Page images
PDF
EPUB

Rorate, Cœli, desuper,
Justumque fœcundo sinu
Complexa tellus, perdito
Orbi salutem germinet.

Sit sempiterna laus tibi,
Verbum Patris factum caro,
Cum Patre, cumque Spiritu,
Nunc et per omne seculum.

HYMNUS 39.

VERBUM supernum prodiens,
E Patris exiens sinu,
Qui natus orbi subvenis,
Labente cursu temporis:

Illumina nunc pectora,
Tuoque amore concrema;
Ut cor vacans inanibus
Coeli voluptas impleat;

Ut cùm Tribunal judicis
Damnabit igni noxios,
Et vox amica debitum
Vocabit ad cœlum pios,

Non esca flammarum nigros
Volvamur inter turbines,
Vultu Dei sed compotes
Coeli fruamur gaudiis.

Patri, simulque Filio
Tibique, Sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Seclum per omne gloria.

HYMNUS 40.

MISSUM Redemptorem polo,
Novumque totus, quâ patet,
Adoret orbis principem
Natum Mariâ virgine.

Quod ante mundi tempora
Verbum Patris prodit sinu,
Obnoxius nunc tempori
Mortalis infans nascitur.

Fono cubare sustinet,
Præsepe non horret Deus,
Et indiget lactis cibo
Cibus perennis Cœlitum.

Quæ cardines mundi rotant

Manus ligantur fasciis ;

Imbellis et plorans jacet,
Ut nos jacentes erigat.

Judex futurus seculi,

Nunc blandus ad cunas vocat:

Amore tanto, mutui

Amoris exposcit vices.

Qui natus es de Virgine,
Jesu, tibi sit gloria,

Cum Patre, cumque Spiritu,
In sempiterna secula.

HYMNUS 41.

JAM desinant suspiria;
Audivit ex alto Deus,
Coeli patescunt; en adest
Promissa pax mortalibus.

Profunda noctis otia
Coelestis abrumpit chorus,

Natumque festo carmine
Annunciat terris Deum.

Specum sacratam pervigil
Dum turba pastorum subit,
Eamus, et castis pia
Cunis feramus oscula.

At quale nobis panditur
Intrantibus spectaculum;
Præsepe, foenum, fascia,
Parens inops, infans puer.

Tune ille, Christe, Filius,
Et splendor æterni Patris?
Illumne cerno, qui levi
Orbem pugillo sustinet?

Sic est: verenda queis lates
Fides penetrat nubila:
Agnosco quem proni vident
Tremunt, adorant angeli.

Agis magistrum vel jacens,
Ex hâc cathedrâ nos docens
Vitare quod carni placet,
Caro quod horret, perpeti.

Castos amores nutriens,
Sanans tumentes spiritus,
Divine nostris, O Puer,

Præcordiis innascere.

HYMNUS 42.

ADESTE fideles, læti triumphantes, Venite, Venite in Bethlehem: Natum videte, Regem Angelorum, Venite, adoremus Domino.

Deum de Deo, lumen de lumine, Gestant puellæ viscera ;

Deum verum, genitum non factum, Venite, adoremus Domino.

Cantet nunc Io, chorus Angelorum,

Cantet nunc aula Coelitum:

Gloria in excelsis Deo, venite,

Venite, adoremus Domino.

Ergo qui natus die hodiernâ

Jesu, tibi sit gloria:

Patris æterni verbum caro factum :

Venite, adoremus Domino.

HYMNUS 43.

JESU, redemptor omnium,
Summi Parentis unice,
Qui solus ante secula
Patri Deo par nasceris.

Tu nostra pax et gloria,
Spes una tu mortalium;
Intende quas tibi preces
De cordis arâ fundimus.

Qui corporis nostri volens
Nascendo formam suscipis
Divinitatis nos simul
Das esse consortes tuæ.

Ad illud evectos decus
Tuere fratres, degener
Ne vita sontes pristinam
In vilitatem deprimat.

Nunc ergo terra, nunc polus
Vastique tractus æquoris
Qui te dedit festis Patrem

Laudare certent canticis.

« PreviousContinue »