Page images
PDF
EPUB

dum ego predictus Hugo et heredes mei concessimus Henrico de Putiaco et heredibus suis faciendo servicium unius militis

Episcopo Dunelmiensi. Hiis testibus Gilberto de Perci, Pagano de Catton, Nicholao Anglico, Henrico de Perci, Ricardo de Everlai, Ricardo le veil, Gerveio, Tomas filius Rogeri et multis aliis.

Rude seal. A lion passant.

V. CYROGRAFUM INTER HENRICUM DE PUTEACO ET
HUGONEM BURELL DE VILLA DE WINDEGATE.

[3. 6. Spec. G. 2.]

Anno incarnacionis Dominicæ м°C°LXXX, ad festum omnium Sanctorum, facta fuit hæc conventio inter Henricum de Pusato et Hugonem Burell, et coram Domino Rege Henrico recordata, et ab ipso concessa, scilicet quod Hugo Burel dedit et concessit Henrico de Pusato villam de Wyndegate cum omnibus ad eam pertinentibus, sicut Hugo Episcopus Dunelmensis eam de eodem Hugone Burel tunc in vadimonio tenebat, tenendam sibi et heredibus suis de Episcopo Dunelmensi per servicium unius militis, excepta sexta parte. Predictus vero Henricus dedit et concessit jam dicto Hugoni Burel, in excambium predictæ terræ de Windegate, totam terram quam habebat in Perci et in Mureres, sicut ipse eam in manu sua tenebat; tenendam de se et heredibus suis ei et heredibus suis per servicium quartæ partis unius militis. Sciendum quoque est, quod, si quis predictam terram de Windegate adversus prefatum Henricum vel heredes suos calumpniatus fuerit, jam dictus Hugo Burel vel heres suus eam eis guarantizare et contra omnes homines defendere debet. Et si eam eis guarantizare non potuerit, reddet eis terram suam de Perci et de Mureres, et insuper triginta marcas, quibus prefatus Henricus eandem terram disvadiavit. Similiter idem Henricus, si terram de Perci et de Mureres predicto Hugoni Burel et heredibus suis guarantizare non potuerit, reddit ei terram suam de Windgate, receptis triginta marcis quas pro eadem terra disvadianda dedit. Hanc autem convencionem firmiter et inviolabiliter hinc inde tenendam predicti Henricus de Pusato et Hugo Burel et heres suus mutuo affidaverunt. Testibus Domino Hugone Episcopo Dunelmensi, Philippo filio Hamonis vicecomite, Johanne de Amundevill, Roberto de Coisneres, Jordano Escolland, Thoma filio Williel

mi, Alexandro de Helton, Gaufrido de Torp, Rogero de Audree, Osberto de Latton, Rogero de Epplindena, Richardo de Walsant, Michaele filio Brienni, Richardo de Parca, Gilleberto de Leia, Gilleberto de Perci, Alano de Sinderbi, Willielmo Harpin, Willielmo Hagethorn, Nicolao Anglico, Henrico de Perci, Gilleberto de Clara, Willielmo filio Thomæ, Willielmo de Hessewell, et multis aliis.

Rude seal. A Lion passant.

VI. CARTA HENRICI DE PUTEACO DE HESSEWELL ET
WYNDEGATES DATIS DOMUI DE FINCHALL.1

[ocr errors]

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis, Henricus de Puteacho eternam in Domino salutem. Intuitu pietatis Divinæ, et salutis patris mei et matris meæ, et animæ meæ, et Dionisiæ uxoris meæ, omniumque parentum meorum, inclinavi cor meum ad faciendam voluntatem Domini, ut edificarem domum nomini ejus in qua habitaret ipse in hominibus. Quo circa, in terram meam et possessionem de Essewella et Windegate viros devotissime induxi religiosos, qui in ea nomen Domini die ac nocte laudando invocarent, et elemosinam meam caritative dispensarent. Unde totam meam prefatam terram de Essewella et de Windegate, absque ulla retentionis exceptione, cum molendinis et vivariis, cum mora et pratis et pasturis, cum terris cultis et incultis, in villa et extra, per easdem metas et terminos per quos ea habui tenui et possedi, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, in viis et semitis, et ceteris omnibus, prefatis viris canonicis, videlicet religiosis, habenda tradidi et possidenda, quatinus, a modo, et usque in eternum, ea habeant et possideant in liberam puram et perpetuam elemosinam, tam libere et quiete sicut aliqua Abatia in toto Episcopatu Dunelmiæ liberius et quietius aliquam noscitur habere elemosinam. Ita quidem quod ego et heredes mei ex aliis nostris rebus et redditibus erga omnes homines ab omni ea adquietabimus servitio. Hiis testibus, Bertramo Priore, Burchardo Archidiacono, Willielmo Archidiacono, Simone camerario, Willielmo de Houeden, Philippo de Colevill, Gaufrido filio Ricardi, Henrico de Ferlineton, et Waltero fratre ejus, Jordano Esscotlaund,

1 The latter part of this endorsement is in a later hand. The donation was in reality made to the contemplated Monastery of Hesse well.

Willielmo filio Thomæ, Willielmo de Maniheremere, Roberto de Wattevill, Willielmo de Herlesei, Bertramo de Heppedun et multis aliis, Eustachio de Baiglol, Gileberto de Laval.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]

Hugo Dei gratia Dunelmensis Episcopus, omnibus hominibus tocius Episcopatus sui, Francis et Anglis, salutem. Sciaet concessisse et presenti carta

...

...

[ocr errors]

...

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

confirmasse Adæ

acras terræ

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

leies,

feodum et hereditatem

[ocr errors]

...

per iiij

terminos pro omni servitio et consuetudine. Quare volumus et precipimus ut ipse et heredes sui eandem terram per predictum servitium habeant et teneant de nobis et successoribus nostris, libere et quiete, ab omni alia consuetudine Willielmo de

...

Henrico de

...

Houeden, Henrico de Puteaco, Radulfo Haget vicecomite

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VIII. CARTA ADE CLERICI DE WLSINGHAM DE TERRA
DE SMALELEYES.

[1a. 2.]

Noverint omnes presens scriptum audituri, quod ego Adam, clericus, de Wlsingham, dedi et hac mea carta confirmavi Deo et Sanctæ Mariæ de Hessawella et Fratribus ibidem Deo servientibus totam meam terram de Smalellais, quam dominus meus Hugo Dunelmensis Episcopus mihi pro servitio meo dedit et carta sua confirmavit ; ut ipsi eam libere et quiete et pacifice habeant et teneant et perpetuo possideant, sicut ego ipse habui et possedi; reddendo scilicet singulis annis unam marcam prefato Episcopo et successoribus ejus, pro omni servitio et consuetudine. His testibus Radulfo nobili, Radulfo clerico, Willielmo Tusard, Willielmo de Giseb', Adam clerico de Bedala, Ivone de Richemundesire, et aliis multis.

Small oval seal of white wax. A helmetted antique.

THE

MONASTERY AT BAKESTANEFORDE.

IX. CONFIRMACIO DOMINI HUGONIS EPISCOPI HENRICO

FILIO SUO DE TERRA DE BACSTANFORD.

[Orig. 3a. læ. Pont. I. 1. From Mr. Surtees's Copy.]

Hugo Dei gratia Dunelmensis Episcopus, Priori, Archidiaconis, et omnibus clericis et laicis tocius Episcopatus sui, et universis sanctæ matris ecclesiæ filiis ad quos litteræ presentes pervenerint, salutem. Sciatis nos dedisse et concessisse, et presenti carta confirmasse, Henrico de Puteaco, pro servitio et homagio suo, ad honorem Dei et Beati Cuthberti et ecclesiæ nostræ, sexies viginti acras terræ de vasto nostro ex occidentali parte Brune fluminis, inter ipsum fluvium et nemus nostrum quod attingit usque ad terram cultam de Aldingrig incipientes, exsertandas et mensurandas a terra culta quæ fuit Willielmi de Rilli ab eodem flumine sursum versus occidentem usque ad terram cultam de Brom, et exinde ab austro in aquilonem usque in ipsum fluvium Brune. Et si minus quam vj** acræ terræ infra predictas metas fuerint, eo contenti sint, ad faciendum ibi Scenobium et Conventum Canonicorum Regularium de ordine Sancti Augustini, cum aliis terris et rebus quas sibi hereditarie possidendas adquisierit, quas predictis Canonicis ad semper ibi Deo serviendum pro salute karissimi Domini nostri Regis Ricardi et heredum suorum, et pro nostra salute et nostrorum successorum, et sua et uxoris suæ et heredum suorum, et pro animabus omnium fidelium defunctorum dedit et assignavit. Quare volumus et precipimus quod predictus Henricus et heredes sui predictum locum et terram de nobis et successoribus nostris tanquam principales patroni teneant et habeant, reddendo inde annuatim Beato Cuthberto per manum nostram et successorum nostrorum, ad accendendum coram corpore suo, tres

« PreviousContinue »