Page images
PDF
EPUB

HYMNUS 24.

PROMITTIS, et servas datam
Immobilis fidem, Deus:
Hanc mane primo sedulâ
Reposcimus fidem prece.

Promittit atque decipit
Incertus et fallax homo:

Sic quassa, si incumbas super,
Arundo transfigat manum.

Beatus ergo, qui tuo
Se totus abdit in sinu:
Hâc arce tutum turbinis
Vis nulla de statu quatit.

Ne cor vacillet, obligas
Temet sacramento, Deus:
Spes nixa tanto pignore
Æterna jam prensat bona.

Jam mente præsumens polum
Secura sublimi throno

Assistit, et celestium

Prælibat undas fluminum.

Fons Oh perennis gratiæ
Colenda semper Trinitas,
Te spem salutis unicam
Da mente totâ quærere.

HYMNUS 25.,

HORRES superbos, nec tuam Das alteri laudem, Deus: Humana nil isthinc sibi Decerpat arrogantia.

Ingrata quippe mens tuæ
Fluenta sistit gratiæ,
Tristique marcescit statim
Ceu gramen exustum siti.

Ut servus in manus heri
Intenta figit lumina,
Sic ora sacris montibus
Non dimovemus anxii,

Desideratam si dare

Opem moraris, spes tamen Tenacis instar anchoræ Immota fundat pectora.

Sit summa Patri gloria,
Sit summa Nato, qui dedit
Nobis futuræ Spiritum
Hereditatis obsidem.

HYMNUS 26.

IISDEM creati fluctibus
Pisces natant, volant aves:
Utrumque mortali genus
Paratur esca corpori.

Menti sed æterna cibus
Paratur alter: hæc Dei

Sermone vivit: hanc fovet
Cœlestis et nutrit fides.

Quæsita Christi sanguine
Manavit in terras fides,
Et impiarum pectora
Victrix subegit gentium.

Sancti leonum per fidem
Mulsere rugitus: truces
Fregere regnantûm minas,
Risere stridentes rogos.

Hâc luce signatum, Deus
Calcare dona tramitem,
Et caritatis uberes

Fructus eundo carpere.

Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,

Sancto simul cum Spiritu

Nunc et per omne seculum.

HYMNUS 27.

DIGNAS quis, O Deus, tibi
Laudes rependat, qui tuo

Pelles tenebras mentium,

Salutis et monstras viam.

Tu quam jubes, donas fidem:
Hæc cultui præest tuo:
Hæc mentis errores fugat.
Hæc corda sursum dirigit.

Te destituta spiritu
Nil pompa sacrorum juvat:
Secreta puri blandiùs
Tibi litabunt pectoris.

Vox inde cordi consona
Vectigal exsolvat suum,
Et ad salutem libero
Prometur ore veritas.

Oh! qui superbos respuis,
Et simplices amas, Deus,
Ut crescat in nobis fides
Cordis tumorem comprime.

Sit summa Patri gloria,
Sit Summa Nato, qui fidem
Cruore fundavit suo:

Par sit tibi laus, Spiritus.

HYMNUS 28.

OH! fortis, oh! clemens Deus, Salutis auctor, tu fidem Nostris potenter insere Germen salutis, cordibus.

Hinc omne robur ducimus;
Hæc arma nobis; hôc manus
Protecta scuto flammea
Retundet hostis spicula.

Hinc fundimus preces tibi
Sacri sub umbrâ nominis
Quo nititur spes omnium
Uno salutis pignore.

Placatus illo nomine
Labantibus feres opem
Dabisque sanctam degener
Ne vita deturpet fidem.

Sit laus Patri, laus Filio,
Par sit tibi laus, Spiritus:
Infusa per quem cordibus,
Relucet imis veritas.

« PreviousContinue »