Page images
PDF
EPUB

in hoc eruditionis genere versatissimis, ante me sunt observata, multa etiam hactenus latentia, et scitu fortasse non indigna, invenies patefacta, commentis quibus scatent scripta nonnullorum, tùm veterum, tum recentiorum, de Hibernia agentium, vel consultò prætermissis, vel, quantum potui (è densis vetustatis tenebris) detectis; at sine aliquâ morositate, ut ex iis quæ posteà dicturus sum, (spero) liquebit. Veruntamen tum ob rerum ipsarum obscuritatem, tum opinionum varietatem, sæpè non ausus sum, fateor, quicquam certò statuere, sed coactus multa, vel conjecturis venari et explicare, vel pleniori aliorum indagini relinquere: quanquàm non negem conjecturas, ad magnam politioris literaturæ partem esse necessarias. Nec dubito quin multa reterum ex conjecturis adhuc feliciter illustrari possint, præter ea quæ à viris doctis antehac sunt explicata, magno rei literariæ, atque adeò humanæ cognitionis

commodo.

Sed ne longè progrediar; ex hoc quocunq; labore, si utilitatem aliquam percipias, me operæ non pœnitebit, imò horas succisivas ità impensas, me benè collocâsse existimabo. Vale. Londini, IV Nonas Maias, MDCLIV.

Editionis Secunde

Ansa et Institutum.

Prioris Editionis (quam ante annos jam IV in lucem emisi) Consilium indicat præfatio prior. Cæterum tempus nuper nactus opportunum, dum in Hibernia essem, è schedis et codicibus meis MSS. non pauca selegi, quæ in jam dicta editione deesse videbantur. Atque hinc sanè cùm in Anglia posteà Bibliopolam, direnditis prioris editionis exemplaribus, novam moliri accepissem, ansam arripui non solùm editionem primam recognoscendi, sed multa etiam prætermissa interserendi, ac cæteris postremò quatuor integra capitula adjiciendi. In primo, de Basilicis agitur, sive ecclesiis cathedralibus, Hiberniæ, ubi id nunc Basilicis, quod anteà cœnobiis præstiti. In secundo, de priscorum Hibernorum servis, sive mancipiis, deque illorum Villanis, sive Nativis, rel Betagiis, fundo quem colebant adscriptis. In tertio, de priscis, apud Hibernos, probationum sive purgationum generibus, post conversionem gentis ad fidem Christianam. Ac in quarto denique, de reterum Hibernorum et Ostmannorum in Hibernia funeribus sepulturis et cryptis subterraneis.

Atque, de secunda hac editione, ista sunt quæ dicenda habui. Londini, 1x Kalendas Julias, Anno Dom MDCLVIII.

SYLLABUS CAPITUM.

CAP. I.

De variis nominibus quibus Hibernia veteribus innotuit: deque Hiberniæ Etymo,

[ocr errors]

CAP. II.

De Hibernorum origine: deque linguâ Hibernorum veterum; an eadem fuerit cum Britannicâ,

[ocr errors]

Page.

.

161

165

CAP. III.

[ocr errors][merged small]

De Hiberniæ divisione et dimensione: ubi nonnulla etiam de

situ ejus,

CAP. IV.

De forma imperii apud veteres Hibernos: deque successione et serie regum Hiberniæ, ab anno Christi ccccxxvIII, ad annum usque MCLXXI, quo insula Anglici Juris facta est,

CAP. V.

De Druidibus eorúmque superstitionibus; ubi obiter nonnulla de Diis, quos olim Hiberni, dum Ethnici, maximè colebant: deque Bardis antiquis,

CAP. VI.

De variis nominibus quibus veteres Hiberni externos appellârunt, præsertim vicinos,

CAP. VII.

De Hiberniæ ornamentis, commodis et privilegiis quibusdam specialibus,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

188

CAP. VIII.

De Tanistria, lege Brehonica et consuetudinibus dictis Gossipred, Fostering, et Gavelkind,

189

CAP. IX.

De Hibernorum veterum cognominibus; et quandò cognomina cœperint esse fixa et familiis annexa,

CAP. X.

Hiberniæ antiquæ populi et loca, de quibus fit mentio apud Ptolemæum, qui floruit sub Antonino Pio, unà cum adjunctis nominibus recentioribus,

9

192

193 САР.

CAP. XI.

De Hibernorum veterum vestitu et ornatu,

CAP. XII.

De priscis equitibus et peditibus Hibernicis: sed potissimùm de iis qui fuerunt mediorum temporum: deque eorum armis et clamore militari,

CAP. XIII.

De priscis exactionibus Hibernicis, dictis Bonaght, Sorohen, Coshery, Cuddy, Shragh et Mart, deque tributis ab Anglis introductis, vice Bonaghti, vocatis Coyn et Libery, .

CAP. XIV.

De mirabilibus nonnullis Hiberniæ: deque aliis adscriptitiis,

CAP. XV.

De Academiis sive Scholis insignioribus Hiberniæ: deque aliis, apud exteras nationes, Hibernorum operâ excultis,

CAP. XVI.

Page. 204

206

209

[ocr errors][merged small]

214

De antiqua dispositione episcopatum Hiberniæ, .

220

CAP. XVII.

De Corbis sive Corbanis, Erenuchis, Scribis, Colideis et Anachoretis Hiberniæ: deque igne dicto inextinguibili, à Monialibus cœnobii S. Brigidæ Kildaræ, olim custodito, .

226

[blocks in formation]

In quo ostenditur Hiberniam in Romanorum potestatem nunquàm concessisse,

CAP. XXI.

De Cormaco Culinani filio rege simul et episcopo Casseliensi : ubi obiter de aliis qui reges fuerunt simul et pontifices, vel sacerdotes: deque miro more tonsuræ ab Edo, dicto Clerico Barboso, introducto,

CAP. XXII.

De Hibernorum veterum domiciliis et ædificiis: deque eorum victu, conviviis et musicis instrumentis,

10

234

235

239

САР.

« PreviousContinue »