Page images
PDF
EPUB

Si possem, veluti magnus Horatius,
Mutari niveum nunc ego in alitem
Et sic dulcisono suavia gutture
Per nubes volitans promere carmina:
Custodem populi Te Placidum pii
In terrae canerem finibus ultimis,
Et caeli eveherem sidera ad aurea.
At tentare humilem grandia sors vetat!

* Od. Lib. II. 20.

Ergo parva pii munera pectoris

(Nec raro haec placidis caelicolis placent,) Parva haec accipias, Optime Principum. Olim me puerum, me irsenem Tua (Testes Porta mihi, claraque Lipsia,) Nutrivit duo per lustra benignitas.

Nunc nunc mente pia, quod licet, in sacris, Princeps Alme, Tibi, thura focis cremo.

PRAEFATIO.

1

Quamvis in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque aetate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum iam sit ab aliis; tamen nostra quoque aetate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, nec, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius aliam in edendo Horatio rationem secutus est; alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanadonus cett. omnem paene in poetae sententiis uberius exponendis, illustrandis, cum similibus veterum scriptorum locis componendis vel ex historia dilucidius explanandis collocavit operam; alius, ut Bentleius, Cuningamius, Wakefieldius cett. unice in poeta ad artem criticam exigendo versatus est; alius, ut Gesnerus, utrumque ita coniunxit, ut nec textui ad normam criticam examinando, nec sententiis impeditioribus expediendis deesset. Quam quidem rationem posteriorem, haud dubie utilissimam, dextre quoque in editis Odarum libris iniit Iani, nuperrime autem in communem Horatii lectorum gratiam Vir Eruditissimus, Mitscherlichius. Sed cum Iani Editio Odas tantum duobus tomis complectatur, ea autem, in qua profliganda cummaxime occupatur vetus meus sodalis et amicus Mitscherlichius, ad tam splendidum opus excrescat, ut paucis ad illud sibi comparandum res suppetere videatur; desideratur adhuc, quae plurium lectorum rationibus accommodata sit, editio. Cum igitur ante

tres annos Vir Honestissimus, bibliopola Lipsiensis, Caspar Fritschius, ut satisfaceret eiusmodi editionis desiderio, Gesneri editionem novis dotibus instructam recudendi cepisset consilium; mihi, ut eam recognoscerem, et, aliis resectis, aliis adiectis, diffingerem, oblata est ab illo conditio. Sed ex causis, quas commemorare nihil attinet, eam repudiavi, et ad eum potius laborem, qui novae plane editioni impendendus sit, me proclivem esse professus sum. Placuit. Rem suscepi, et susceptae rei partes pro virili sustinere studui.

[ocr errors]

Nihil autem prius mihi faciendum esse putavi, quam ut textum darem emendatissimum. Itaque in locis dubiis non certae cuiusdam editionis auctoritatem secutus sum, sed ipse lectiones diligenter excussi, et, quae tam linguae quam poetae ingenio maxime respondere videretur, eam recepi. Ab initio quidem animus erat textum ita exhibere, ut ille a Cl. Mitscherlichio constitutus est, sed, cum in lectiones incidissem, quibus ut accederem, a me impetrare non poteram, ab hoc consilio recessi, et meo ipsius iudicio in seligendis lectionibus me regi passus sum. Quod si prius fecissem, sine haesitatione cum Bentleio I. 3. 18. rectis pro: siccis, et I. 6. 18. strictis pro: sectis scripsissem. Ne tamen levitatis temeritatisque in lectionum delectu mihi culpam contraherem, non solum lectores de lectionis varietate diligenter in notis monui, sed rationem quoque, cur novam antiquae, vel antiquam novae lectioni praeferrem, semper addidi. Horatii editorum et aliorum virorum doctorum, ut Marklandi Epod. II. 27. coniecturis tum demum locum relinquendum esse censui, cum, iis receptis, apertum, quo laborabat oratio, tolleretur vitium. In uno loco IV. 8. 17. qui a recentioribus interpretibus ut locus suspectus et spurius asterisco notatus fuit, mihimet ipsi liberius indulsi, et, voce incendia in stipendia mutata, difficultatem, qua hic locus premebatur, removi. Praeterea ego ipse in textu nihil tentavi, nisi quod III. 2. 5. particulam et, quae mihi superflua ibi esse videbatur, delendam curavi. In coniecturis, quas in notis proposui, una est Epod. XVII. 81. quae non mihi, sed Amicissimi Iacob sii debetur acumini. Erat illa quoque, quam reciperem, dignissima, cum

« PreviousContinue »