Page images
PDF
EPUB

Et ideo vobis mandamus, quod præfato regi et omnibus suis quos secum ducet in veniendo, morando et recedendo, sicut prædictum est, nullum inferatis, aut inferri permittatis, impedimentum aut gravamen.

Dedimus etiam plenam potestatem ipsum regem et suos salvo conducendi, modo prædicto, ipsis eisdem quibus prius eandem potestatem dederamus per litteras nostras patentes. In cujus rei, etc.

Teste rege apud Novum Castrum super Tynam, .vj. die Augusti.

Rot. Pat. 29 Hen. III. m, 9. Dated 8 Dec. 1244.

De sacramento a quibusdam de Scocia recipiendo.

REX omnibus, etc.

Sciatis quod potestatem dedimus Willelmo de Vescy, et de Belaund' et de Aunewic' abbatibus, ad recipiendum sacramentum de Patricio et Waltero Comin, comitibus de Scocia, de se purgandis erga nos. In cujus, etc. Teste ut supra [viij die Decembris].

XIX.

From the Charter designated L. F. C. xvij, in the British Museum, Dated 17 March, 1289.

OMNIBUS has litteras visuris vel audituris, Reginaldus le Chen, filius, salutem in Domino.

Noveritis me apud Rokisburgh, die Jovis proxime post festum sancti Gregorii papa, anno gracia M. cc°. lxxx°. nono, recepisse de domino Alexandro de Balliol, camerario Scocia, pro feudo meo de terminis pentecostis et Martini, anni graciæ M1. cc'. lxxx'. octavi, tresdecim libras, sex solidos, et octo denarios sterlingorum. In cujus rei testimonium has litteras meas eidem dedi patentes.

Datæ apud Rokisburgh, die et anno præscriptis.

F

XX.

From the Harleian Charter, 43 B. 10, Dated 8 June, 1289.

OMNIBUS præsentes litteras inspecturis, Alexander filius comitis de Dunbarre, salutem in Domino.

...

Noverit universitas vestra me plenarie. per manus nobilis viri domini Alexandri de Balliole, camerarii Scociæ, xviij. marcas bonorum legalium sterlingorum recepisse, de meo certo feudo camera domini regis anni gracia M. cc. octogesimi octavi, unde me bene teneo pacatum.

In cujus rei testimonium præsentibus litteris quietæ clamacionis sigillum meum apposui.

Datum apud Gordun, die martis proxima ante festum sancti Barnabi apostoli, anno graciæ .M. cc°. octogesimo nono.

XXI.

Transcribed from the Harleian Charter, 43 B. 11, Dated 12 April 1290.

OMNIBUS Christi fidelibus præsens scriptum visuris vel audituris, 1 Willelmus Comyn, dominus de Kirkintolache, æternam in [Domino]

salutem.

Noverit universitas vestra me recepisse per dominum Hugonem de Baliel, vicecomitem de Lanerke, viginti marcas bonorum et legalium sterlingorum pro feodo nostro terminorum pentecostis et sancti Martini, anno Domini .M. cc. lxxx°. nono. In cujus rei testimonium has litteras nostras quietæ clamacionis eidem domino Hugoni fieri fecimus patentes.

Datum apud Mauhan die Jovis proxima post octabas paschæ anno Domini .M. cc. nonogesimo.

1 William, eldest son of John fourth lord Cumyn.

XXII.

Extract from the Fine Roll of the 17 Edw. I. m. 15, Dated 28 Jan. 1289.

De terris Willelmi de Douglas capiendis in manum regis.

CUM Alianora, quæ fuit uxor Willelmi de Ferariis defuncti, qui de rege tenuit in capite, post mortem prædicti Willelmi viri sui ad curiam regis accedens racionabiliter dotem suam, quæ eam contigit de libero tenemento quod fuit prædicti Willelmi in regno regis, sibi pecierit assignari; et eadem Alianora, facta sibi assignacione de dote prædicta, sacramentum, prout moris est in regno regis prædicto, præstiterit quod se sine licentia regis non maritaret, et postmodum se usque in regnum Scocia diverterit pro racionabili dote sua ipsam contingente de libero tenemento quod fuit prædicti viri sui in eodem regno petitura, Willelmus de Duglas dum dicta Alianora in manerio Elenæ la Zusche2 de Trauernent in eodem regno Scocia moram fecit, dotem suam prædictam expectando, ad manerium prædictum cum equis et armis et multitudine armatorum accessit, et ipsam ibidem vi et contra voluntatem suam rapuit, et ulterius in idem regnum Scocia abduxit, et eam ibidem detinet in præjudicium regis et contemptum, ac coronæ et dignitatis regis læsionem manifestam, prout ex fidedignorum relatu rex didicit.

præ

Rex super præmissis remedium, prout decet, volens adhiberi, mandavit vicecomiti Northumbriæ quod omnes terras et tenementa, bona et catalla prædicti Willelmi in balliva sua sine dilacione capiat in manum regis, et ea salvo custodiri faciat donec rex aliud inde præceperit, ita quod de exitibus inde provenientibus regi respondeat ad scaccarium suum; et diligenter et caute et circumspecte investigari faciat si prædictus Willelmus alicubi in balliva sua possit inveniri; et ipsum ubicunque in balliva sua inveniri contigit, in eadem arestari et in prisona regis salvo custodiri faciat, donec rex aliud inde præceperit.

T. Edmundo, etc.

Apud Westm xxviij die Januarii.

12 For the manner in which these ladies were connected see Dugdale's Baronage, i. 688.

XXIII.

Rot. Pat. 27 Edw. I. m. 31. Dated 7 April, 1299.

De prisonibus captis in Scocia, deliberandis.

REX venerabili in Christo patri A. eadem gracia Dunelm. episcopo, et dilectis et fidelibus suis Johanni de Britannia, et Willelmo le Latimer seniori, salutem.

Attendentes ad nos in Anglia Maria, quæ fuit uxor Willelmi filii Warini,' et alii amici prisonum nostrorum in Scocia, necnon aliquorum de Scocia in Anglia detentorum, nobis supplicarunt ut prisones illos hincinde corpus pro corpore valeant liberari. Nos igitur considerantes bonum et fidele servicium quod prædictus Willelmus, et dilectus et fidelis noster Marmeducus de Twenge, et alii prisones in Scocia detenti, nobis ante hæc tempora impenderunt, et diutinum imprisonamentum, ac alia varia dampna et gravamina quæ pro nobis sustinuerunt, et adhuc sustinent hiis diebus, et eorum statui pio compacientes affectu, volumus et concedimus, et vobis tribus vel duobus quos præsentes esse contigerit, damus plenariam potestatem ad tractandum cum illis de Scocia quos negocium illud tangit, super deliberacione dictorum prisonum de utraque parte in forma subscripta facienda; videlicet, Willelmus filius Warini pro Henrico de Seintcler, Marmaducus de Twenge pro Johanne de Moubray, Robertus le Conestable pro Erturo de Dunhou, Willelmus filius Glay pro Johanne de Curry, Johannes de Kalintir pro Reginaldo le Chen, Willelmus de Ros pro Willelmo de Cathcart, Petrus de Donewy3 pro quodam armigero domini Ertury de Dunhou, Walterus de Thorntone pro quodam armigero domini .W. de Cathecarte, Stephanus le Clerk pro Gilberto Mac Xpi, Galfridus de Middenhale pro Willelmo de Anegos, vel sub condicione meliori si fieri valeat, prout vestra discrecio tam pro nobis quam pro dictis prisonibus nostris melius viderit faciendum.

Et ideo vobus mandamus quod istud negocium in vos assumentes, dictam ordinacionem, ad cicius et melius quod poteritis, faciatis.

Et negocium illud cum per vos, ut præmittitur, fuerit ordinatum, nobis

[blocks in formation]

inde, et ad quos dies et loca dicti prisones nostri liberandi sunt venturi, et ad quos dies et loca dictos prisones de Scocia mittere debeamus pro deliberacione dictorum prisonum hinc inde facienda, sub sigillis vestris distincte et aperte constare faciatis. Et nos secundum quod ad mandaveritis ad vos dictos prisones de Scocia transmittemus.

In cujus, etc.

Teste rege apud Westm', vij. die April'.

Rot. Pat. 27 Edw. I. m. 30. Dated 7 April, 1299.

De protectione.

AMICIA, quæ fuit uxor Willelmi de Sancto Claro,' quæ de licencia regis moratur in com' de Erdenburgh in Scocia, habet litteras regis de protectione simplices, sine clausa, per biennium duraturas.

Præsente, etc.

Teste rege apud Westm', vij. die Aprilis, per ipsum regem.

Rot. Pat. 27 Edw. I. m. 30. Dated 10 April, 1299.

De salvo conductu.

REX omnibus ballivis, etc. salutem.

Sciatis quod suscepimus in protectionem et defensionem nostram, necnon et in salvum et securum conductum, dilectam nobis Mariam de Argayl, uxorem dilecti et fidelis nostri Willelmi filii Warini, pro nobis in Scocia imprisonati, in eundo versus partes Scociæ, ibidem morando et inde redeundo.

Et ideo vobis mandamus quod eidem Mariæ aut hominibus suis in eundo versus partes prædictas, ibidem morando et inde redeundo, ut præ

dictum est, etc.

In cujus, etc.

Usque ad festum ascensionis Domini proximo futurum duratur'.

Teste rege apud Westm', x die Aprilis.

Per ipsum regem.

1 Douglas's Peerage, ii. 336.

2 Sic.

« PreviousContinue »