Page images
PDF
EPUB

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoën; sed prius Appulis

Iungentur capreae lupis,

Quam turpi Pholoë peccet adultero.
Sic visum Veneri, cui placet impares
Formas atque animos sub iuga aënea

Saevo mittere cum ioco.

Ipsum me melior cum peteret Venus,
Grata detinuit compede Myrtale

[ocr errors]

duro pectore voluptatem capit!
Comparant in hanc sententiam Mosch,
Idyll. VI. 1 sqq.: Ἤρα Πὰν Αχῶς
τᾶς γείτονος, ἤρατο δ' Αχὼ Σκιρ-
τηνᾶ Σατύρω, Σάτυρος δ ̓ ἐπεμαί-
veto Avdav. cett. adde Callimach.
Epigr. XXXIII. 5.
ten. front.
in tenui enim et angusta fronte pars
venustatis spectari solebat apud ve-
teres (Ep. I, 7. 26.); hinc puellae,
ut observat ad h. 'l. Mitsch., comam
in frontem usque eo demittebant, ut
βραχὺ τῷ μετώπῳ μεταίχμιον re-
linqueretur. Lucian. T. II. p. 441.
edit. Reitz. Martial. IV. 42. 9.
declinat sc. animum a Lycoride

[ocr errors]

aversum. sed prius Appulis cett.
laudant Aristoph. Рac. 1076: лоív
κεν λύκος οἶν ὑμεναιοι. et Virg.
Eclog. VIII. 27: Iungentur iam
gryphes equis cett. cf. infr. Epod.
16. 30. iungentur sc. amore vel
coitu; sic Venerem cum trucibus
feris iungere dixit Tibull. I. 9.
76. cf. Heins. ad Ovid. Remed.
Am. 407.
turp. pecc. adul. in-
honesto Cyri amore castitatem suam
pollui patiatur. Sic visum Vene-
ri, formula de rebus, quae, uti ex
voluntate et decreto deorum con-
stitutae sunt, ita fieri omnino de-
bent. Ovid. Met. I. 366: Sic visum
superis, et saepe alibi. cf. Burm.

[ocr errors]

5

10

cui pla

ad Virg. Aen. II. 427.
cet, cui volupe est. impares for-
im-
mas, formosos ac deformes
pares animos, homines diversi in-
genii sub iuga aenea mittere,
constringere amoris vinculo firmis-
simo, pro simplice: copulare, con-
iungere. iuga, notissima trans-
latione de amoris vinculis, quibus
coniugantur amantes; aënea, quae
non facile solvi possunt, quae, qui
amat, non facile rumpere vel qui-
bus non facile se expedire potest.
infr. III, 9. 18: Quid si prisca
redit Venus Diductosque iugo cogit
aëneo, simpliciter de amoris vincu
lo firmissimo.

Saev. cum ioc.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CARMEN XXXIV.

Horatius, cum neglecto deorum cultu temere eorum, qui nullam deos rerum humanarum curam habere statuerent, sapientiam secutus esset, audito repente in caelo sereno tonitru se adeo perculsum esse narrat, ut divinitus quasi monitus statim ab impia ista animi perversitate ad mentem saniorem redire coeperit. In hac nova igitur, deos omnino esse, qui omnia gubernent, persuasione sententias de divina in res humanas potentia subiungit gravissimas. — Iam vero cum Horatius, quamvis in nullius magistri verba (ut ipse fatetur infr. Epist. I, 1. 13.) iuraverit, h. e. nulli philosophiae sectae unice addictus fuerit, Epicureorum tamen placita ad vitae iucunditatem et voluptatem spectantia studiose amplexus sit; equidem illum non tam abiurare

Epicuream philosophiam et ad Stoicam se convertere vel adeo Stoicorum disciplinam traducere (quod nonnulli, ut aliorum argutias taceam, opinati sunt), sed gravem illum Epicureorum errorem, deos nihil curare homines, hoc praecipue argumento, quod horrendum in caelo puro auditum sit tonitru, quale in caelo puro audiri posse ipsi quoque Epicurei (Lucret. VI. 245. et 399.) negabant, refellere voluisse existimo.

v. 1-8. Sententia: ego, qui Deorum cultum adhuc neglexeram, fal sa scilicet Epicureorum opinione, deos nihil curare res humanas deceptus, nunc meliora edoctus in viam rectam, a qua aberraveram, redire cogor. Parcus deor. cult. et infreq. qui raro deos colit, nec eorum templa frequentat; parcus ad munera, quae parca manu diis offerantur, referre nolim. insan. sapi. consul. imbutus praeceptis sapientum, h. e. Epicureorum, in iis, quae contra divinam providentiam disputant, insanientium. consultus, ut Liv. X. 22: iuris atque eloquentiae consultus. insaniens sapientia, ut concordia discors, Ep. I. 12. 19., pertinet ad oxymora, de quibus ingentem exemplorum copiam congessit diligentia Rittershusii ad Oppian. p. 29

32 adde lens. ad Lucian. Merc.

[ocr errors]

Consultus erro, nunc retrorsum

Vela dare atque iterare cursus
Cogor relictos. Namque Diespiter
Igni corusco nubila dividens

Plerumque, per purum tonantes
Egit equos volucremque currum,
Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari

5

10

v. 5. relectos, Bentl. de coni. N. Heinsii ad Ov. Metam. VIII. 173. Sed longe praestat vulgata lectio; nam cum praecesserit retrorsum vela dare, idem plane dixisset poeta, si scripsisset iterare cursus relectos, i. e. relegendo eosdem cursus repetere; neque intelligi omnino posset, quomodo retro semper navigans melius sibi consuluerit. At hoc dicit poeta, se retro navigare, ut in rectam, quam antea temere reliquerat, viam redeat atque deinde denuo eam persequatur. Orellius defendit quidem vulgatam, sed non recte explicat: Qui retrorsum eo, unde profectus est, vela dat, relinquit cursum, quem tenere coeperat eumque iterat in reversione." R.

275.

Conduct. T. I. p. 698. et quos laudat Albert. ad Hesych. T. I. p. n. 4. retrorsum vela dare, retro navigare; iterare cursus relictos, redire in viam relictam, ἀνατρέχειν.

Diespiter, Iuppiter, diei vel lucis pater, ut Varro de L. L. V. 66. explicat. plerumque, more solito, alias, vulgo. per pur. ton. eg. equ. voluc. curr. tonuit sive movit in caelo sereno tonitru, quod currus, quo per aërem invehi putabatur Iuppiter Fulgurator, strepitu et equorum χαλκοπόδων ei iunctorum pulsu moveri finxit sibi prisca antiquitas.

per purum sc. caelum, di alJoias. tonitru in caelo sereno auditum ad res a naturae legibus recedentes sive prodigia relatum fuisse satis constat, cf. Lambin. ad h. 1. et Jul. Obsequens c. 83. 107. 122. volucrem h. e. alatum, ad summam eius celeritatem designandam; laudant Platonis locum ex Phaedro p. 246. Ε. ὁ μέγας Ζεὺς πτηνὸν ἅρμα ἐλαύνων.

v. 9-16. Quo sc. curru, h. e. mo

to per currum tonitru. bruta h. e. immobilis, iners, ut infr. III, 4. 45. vocatur. Senec. Thyest. 1020: Immota tellus pondus ignavum iaces?

invis. horrid. Taen. sed. h. e. squalida loca diis hominibusque abominabilis Tartari. Colores in foedi Tartari adumbranda imagine duxisse videtur ex Hom. Il. XX. 64. 65: Οἰκία δὲ θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισι φανείη Σμερδαλές, ευρώεντα, τά τε στυγέουσι θεοί περ. Hinc Virg. Aen. VIII. 245: regna pallida, dis invisa. Sen. Herc. Fur. 664: Hic (in Taenaro) ora solvit Ditis invisa doTacnarus, specus in Laconica ad Taenarum, per quem ad Tartarum descendi posse credebatur (Virg. Georg. IV. 467.), iam pro ipso Tartaro. Atlanteus finis, pro locis terrae ultimis vel remotissimis; nam Atlas, mons ille in Africa, antiquitus pro ultimo terrae occidentalis termino habebatur. Eurip. Hipp. 3: τέρμονες Ατλαντικοί. Valet ima summis cett. nexus et sensus:

mus.

hoc igitur prodigio monitus non am

Sedes Atlanteusque finis

Concutitur. Valet ima summis

Mutare et insignem attenuat deus
Obscura promens. Hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto

Sustulit, hic posuisse gaudet.

15

v. 13. insigne, Bentl. e Cod. Reg. Soc.; insignia, Cuning., Iani. Vide Orell. ad h. i. R.

plius de divina rerum humanarum administratione dubito, imo deus, ut nunc mihi persuasissimum est, ex infimo quemque ad summum locum extollere et eum, qui summum locum tenet, ad infimum detrudere valet; nam vis fati potentissima imperium, quod huic eripuit, pro arbitrio ad alium transferre solet. ima summis mutare, similiter supr. I, 16. 26: mitibus mutare tristia. - insignem sc. imperio, honoribus; attenuat, deprimit ad tenuitatem vel obscuritatem; deus, Iuppiter; obscura promens, ex obscuritate protractos gloriae splendore illustrans ; insolentior generum permutatio in ima, insignem, obscura, permovit Bentleium et Cuningamium, illum, ut pro insignem legendum esse censeret: insigne; hunc, ut scribendum proponeret: insignia; sed cum in hac quoque re, ut erudite ad hunc locum docuit Mitsch., secutus sit Horatius exemplum Graecorum, neutri emendationi locus relinquendus videtur; in sententiam laudant Hesiod. "Egy. 57: Ρέα μὲν γὰρ βριάει, ῥέα δὲ

βριάοντα χαλέπτει, Ρεῖα δ ̓ ἀρίζηλον μινύθει (insignem attenuat) καὶ ἄδηλον ἀέξει, Ρεῖα δέ τ' ἰθύνει σκολιὸν καὶ ἀγήνορα κάρφει Ζεὺς vißqɛμέrns. Hom. Od. XVI. 211: Ρηΐδιον δὲ θεοῖσι, τοὶ οὐρανὸν εὐρὺν ἔχουσιν, Ημὲν κυδῆναι θνη τὸν βροτὸν ἠδὲ κακῶσαι. — Hinc apicem cett. quos designaverit poeta in antecedentibus (reges puta et principes), in his adiectis magis declarat ; apicem, intellige tiaram sive pileum cum apice eminente, regum barbaro rum inprimis insigne (Od. III. 21. 20.), iam (ut apud nos fere corona), pro ipso imperio. Fortuna, dea, cuius munus versatur in exsequendis et perficiendis iis, quae ex summi dei consilio cuique homini decreta sunt; гарах, refer ad huius deae violentiam. cum stridore acuto, praeclara imago deae cum impetu advolantis et alarum agitatione gravem stridorem edentis; de Fortuna, dea alata, vid. Comment. de alat. imaginibus p. 30. sustulit (άogíotos), auferre solet; posuisse pro: imposuisse.

CARMEN XXXV.

AD FORTUNAM.

O diva, gratum quae regis Antium,

Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus vel superbos
Vertere funeribus triumphos,

CARMEN XXXV. Quantum ars et ingenium magni poetae in simplice aliqua sententia exornanda valeat, id ex hoc et huic similibus Horatii carminibus optime intelligi potest.

[ocr errors]

Conscripserat

Augustus U. C. DCCXXVI. duos exercitus eo consilio, ut alterum ipse contra Britannos duceret, alterum duce Aelio Gallo in Arabiam mitteret. Horatius igitur, iam preces in hoc carmine pro felicissimo utriusque expeditionis eventu facturus vulgarem sententiam: 0 Fortuna, serva Caesarem cum exercitu contra Britannos profecturum, et fac, ut arma a bellis domesticis ad domandas gentes barbaras convertantur" Fortunae potentiam celebrando ita amplificavit, ut carmen exiret splendidissimum. Si quis cogitaverit, quam saepe felix bellorum exitus a Fortunae favore et arbitrio pendeat, is, poetam in coacervandis summae huius Deae potentiae imaginibus tam multum et copiosum fuisse, non adeo mirabitur. Optime autem totius huius carminis finem ita constitui posse puto, si illud dixeris hymnum in Fortunam, quem ad huius deae favorem Augusto contra Britannos profecturo conciliandum, pia mente cecinerit. Sic argutiis, quibus onerarunt hoc carmen nonnulli interpretes, facile supersedere possumus.

[ocr errors]

v. 1—8. grat. quae reg. Antium h. e. quae imperii tui sedem habes Antii, urbe prae caeteris tibi cara; quemadmodum Venus ob praecipuum, quo in insula Cypro gaudebat, cultum, supr. I, 3. 1: potens Cypri et I, 30. 1: regina Gnidi appellatur, ita Fortuna, Antii inprimis religiosissime culta, Antium regere dicitur. Fuit autem Antium (nunc Anzo Rovinato) oppidum Latii maritimum, Fortunae templo nobilissi mum; cf. Torrent. ad h. 1. et Phil. a Turre Monumenta vet. Ant. c. 1.

-

praesens, quae statim potes; di praesentes dicuntur, qui praesentia sua statim potentiam suam declarant, potentes; passim quoque, qui praesens, h. e. celerrimum, auxilium ferunt. im. toll. de gr. mort.corp. h. e. imbecillos mortales ex infimo ad summum gradum extollere. -SUperb. vert. fun. triumph. splendidam victoriam mutare in cladem. Mitscherl. explicat: „pompam triumphalem in funebrem mutare, ut pro triumpho, quem victor acturus erat, funus eius ducatur.“ in quam rem ille laudat exemplum Drusi. Auct. Consol. ad Liv. 27. Sed quanto maior et potentior apparet Fortuna victoriam in cladem mutans, quam triumphum triumphantis morte funestans! Liv. XXVIII. 41: qui tot funerum, tot cladium

« PreviousContinue »