Page images
PDF
EPUB

1

Solvat phaselon: saepe Diespiter
Neglectus incesto addidit integrum;
Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede Poena claudo.

CARMEN II.

Iustum et tenacem propositi virum

30

v. 29. phaselon, multi ac boni Codd., phaselum s. faselum, alii. Cf. Bentl. ad h. 1. Carm. III. v. 1. Iustum ac, Porphyr., et sic Iani, Mitscherl., Fea, Doer. Iustum et, Codd. omnes et pleraeque edi

tiones. R.

[ocr errors]

In

phaselus, navicula, qua Aegyptii inprimis utebantur, longior et angustior, a phaselo (Schwertbohne), cuius formam fere referebat; iam pro quovis navigii genere; fragilis, ut Od. I. 3. 10: fragilem ratem. sententiam compara Euripid. Electr. 1334. Saepe Diesp. neglect. incest. add. integr. Iuppiter enim neglectus, h. e. hominum impietate laesus, saepe innocentem scelesto addere, h. e. innocentem, si in societate scelesti est, una cum eo punire solet. Valuit haec de poenis divinis iam apud antiquissimos populos opinio, ideo inprimis, ut homines ob detestabile, quod scelesti apud alios sibi contrahunt, odium a sceleribus committendis deterrerentur, propagata; locus classicus de communi illa veterum opinione est apud Aeschyl. Sept. c. Thebas, v. 606 sqq. Diespiter, Iuppiter, cf. supr. I. 34. 5. Raro antec. scel. des. p. Poen. cl. Vulgarem sententiam :,,scelestus enim iustam poenam raro effugit" aptissima imagine expressit; Poena enim, ut dea scelerum vindex, scelestum claudo vel tardo pede assidue insequi ac raro tantum deserere, h. e. plerumque, etsi sero, consequi fingitur.

[ocr errors]

Notissimum est illud Tibulli I. 9. 4: Sera tamen tacitis Poena venit pedibus; multa in hanc sententiam exempla e Graecis inprimis poetis congessit Mitscherlichius.

CARMEN III.

Iustitiam et constantiam, quae nulla omnino vi et potentia concuti et a proposito abduci potest, ut eas virtutes, quibus iam olim summis priscae aetatis heroibus, Dioscuris, Herculi, Baccho, Romulo divinus in caelo honor partus sit, popularibus suis exercendas commendat. In qua quidem harum virtutum commendatione quamquam totius carminis summa ponenda est, poeta tamen, ut carmini suo maiorem cum dignitatem, tum sublimitatem pararet, digressioni, quam Romuli suppeditabat exemplum, multo longius, quam ipsi argumento, immoratus est. Fingit enim Iunonem, expiato tandem, quo illa gentem Troianam adhuc eiusque posteros persecuta fuerat, odio cum dii in sollemni consilio de Romulo in coetum deorum recipiendo deliberarent, in hanc sententiam caeteris diis gratissima verba fecisse:

[ocr errors][merged small]

Non civium ardor prava iubentium, Non voltus instantis tyranni

sunt, versa est per Paridem et Helenam in pulverem nec periura domus Priami amplius Graecis resistit; ipsum bellum denique tam diu dissensu nostro extractum compositum est; iam non amplius graves iras in Troianorum nepotes exercebo; iam in Martis gratiam concedam, ut Romulus, quem ille e Troianae originis sacerdote, Ilia, procreavit, deorum ordinibus adscribatur; imo concedam, ut Romani, dum modo eorum imperium per longum mare a terra Troiana seiunctum maneat et loca illa circa Priami et Paridis bustum vasta et inculta iaceant, in quacumque alia regione beati regnent, floreant, de victis populis triumphent, et nominis sui gloriam ad remotissimas terras extendant. Ne multa! totus terrarum orbis Romanorum subiiciatur imperio, modo illi in aeternum veterem Troiam reparandi abiiciant consilium! Troiam enim recidivam vel denuo surgentem iterum bello petam eamque vel munitissimam funditus iterum evertam." Hac Iunonis oratione exposita poeta percussus quasi audaciae, qua deorum sermones retulerit, cogitatione repente carmen finit. Quod ad longiorem poetae digressionem, male a nonnullis reprehensam, attinet, in ea ipsa, qui sensum pulchri habet, huius carminis excellentiam ponendam esse facile sentiet. Scilicet poetae, ut lectores suos in re sterili quoque delectent, studiose ea, in quibus adumbrandis et exornandis ingenii sui vim artemque ostentare possunt, arripere carminibusque suis inserere, inprimis vero, quo nihil ad lectorum animos detinendos

[ocr errors]

efficacius est, personas tam agentes quam loquentes inducere solent. Felicissime igitur poetam artificio illɔ in hoc carmine usum esse dixerim. Quis est enim, quem in eo non capiat gravissima Iunonis oratio? et quis in aliis poetae nostri digressionibus longioribus, v. c. infr. III. 5. et 27. ea, quae Regulus et Europa loquuntur, sine summa delectatione et admiratione legere potest? Dicebam ab initio, hoc carmen in laudem iustitiae et constantiae scriptum esse Quid? si totum hoc carmen poetam eo inprimis consilio, ut Augustum tamquam deum deorum ordinibus insereret, scripsisse dicamus? Est enim haec poetarum lyricorum ars, ut saepius rem ipsam, quam carmine celebraturi sunt, breviter tantum et obiter quasi tangant, eam vero cum caeteris carminis sententiis tam sollerter coniungant, ut eo magnificentius illa exsplendescat. Iam vero quid in Augusti laudem brevius simulque gravius et splendidius dici potuit, quam quod v. 11 et 12: Quos inter Augustus recumbens Purpureo bibit ore nectar, de eius divinitate dictum est? Ampliores certe Augusti laudes ne amplissimum quidem carmen complecti poterat!

v. 1-8. Iust. et ten. propos. vir. virum probum et in iis, quae semel bona et honesta esse intellexit, inconcusso animo persistentem; laudat igitur eam tantum constantiam, quam vir iustus in rebus iustis probat. ardor, furor; prava, intellige res novas, seditiones, et quidquid pravi cives contra civitatis salutem et incolumitatem moliuntur. voltus, minax nempe et torvus.

-

Mente quatit solida, neque Auster,

Dux inquieti turbidus Hadriae,

Nec fulminantis magna manus Iovis:
Si fractus illabatur orbis,

Impavidum ferient ruinae.

Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas:

Quos inter Augustus recumbens

5

10

v. 10. Codd. praebent partim innixus (s. innisus), partim enisus (s. enixus); illud receperunt Lambin., Torr., al., hoc praeferendum esse docuit Bentleius, quem recentiores omnes secuti sunt.,,Qui pondus aliquod sustinet, is fulcro innititur, ne cadat; qui in altum ascendere conatur, enititur," R.

[ocr errors]

ne

mente quatit solida, ita impellere et concutere valet, ut mens eius solida, h. e. immobilis, de statu suo deiiciatur. Bene ad rem comparant illud Iuvenal. VIII. 79: Phalaris licet imperet, ut sis Falsus, et admoto dictet periuria tauro. que Auster, dux inqu. turb. Hadr. cett. nec rerum physicarum violentia, saevae tempestates et fulminum iactus. turbidus, turbulentus, saevo impetu turbas concitans, ut turbida procella Catull. XXV. 4. Auster dux Hadriae, cf. supr. I. 3. 15. et sic Capricornus supr. II. 17. 19: tyrannus Hesperiae undae dicitur. magna manus, h. e. valida, potens. Similiter de love Ovid. Met. I. 595: Sed qui caelestia ma gna Sceptra manu teneo; et Sil. Ital. VII. 371. de ipso Iove fulminante: Caelone exciderint et ma

[ocr errors]

gna fulmina dextra Torserit omnipotens; plura vide apud Burmann, ad Ovid. Eleg. in Drus. 224. Si fractus ill. cett. nec, si caelum ruat, eius ruina perterrebitur. Comparant Theogn. v. 849. et Strab. VII. p. 462. Caeterum hunc locum, ut observat Mitsch., in suam rem vertit Senec. Quaest. Nat. VI. 32. et Thyest. 358.

[ocr errors]

v. 9-16. Hac arte, hac inexpugnabili animi' in proposito susceptoque consilio perseverantia. Pollux, sc. cum fratre Castore. vagus, refer ad errores, quibus totum paene terrarum orbem pervagatus esse Hercules dicitur. Euripid. Herc. Fur. 1196: Ovn äv ἴδοις Πολυμοχθότερον πολυπλαγ κτότερόν τε θνατῶν. enisus eniti proprie de iis, qui cum nisu ad altiora tendunt. arces attigit igneas, divini honoris in caelo particeps factus est; de Herculis divinitate vid. Mitsch. ad h. 1. — Quos inter August, recumb. cett. h. e. inter quos Augustus, eadem arte ad caelum evectus, iam deus et deorum mensae consors nectarque bibens, divino honore exsplendescit (cf. Ep. II. 1. 15). cum diis epulari, vel deorum mensae et epulis adhiberi priscum loquendi genus pro: inter

deos ut deum versari vel deorum socium esse; sic Hercules, ut deus, infr. IV. 8. 30: Iovis epulis interesse dicitur; cf. Hom. Odyss. XI. 603. Virgil. Eclog. IV. vers. ult. Aen. I. 79. Scite autem poeta, Augusto divinitatem virtute partam asserat, eum inter eos deos epulari fingit, quos, ut prisco sermone apud

ut

Purpureo bibit ore nectar.

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili iugum

Collo trahentes. Hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

Gratum elocuta consiliantibus

Iunone divis: Ilion, Ilion

Fatalis incestusque iudex

15

v. 12. bibet, Fea e Codd. Praestat vulgata lectio; cf. Bentl. et Iahn ad h. 1.

--

R.

-

[ocr errors]

Cicer. de Legg. II. 8. dicitur: endo caelo merita locaverunt; ad hos autem inprimis Hercules, Dioscuri, Bacchus, Quirinus referri solent; cf. infr. IV. 8. 30 sqq. Cicero l. 1. et Sil. Ital. XV. 77 sqq. purpureo ore, pulchro ore, quale deo convenit; cf. Bentl. ad h. 1. Mitsch. os purpureum de eo, cui nectaris purpurei color inter bibendum affundatur, argute magis quam vere explicat. te merentem, dignum, qui in caelum eveharis, te praebentem; Ovid. Trist. V. 3. 19. de Baccho: Ipse quoque aethereas meritis invectus es arces, Qua non exiguo facta labore via est. tuae tigres vexere, Bacchus enim post Indiam perdomitam (cf. supr. II. 19. 17.) ut victor triumphans curru tigribus iuncto ductus (Sil. Ital. XV. 79-81: Quid, cui, post Seras et Indos Captivo Liber cum signa referret ab Euro, Caucaseae currum duxere per oppida tigres ?) et hac triumphali specie ad caelum quoque evectus esse fingitur. Similiter Ariadne apud Propert. III. 17. 8. Bacchi lyncibus in caelum vecta traditur. indocili, bene ad tigridum, quas Bacchus condocefecerat, feritatem designandam. Martis equis, Ovid. Fast. II. 496. de Romulo in caelum vecto: Hinc tonat,

hinc missis abrumpitur ignibus aether: Fit fuga; Rex patriis astra petebat equis. cf. Met. XIV. 805 828. Acheronta fugit, observent tirones poetae artem et copiam, qua vulgare illud: in caelum evehi et deum fieri variaverit. Theocrit. XVII. 47: Αχέροντα πολύστονον οὐκ ἐπέρασεν.

v. 17-24. Nexus: Romulus autem Deus factus est tum, postquam Iuno in consilio deorum haec caeteris diis grata verba pronunciaverat; Ilion, Ilion. cett. iunge: Fatalis incestusque iudex et mulier peregrina Ilion, Ilion, cum populo et duce fraudulento mihi castaeque Minervae, ex quo Laomedon deos mércede pacta destituit, damnatum, vertit in pulverem, h. e. Troia, quae mihi et Minervae ad perfidiae a Laomedonte commissae poenam a populo Troiano et eius rege expetendam tradita et devota fuerat, nunc eversa et deleta est bello, quod Paris per raptum Helenae concitaverat. Fatalis, Δύσπαρις, Αἰνόπαρις, in fatum (h. e. perniciem) patriae clectus; incestus, ob turpe, quo Helenae raptu tam hospitii quam coniugii sanctitatem polluit, flagitium; iudex invidiose pro: Paris, nunquam enim ex Iunonis animo excidit, ut canit Virgil. Aen. I. 27: Iudicium Paridis

[blocks in formation]

v. 32.

v. 30. protinus, Codd. omnes; protenus, Iani, Mitsch., Doer. Troica, Codd. omnes. Troïa, cum N. Heinsio Bentl., Iani, Mitsch., Fea, Doer.

R.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

qui, quasi fraus a patre admissa ad filium quoque pertineat, fraudulentus dicitur.

v. 25-36. splendet, sc. forma et externo cultu; Paris enim fuit admodum formosus, Deoɛidns, (Hom. Il. III. 16.) ɛïdos άqıotos, (Hom. l. c. v. 39.) et externi nitoris studiosior; hinc supr. I. 15. 14. curam inprimis in caesarie pectenda posuisse dicitur; cf. Hom. 1. 1. 54. 55. [Recte iungit Orellius: hospes adulterae Lacaenae (genit.); vulgo construunt: hospes splendet adulterae (dat.). R.] Famosus, nos: berüchtigt. Hector. opibus, Hectoris virtute; Boettig. comparat Senec. Troad. 124-129. ductum, extractum in decem annos; seditionibus, dissensu, discordia, scilicet aliis diis contra Troiam, aliis pro Troia stantibus; cf. Virgil. Aen. X. 7 sqq. Ovid. Trist. I. 2. 5. Protinus, postea, deinceps; nos: Forthin. — Troïca sacerdos, Ilia. Marti redonabo, donabo et concedam Marti, h. e. ab ira et odio invisi mihi nepotis

[ocr errors]
[ocr errors]

« PreviousContinue »