Page images
PDF
EPUB

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tum dicturus, Quem patronum rogaturus, Cum vix justus sit securus?

Rex tremendæ majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Solve me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,

Quod sum causa tuæ viæ,
Ne me perdas illâ die.

Quærens me, sedisti lassus,
Redemisti, crucem passus,
Tantus labor ne sit cassus.

Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis,
Ante diem rationis.

Ingemisco, tanquam reus,
Culpâ rubet vultus meus,
Supplicanti parce, Deus.

Peccatricem absolvisti,

Et latronem audivisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ, Sed tu bonus fac benignè, Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum præsta,
Et ab hædis me sequestra,
Statuens in parte dextrâ.

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa,
Quâ resurget ex favillâ,
Judicandus homo reus,

Huic ergo parce, Deus!
Pie Jesu, Domine,
Dona eis requiem.

HYMNUS 108.

TE Deum Patrem colimus,
Te laudibus prosequimur :
Qui corpus cibo reficis,
Coelesti mentem gratiâ.

Te adoramus, oh Jesu,
Te Fili unigenite,

Te qui non dedignatus es
Subire claustra virginis.

Actus in crucem, factus es
Irato Deo Victima :

Per te, Salvator unice,
Vitæ spes nobis rediit.

Tibi, Æterne Spiritus,
Cujus afflatu peperit
Infantem Deum Maria,
Æternum benedicimus.

Triune Deus, hominum Salutis auctor optime, Immensum hoc mysterium Ovante linguâ canimus.

[merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »