Page images
PDF
EPUB

HYMNUS 60.

QUOD lex adumbravit vetus,
Quod ipse sacravit novi
Christus minister fœderis,
Decurrimus jejunium.

Utamur ergo parciùs

Verbis, cibis et potibus,
Somno, jocis, et arctiùs
Perstemus in custodiâ.

Intenta mens cupidinis
Frænet rebelles impetus;
Ne cordis arcem, janua
Quà se dat, hostis occupet.

Omnes ad aram cernuo
Vultu precemur supplices;
Ploremus, atque vindicem
Flectamus iram Numinis.

Judex tremende, nos premit
Immensa moles criminum :
Immensa, sed, clemens Pater,

Parcendo vinces crimina.

Præsta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis

Jejuniorum munera.

HYMNUS 61.

SOLEMNE nos jejunii

Nunc tempus ad planctum vocat :
Plorat sacerdos, flebili
Clamore templa personant.

Lugubris at frustra sonus
Ad numen iratum venit,
Ni corde pulsus intimo
Sensum doloris exprimat.

Nil frontibus sparsus cinis
Nil scissa vestis proderit,
Ni fracta scindantur simul
Vivo dolore pectora.

Vultum rigantes fletibus
Flectamus iram Numinis,
Quæ criminis nostri memor
Intentat ultrices minas.

Oh juste judex, oh Deus,
Sis lentus ad pœnam, Pater,
Das pœnitendi tempora,
Et cor simul da pœnitens.

Præsta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis

Jejuniorum munera.

HYMNUS 62.

AUDI, benigne Conditor,
Nostras preces cum fletibus,
In hoc sacro jejunio
Fusas quadrigenario.

Scrutator alme cordium,
Infirma tu scis virium,
Ad te reversis exhibe
Remissionis gratiam.

Multùm quidem peccavimus,
Sed parce confitentibus;
Ad nominis laudem tui
Confer medelam languidis.

Sic corpus extra conteri
Dona per abstinentiam,
Jejunet ut mens sobria
A labe prorsus criminum.

Præsta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis

Jejuniorum munera.

HYMNUS 63.

FANDO quis audivit, Dei
Quis grande dicat brachium?
Perculsa mens confunditur,
Stupet fides, vox deficit.

Ab orbe, Jesu, condito
Occisus agnus, nunc Patri
Priscis adumbratam sacris
Ardes litare Victimam.

At cur humi stratus jaces?
Quis iste moerentes pavor?
Quis iste, qui totus fluit
Sudor cruentus corpore?

Hunc vis doloris exprimit,
Horrorque teter criminum;
Vices nocentûm sustinens,
Iram reformidas Patris

Te terret objectus calix?
At ille, ni totum bibas,
In sempiterna nos manet
Exhauriendus secula.

Vincet pavorem caritas:
Vincet voluntas patria :
Temet potestati Deus

Tradis tenebrarum volens.

Et jam flagellis, ictibus,
Ludibriis, spinis, cruci,
Piacularis Hostia,

Voves adorandum caput.

Qui Filium tradit, Patri Natoque sit laus victimæ, Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spiritus.

HYMNUS 64.

OPPROBRIIS, Jesu, satur,
Ligni fatiscens pondere,
Ferale, verus Isaac,
Mactandus ascendis rogum.

Clavis statim trabalibus,
Fixus manus, fixus pedes,
Sublime terris omnibus
Attolleris spectaculum.

In nos oh Eterni Patris
Incomprehensa caritas!
Insons cruentæ Filius
Pro sontibus morti datur.

Illo lavari sanguine
Oportuit mundi scelus;
Talem severa Numinis

Poscebat ira victimam.

« PreviousContinue »