ab omni quem remotum et segregem
Sprevisse tradunt criminum frequentiam
Casto fruentem Syrtium silentio.

7. Sed mox in auras igneis iugalibus
Curruque raptus evolavit praepete,
Ne de propinquo sordium contagio
Dirus quietum mundus adflaret virum,
Olim probatis inclitum ieiuniis.

Collect. ms. S. Iohannis Laudunen? saec. 10.

Cod. Bernen. 455.

2, 2 expiatur invidi. — 6, 1 Helia. — Vgl. Nr. 8, wo die zwei ersten Strophen dieses Liedes als verbreiteter Hymnus in der Fastenzeit mitgeteilt wurden, während hier sieben Strophen als Tischgebet oder Tischgesang gebraucht erscheinen.

45. (18.) Versus post Ieiunium.

(Cathem. VIII, 1—32).

1. Christe, servorum regimen tuorum,
Mollibus qui nos moderans habenis
Leniter frenas facilisque saeptos
Lege coerces.

2. Ipse cum portans onus impeditum
Corporis duros tuleris labores,
Maior exemplis famulis remisso
Dogmate palpas.

3. Nona submissum rotat hora solem
Partibus vixdum tribus evolutis,
Quarta devexo superest in axe
Portio lucis.

4. Nos brevis voti dape vindicata
Solvimus festum fruimurque mensis.
Adfatim plenis, quibus imbuatur
Prona voluptas.

5. Tantus aeterni favor est magistri,
Doctor indulgens ita nos amico
Lactat hortatu, levis obsequela ut
Mulceat artus.

6. Addit et, ne quis velit invenusto
Sordidus cultu lacerare frontem,
Sed decus vultus capitisque pexum
Comat honorem.

7. Terge ieiunans, ait, omne corpus,
Neve subducto faciem rubore
Luteus tingat color aut notetur
Pallor in ore.

8. Rectius laeto tegimus pudore,

Quidquid ad cultum patris exhibemus;
Cernit occultum Deus et latentem

Munere donat.

Hymn. ms. S. Iohannis Laudunen. saec. 10. Cod. Bernen. 455. 1, 1 Christe sanctorum.

[blocks in formation]

2, 1 onus impedimentum.

3, 1 rota. 5, 3 obsequilla.

[ocr errors]

2, 2 Corporis os tuleris.

46. (19.) Versus ante Somnum.
(Cathem. VI, 1—32).

1, Ades, pater supreme,
Quem nemo vidit unquam,
Patrisque sermo Christe
Et spiritus benigne.

2. O trinitatis huius
Vis una, lumen unum,
Deus ex Deo perennis,
Deus ex utroque missus.

8, 4 domat.

3. Fluxit labor diei,
Redit et quietis hora,
Blandus sopor vicissim
Fessos relaxat artus.

4. Mens aestuans procellis
Curisque sauciata

Totis bibit medullis
Obliviale poclum.

[blocks in formation]

Hymn. ms. S. Iohannis Laudunen. saec. 10. Cod. Bernen. 455. Rediit quietis. 3, 3 Blandor.

vagas.

- 4, 1 aestuat.

- 6, 4 voluptat.

47. (20.) Versus circa Exsequias Defuncti.

(Cathem. X, 1-32).

1. Deus, ignee fons animarum,
Duo qui socians elementa
Vivum simul ac moribundum
Hominem, pater, effigiasti,

2. Tua sunt, tua, rector, utraque,
Tibi copula iungitur horum,
Tibi, dum vegetata cohaerent,
Spiritus simul et caro servit.

3. Rescissa sed ista seorsum

Solvunt hominem perimuntque,
Humus excipit arida corpus,
Animae rapit aura liquorem.

4. Quia cuncta creata necesse est
Labefacta senescere tandem
Compactaque dissociari

Et dissona texta retexi.

5. Hanc tu, Deus optime, mortem
Famulis abolere paratus,

Iter inviolabile monstras,

Quo perdita membra resurgant,

6. Ut, dum generosa caducis
Ceu carcere clausa ligantur,
Pars illa potentior exstet,
Quae germen ab aethere traxit.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »