Page images
PDF
EPUB

cameratæ, unà cum forma unius è fornicibus, cui cæteri pares, sicut mihi descripsit, qui paulò post ipsam detectionem, lumine accenso, perlustravit, cl. mathematicus Milo Symnerus, hic exhibere operæ pretium duxi;

[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

B. Cameræ 15 vel 16 pedes utrobique continentes.
C. Cui usui interior ea pars servierit nondum constat.

D. Forma unius è fornicibus.

De hoc vetusto opere, variæ enatæ sunt opiniones. Cùm verò in concamerationibus sive cameris ejus, nulla, ut accepi, reperiantur indicia foraminum, vel ad lucem admittendam, vel ad fumum emittendum, verisimillimum videtur à priscis Ostmannis non habitationi destinatum, sed vel horreum sive receptaculum fuisse, vel (quod mihi potiùs arridet) conditorium magnatibus et ducibus suis. Hæc quasi per transennam. Verùm excutiant perspicatiores: mihi satis sit meam interposuisse conjecturam. Dies forsan certiora docebit, cùm plena fuerit detectio interioris partis hujus structuræ adhuc occlusa. Vetusto huic operi addemus obiter speluncas collis, seu potiùs rupis de Corren, apud jam dictos Sligoenses, ubi sub medium præcipitis et fere impervii aditus, in occidentali latere rupis, miras habitationes, multiplicesque recessus ex ipso saxo excisos, (Gigantum Habitacula vocant) excavavit Antiquitas. Ante speluncarum introitus, est semita vel pergula plusquàm centum passus longa, è rupe itidem olim excisa. An opus hoc fuerit Hibernicum, vel Ostmannicum, non mihi constat. Marte furente, nonnullis tutissimum olim perfugium fuisse creditur. Sed ut pergamus. De cryptis subterraneis, quas Græci olim hypogæa, Latini* conditoria vocabant; apud Historicos veteres frequens fit mentio. De Hebræorum veterum sepulchris in speluncis, vid. Geneseos Cap. 23, et 49. Priscos Anglo-Saxones Ethnicos sepulchra habuisse Byrgens dicta, sub collibus, quos nonnulli Barrowes appellabant, certò liquet. Porro viris septentrionalibus in usu fuisse, ut singuli milites prælio superstites tantum terræ quantum casside capere poterant in occisorum tumulos aggererent, notat Camdenus, in Wiltonia. Cæterùm de hujusmodi ritibus, à gentibus ad Arctum usitatis, vide etiam, si placet, plura, apud jam dictum Olaum Wormium, in lib. de Danicis monumentis, vel, si mavis, apud Saxonem Grammaticum, et Olaum Magnum.

Ad priscum cremationis ritum, apud Hibernos, redimus. Et certè non solùm apud Ostmannos in Hibernia, dum idolorum essent cultores, viguit mos ille comburendi cadavera defunctorum, sed etiam apud ipsos Hibernos, elucente fide

* Et in antiquis quibusdam inscriptionibus, Requietoria.

2c2

253

Christianâ,

Christianâ, haud repentè in tenebras abiit. Nam in pervetusto libro Canonum titulorum 66, in Bibliotheca Cottoniana, AngloSaxonicis temporibus descripto, sub titulo, De nomine Basilicæ, et ejus scissurâ, ita legimus: Synod. Hibern. Baoiλevs Græcè, rex Latinè, hinc et basilica regalis, quòd in primis temporibus reges tantùm sepeliebantur in eâ, nomen sortita est. Nam cæteri homines sive igne sive acervo lapidum conditi sunt. Item, nemo alienus libertatem scindendi basilicam, sine principis permissione habet: et si hoc ausus fuerit, reddet secundùm dignitatem ejusdem loci. Ita synodus. Ubi et alius antiquus apud Hibernos sepeliendi mos, sub acervo lapidum detegitur, de quo vid. typum, suprà pag. 222. Si ad hunc usum, seu in occisorum memoriam, non aggesta fuerit ingens ea lapidum strues, quæ ad Winde-gates in agro Wickloensi cernitur, vel acervus lapidum Mercurialis videatur, in honorem Mercurii (ethnici viarum præsidis) crebro lapidum jactu, à viatoribus antiquitùs pro more congestus, vel, unus è monticulis illis lapidosis qui pro terminis in agris limitandis olim erecti Scorpiones dicebantur. Atque hic in trivio sumus. Nec silentio hic prætermittendum quod de jure corporis sepulti, ex antiquâ Synodo Hibernicâ his verbis, habet jam dictus Liber Canonum, Omne corpus sepultum habet in jure suo vaccam, et equum, et vestimentum, et ornamentum sui lecti, nec quicquam horum reddetur in alia debita, quia corpori ejus tanquàm vernacula debentur. De foeminarum Hibernicarum vociferationibus, sive ululatibus, et manuum complosionibus, amicorum funera prosequentium, aliâ occasione suprà diximus cap. XII. Interdum porrò mulieres ad mortuum lamentandum conductæ fuerunt, veterum Praficarum more. Servius Præficam, planctuum principem vocat. Romanis mulieribus fuisse olim ejulandi morem, ac comas genasque lacerandi, satis liquet, ex antiquis rerum Romanarum scriptoribus. Atqui mos ille, XII Tabularum legibus, his verbis fuit interdictus; Mulieres genas nè radunto. Mulier faciem nè carpito. Mulieres lessum (id est, lugubrem ejulationem) funeris ergô nè habento. Tacitus, libro de moribus et populis Germaniæ: post descriptionem exequiarum veterum Germanorum, qui corpora clarorum virorum certis lignis cremabant, et sepulchra cespite erigebant,

254

erigebant, ita pergit, Lamenta et lacrymas citò, dolorem et tristitiam tardè ponunt. Fœminis lugere honestum est; viris meminisse. Neque dubitandum est Hibernos veteres morum similitudinem in multis, è Germania, Caucorum et Menapiorum Hiberniæ parente contraxisse, uti etiam aliorum nonnullorum, è Gallia, speciatim (ut ad rem nostram) in parentalibus, sive conviviis post funus elatum. Atque hæc habui de priscorum Hibernorum et Ostmannorum funeribus, sepulturis et cryptis, quæ dicerem.

[graphic]
« PreviousContinue »