Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

R. Affirmat. per se loquendo. Ratio est, quia filii ex una parte liberi sunt in eligendo vitæ statu, sive perpetuo, ut est status religionis, ordinis sacri, conjugii; sive non perpetuo, dummodo status ille et filio et ipsius familiæ conveniens sit. Cum autem ex altera parte teneatur jure naturali pater filiis alimenta secundum propriam conditionem præbere, non est per se loquendo, cur pater filio militiam non indecoram suscipere volenti neget subsidia ad id necessaria. Dixi, per se loquendo. Si enim ex hoc quod filius daret nomen militiæ, grave aliquod damnum immineret seu gubernationi domestica, seu patri, aliter esset disserendum, Cum enim in his, quæ ad domesticam gubernationem spectant, filius subjaceat patri, et ex naturali pietate teneatur ab ipso religionis ingressu abstinere, ut patri in extrema vel gravi necessitate constituto subveniat; dicendum est patrem non teneri in his circumstantiis annuere votis filii.

— « Un père pourrait et devrait s'opposer au dessein de son fils, s'il voyait qu'il ne l'a conçu que par esprit de libertinage, ou s'il découvrait en lui un caractère violent, tapageur, etc., qui ne pourra guère manquer de le faire périr, peut-être même par la main du bourreau. >>

Casus II. pag. 167. Filius familias nummos aliquando subripit patri, ut cum amicis ludere et honestis recreationibus interesse possit. Q. an tuta conscientia faciat.

R. Si attenta patris qualitate, nummi quos eidem subripit filius, ita sint in modica quantitate, ut pater nec quoad substantiam, nec quoad modum rationabiliter invitus esse possit, et filius ejus sit qualitatis, ut ipsi liceat aliquando cum amicis ludere, et honestis recreationibus interesse, tunc dicendum quod filius vere furtum non committat, neque agat contra voluntatem patris, proinde quod in conscientia tutus sit. Si vero filius ille vel ratione ablatæ pecuniæ, vel ratione modi clam subripiendi, vel ratione uinis prop

ter quem furatur, possit agnoscere patrem esse rationabiliter invitum, tunc cum vel furtum committat, vel alio modo contra ra: tionabilem patris voluntatem operetur, semper alicujus culpæ, sive lethalis, sive venialis reatum incurrit, adeoque non est in conscientia securus.

-

«La première partie de cette décision est bien dangereuse, Un enfant de famille qui aime le jeu, qui, par ignorance des affaires de la maison, traite d'avarice la sage économie de son père, qui s'imagine devoir être traité comme le fils de son voisin, etc., croira très-aisément que son père ne peut être qu'irrationabiliter invitus. Les enfants ne peuvent trop peser ce mot des Proverbes, xxvIII: Qui subtrahit aliquid a patre suo et matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps est homicide. Il est surprenant que l'auteur cite toujours des théologiens, et souvent assez mauvais, et qu'il ne cite presque jamais ni l'Ecriture ni les Pères. »

CASUS III. pag. 187. Filius vult inconsultis. parentibus in uxorem ducere puellam honestam, paris quidem conditionis, sed pauperem. Q. quid agendum parocho.

R. Vel parochus advertit parentes verbis quidem et animo contradicturos esse, non tamen malitiosum impedimentum apposituros, et tunc suadere debet filio ut parentes consulat; alioqui peccat assistendo, ut et filius contrahendo; quia lædit pietatem parentibus debitam. Quod si consulti parentes negent consensum, potest parochus matrimonio assistere, cum filius possit contrahere; quia filii, satisfacta per consilii petitionem reverentia quam parentibus debent, sui sunt juris in his quæ ad corporis sustentationem, ac prolis generationem pertinent, ut tradit D. Thomas, 2-2, q. 104, art. 5. Vel parochus advertit parentes malitiosum impedimentum apposituros esse; et tunc, si propter sponsæ paupertatem nullum immineat damnum grave, dedecus, aut onus irrationabile iisdem parentibus, ut supponitur in casu, potest et debet assistere ad tuendam matrimonii libertatem. Neque enim sponsa inopia, si cætera non desint, est sufficiens motivum pertinaciter obsistendi matrimonio. Alia longe est hujus regni disciplina eaque

per regias sanctiones æquissime constituta. CASUS IV. pag. 186. Bertha, ne filiæ suæ per oppidum festis diebus vagentur, aut otio domi tabescant, servilia quædam opera eisdem injungit. Q. an filiæ matri obedire teneantur.

R. Affirmat, Ratio est, quia ex quarto Decalogi præcepto filii tenentur obedire parentibus in iis quæ licita sunt. Atqui licitum est puellis, præsertim post devotiones, et pomeridianis horis, ad vitandas discursiones plenas periculis, festis etiam diebus servile quid operari idque ex interpretatione præcepti, ac benigna piæ matris Ecclesiæ permissione; quæ sicut servilia permittit diebus festis, si grave aliquod corporale damnum immineat, multo magis si spirituale. Ita Sylvester, Naldus, etc. Cavendum tamen ne mater ad finem lucri detorqueat opus filiarum, easque retrahat a piis actibus, per quos festa sanctius celebrari possunt. Unde Suarez, lib. II, de Religione, cap. 26, n. 6, monet supradicta cum mica salis intelligi debere.

- « Une mère peut se promener avec ses filles, les gagner par sa douceur et par sa tendresse, leur proposer d'innocentes récréations, etc.; en un mot ne s'écarter de la règle que quand elle ne peut faire autrement.>> CASUS V. par. 230. Titius habens nubilem

filiam, quam ex inopia nuptui dare non potest, nummos 500 subripit unde sponsum non ægre reperit. Post aliquot annos delegit sponsus dolem sibi præstitam ab uxore fuisse Francisco subreptam. Q. an huic eam restituere teneatur.

R. Vel sponsus adhuc servat dotem hanc impermixtam aut ab aliis pecuniis suis discernibilem; et tunc eam, nisi legitime præscripta sit, restituere debet, quia talis res domino suo clamat. Vel ea dos jam est legitime præscripla, aut a sponso permixta est cum pecuniis suis qualitate similibus et quantitate majoribus; et tunc non tenetur ad restitutionem; quia per legitimam præscriptionem transfertur dominium; et ob dictam mixtionem dos censetur moraliter consumpta. Nec opponas hunc ad id teneri in quo factus est ditior. Cum enim dos ei data fuerit ad sustinenda matrimonii onera, nec ex ea pro se lucrum ullum perceperit, ex ea nihilo ditior factus est. Ita Sporer, la Croix, et alii passim.

« Regarder comme consumés cinquante louis que l'on a encore en nature, parce qu'on ne peut les distinguer de cent autres avec lesquels on les a mis dans un coffre, ce serait une misérable subtilité. Ainsi l'auteur, ou pense mal, ou ne s'explique pas bien.»> FURTUM.

CASUS I. pag. 52. Paulus subripuit nummos 50, animo illos intra quadrantem domino restituendi. Q. an peccaverit lethaliter.

R. Negat cum Lugo, de Just. disp. 8, n. 42. Ratio est, quia modica hæc detentio, nullam regulariter proximo detrimentum, nullamve gravem injuriam infert. Dixi regulariter, quia si per accidens grave aliquod damnum eveniret domino, et esset a Paulo prævisum, tunc sane peccaret lethaliter.

- « Un homme à qui on vole 50 écus, peut s'en apercevoir dans la minute, jurer, s'emporter, faire des jugements téméraires. Celui qui le vole, apparemment par badinage ou par vanité, peut prévoir cela, et ainsi il s'expose au danger d'être la cause d'une faute mortelle. Or, etc. >>

CASUS II. pag. 134. Famulus successivis quinquaginta furtulis domino suo subripuit julios 24, sine prævia intentione ad talem summam perveniendi, et sine advertentia ad furtula anterius commissa, dum singulis vicibus furatus est. Q. an teneatur sub gravi prædictam summam restituere.

R. Affirm. Licet enim tum ex defectu intentionis ad talem summam perveniendi, tum advertentiæ ad furtula antecedenter commissa, rite inferatur ipsum nunquam in prædictis furtis graviter peccavisse, nihilominus tamen cum obligatio gravis restituendi, non solum ex gravi injusta acceptione, sed ex notabili etiam rei acceptæ quantitate consurgat, dicendum est famulum hunc sub gravi ad restitutionem teneri. Hinc protrita ab Innocentio XI ista hæc thesis, n. 38: Non tenetur quis sub pœna peccati mortalis restituere, quod ablatum est per parva furta, quantumcunque sit magna summa totalis.

«L'auteur nous ramène sans cesse à son heureuse inadvertance, quoiqu'elle soit le partage de ceux qui pensent moins à Dieu. Au moins faudrait-il nous dire quelquefois avec saint Thomas: Animadvertere debuerat, etc. On va voir où cela conduit, dans le cas suivant.»

CASUS III. pag. 249. Villicus ab annis 15, degens in prædio viri divitis pluries singulis annis subripuit domino quid modicum, puta messis tempore modicum tritici, in vindemia modicum uvæ, etc., nunquam tamen intendens in his furtulis continuare. Nunc advertens modica hæc omnia in grave aliquid exsurgere, petit a confessario an mortaliter peccaverit, et sub gravi ad restitutionem teneatur. Q. quid ei respondendum.

R. Vel villicus solum hic et nunc advertit, se domino furatum esse in quantitate notabili, vel advertentiam hanc habuit prius, dum furtula prosequebatur. Si 1o, inadvertentia eum quidem a gravi culpa excusavit; at nihilominus tenetur ad restitutionem, si res adhuc penes ipsum exstent, aut id in quo ex eis factus est ditior; cum res clamet ad dominum, et ex alieno quis ditescere non debeat. Quod si nihil penes ipsum maneat, nec in aliquo factus sit locupletior, tunc non tenetur sub gravi restituere, quia tanta obligatio in casu nequit oriri sine culpa gravi, adeoque sine gravi damno advertenter causato, aut sine injusta acceptione mortali, ut tradit Viva in 25 Propos. Alexandri VII, n. 15. Si 2°, villicus toties peccavit mortaliter cum onere restitutionis, quoties subripuit aliquid advertendo se aut complere, aut continuare ablationem notabilem: sic enim deliberate damnificavit. aut perrexit damnifi

care notabiliter dominum. Porro ex notabili deliberata damnificatione, etiam facta per pauca furta tenetur quis sub mortali restiiuere, ut constat ex Prop. 38, per Innocentium XI damnata.

- « Tout cela n'est point juste ou ne l'est que chez les casuistes relâchés: 1° On est tenu sub gravi à restituer propter injustam simulque gravem damnificationem, soil qu'on soit devenu plus riche, soit qu'on ne le soit pas devenu; parce qu'il est toujours sûr qu'on est et qu'on sait être cause d'un grand dommage souffert par le prochain. 2° Une faute légère peut obliger, je ne dis pas à une resti

G

tution entière, mais à une restitution qui oblige sub gravi; comme quand par une vraie faute, quoique non mortelle, on a mis le feu à une maison. 3° L'inadvertance, dont l'usage est si familier à l'auteur, est souvent fondée sur un oubli très-volontaire de Dieu, sur la négligence à s'examiner devant lui, etc. J'ai honte de le répéter si souvent: si pour être dispensé de restituer une somme qui est enfin devenue considérable, il suffit de voler sans réflexion, ceux qui se sont accoutumés à ne penser ni au ciel, ni à l'enfer, seront les moins chargés. »

GABELLA Voyez le titre RESTITUTIO, cas XIV.

H
HOMICIDIUM.

CASUS I. pag. 49. Franciscus certo sciens Petrum adire judicem, ut ex amicis suis unum injuste accuset, eum occidit, ut hac via grave quod amico suo imminet damnum avertat, non aliter avertere valens. Q. an licite.

R. Negat. 1° Quia damnata est ab Innocentio XI propositio ista, n. 18: Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam judicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potuit innocens damnum evitare. 2° Quia minus est malum in aliquo rarissimo casu permittere damnum innocentis, quam istud occisivæ defensionis genus concedere, cum magno reipublicæ detrimento propter cædes, et homicidia quæ passim sub eo prætextu contingerent.

CASUS II. pag. 253. Fabius occidit bannitum, non justitiæ zelo, vel ob reipublicæ bonum, sed ut obtineat præmium occisori ejus

a rege promissum. Q. an reus sit culpæ mortalis.

R. Negat. Supposita exclusione odii ac vin dictæ. Ratio est, quia licet expresse solum intenderit reportare præmium, implicite tamen, virtualiter ac interpretative intendit etiam bonum reipublicæ et justitiæ exercitium, prudenter enim judicatur voluisse illum occidere occisione non peccaminosa, adeoque ob aliquem ex iis finibus, ratione quorum occisio non est peccaminosa: unde cum isti fines sint bonum reipublicæ, debita regi obedientia, etc. Ideo censendus est bannitum propter fines istos, aut saltem ex iis aliquem, occidisse. At si nullum ex istis fini bus intendisset, non posset a mortali excusari; tunc enim evinceretur intendisse hujusmodi occisionem sub pura ratione homicidij ob præmium. * Casus iste nihil ad nos.

HORE CANONICE.

CASUS I. pag. 72. Caius in sacris constituLus solet vesperas et completorium recitare, dum se vestibus exuit, ut cubitum eat. Q. an graviter percet.

R. Negat. Etsi enim gravis peccati reus censeri debet, qui notabilem officii partem recitat distractus in illis rebus, quæ necescariam attentionem excludunt, ut sunt scribere, pingere et similia; non ita tamen dicendum est, quando externæ actiones, non impediunt debitam reverentiam et attentionem, ut est vestibus se exuere, lavare manus, et hujusmodi. Alioquin nec congrue præscriberentur in Missali orationes a ministro recitandæ, dum abluit manus, et sacris se vestibus induit; nec laudabiliter constitutum fuisset, ut religiosi quidam, dum e lecto surgunt et induunt vestes, officium B. M. V. aliasque preces recitent, quod lamen fuit optime sancitum. Cum tamen Caius soleat in casu variare tempus a rubricis pro Breviarii recitatione præscriptum, non potest a levi culpa excusari. Ita Suarez, Gavantus in Rubric., cap. 5, sect. 1, tit. 6. Vel potius 4.

«Gavantus cite Navarre, qui dit, Manuel, c. 29, n. 32, qu'un homme qui dit son office en s'habillant, en se déshabillant, en se lavant le visage, etc., pèche véniellement. Je craindrais beaucoup qu'il n'y eût quelque chose de plus, surtout dans l'habitude, solet. C'est avoir une bien faible idée du respect qui est dû à Dieu dans une fonction qui est de précepte très-rigoureux, que de le traiter si cavalièrement. Les prières que le prêtre récite en prenant les ornements sacerdotaux ne concluent rien. Outre que la rubrique qui les marque ne passe communément que pour directive, elle se disent en si peu de temps et dans une action si sainte, qu'on n'en peut tirer aucune conséquence relativement à un office aussi long que vêpres et complies. Ce serait bien pis si, comme il n'arrive que trop souvent, un homme n'était avare de son temps à l'égard de Dieu que pour le prodiguer à la bagatelle. Væ qui thesaurizat sibi, et non est in Deum dives! A l'égard des communautés qui ont prescrit qu'on dirait certaines prières en s'habillant, elles ont cru qu'il valait mieux prier moins

bien pendant cette action que ne prier point du tout. Mais qu'inférer de là pour un office strictement commandé et qu'on peut, avec tant soit peu d'amour pour Dieu, dire aisément dans un temps beaucoup plus commode ? »

CASUS II. pag. 167. Subdiaconus quidam persolvit ut plurimum horas, in loco ubi pluries expertus fuit se pati distractiones mentis non leves. Q. an satisfaciat præcepto recitationis earumdem horarum.

R. Non satisfacere si distractiones non leves sint tales intensive et extensive, ita ut notabilis pars divini officii sine attentione et devotione recitetur. Qui enim voluntarie se constituit in loco, ubi ex clamore, tumultu, ludo, etc., mens directe ad distractionem impellitur, censetur distractiones velle; adeoque non satisfacit præcepto, quod est de studiosa et attenta recitatione, ut colligitur ex cap. 9, de Celebrat. missar. Si vero distractiones prædictæ, licet intensive graves, leves sint extensive, quia non multum in mente perdurent; tunc aderit quidem in casu aliquod saltem veniale peccatum, at nihilominus satisfactum erit præcepto recitationis. Ita Gavantus, Marchini, etc.

- Ce mot, saltem veniale peccatum, insinue qu'il pourrait bien y avoir là un péché plus que véniel. D'ailleurs un homme qui, malgré son expérience, veut continuer à dire son bréviaire dans un lieu dissipant, et qui par là veut virtuellement enlever tous les jours à Dieu une petite partie de ce qui lui est dû, ne pourrait-il pas être comparé à un domestique qui se propose de voler tous les jours quelque petite chose à son maître? Or, celui-ci est dès le commencement coupable de péché mortel. »

CASUS XI. pag. 193. Cum festum S. Justiniani accidisset die dominica, clericus sacer ex pio in eum affectu transtulit officium ejus, quod est ad libitum, in primam diem non impeditam, eaque die aliud officium non recitavit. Q. an obligationi suæ satisfecerit.

R. Negat. nisi eum bona fides excuset. Ratio est, quia S. R. congregatio pluries declaravit officia ad libitum, quando incidunt in diem impeditam per aliud officium de præcepto, non posse transferri. Unde clericus noster sponte sua officium unum commutavit in aliud, proindeque non satisfecit obligationi suæ, quia violavit formam præscriptam a S. Pio, declarante neminem ex iis quibus hoc dicendi psallendique munus necessario impositum est, nisi hac sola formula satisfacere posse. Neque obest tritum illud apud moralistas, Officium pro officio. Id enim intelligitur de mutatione citra culpam facta ex bona fide; quia non præsumitur Ecclesiam velle obligare ad duo officia eadem die recitanda illum qui sine culpa est; non autem quando mutatio fit data opera, adeoque culpabiliter. Ita Bellarminus, Gavantus, et alii magis communiter.

« Quand on a dit par inadvertance un office pour l'autre, on reprend ce qui fait la différence des deux offices: c'est le parti le

plus sûr, le plus conforme à la piété. Gens qui ne sont point trop sévères répètent tout quand ils le peuvent commodément : c'est une leçon qui sert à rendre plus attentif. >>

CASUS IV. pag. 197. Sacerdos in nocte Natalis Domini immediate post laudes recitat horas quatuor diurnas; prævidens se mane sequenti nimis occupandum in audiendis confessionibus. Q. an bene.

R. Affirmat. Siquidem ex una parte implet substantiam præcepti, quod obligat ut Hore recitentur intra diem naturalem, qui currit ab una media nocte ad noctem mediam sequentem. Ex alia vero parte non violat modum præcepti juxta quod horæ singul statis diei temporibus recitari debent; quia modus ille, qui sub levi solum obligat, desinit obligare, cum præsto est causa excusans, etiam levis, modo vera; a fortiori cum aliud suadet charitas proximo impendenda ut in

casu.

CASUS V. pag. 207. Titius inco'a Mutina ubi fit officium de feria, crastina die veniet Bononiam ubi celebratur festum S. Petronii. Q. an hoc sero vesperas et matutinam S. Petronii recitare possit?

R. Posse, sed non obligari. Ratio est, quia cum cras sit futurus peregrinus Bononiæ, poterit, sed non obligabitur, se facere huic ecclesi e conformem, et cras sancti Petronii officium recitare: unde cum officium vespertinum sit pars officii crastini, non est improbabile, quod possit anticipate a Titio persolvi tanquam pertinens ad diem crastinum. Nec obest quod nondum sit Bononiæ, ac proinde non possit frui privilegio civitati huic concesso. Namque proxime accingendus ha betur pro accincto; et sicuti proxime ingressurus religionem quibusdam fruitur privilegiis quibus fruuntur jam ingressi, ita proxime accessurus ad locum, potest incipere frui privilegiis loci, maxime per actionem quæ complenda est in loco. Ita Tamburin., Diana, etc.

« Je ne ferais pas un procès à quelqu'un qui suivrait ce sentiment de bonne foi. Mais comme ses garants sont suspects, et que d'ailleurs ces paroles, non est improbabile, marquent qu'on n'est pas bien sûr de son fait, le meilleur est de suivre le train ordinaire, et cela d'autant plus que les voyages les mieux arrangés manquent par un accident imprévu. Si un homme était déjà dans le lieu où cette fête doit se célébrer, je crois qu'en cas qu'on ne fit que de la férie, on pourrait faire l'office de ce saint. >> Voyez mon Traité de l'Office divin, part. 1, ' c. 4, n. 11.

CASUS VI. pag. 210. Lucas parochus a S. pontifice obtinuit costam sancti alicujus martyris, quam judicans insignem esse reliquiam, officium illius in ecclesia sua elevat ad ritum duplicem. Q. an costa sit reliquia insignis ad prædictum effectum.

R. Negat. Siquidem S. R. congregatio, quæ die 3 junii 1617, permisit officium duplex in iis ecclesiis ubi insignis asservatur reliquia, per aliud decretum die 8 April. 1628, laxative definivit per reliquiam insiguem in

telligi caput, brachium et crus. Unde liquet costam ab insignium reliquiarum numero prorsus excludi.

- « Voyez mon Traité de l'Office divin, part. 1, ch. 1, n. 8, où cela est mieux expliqué. »

I

IMMUNITAS.

Je ne mettrai que deux ou trois cas sur cette matière, parce que l'immunité des églises n'a pas lieu en France. Ceux qui auraient besoin de s'instruire sur ce sujet, pourront lire les deux livres suivants: I. Commentaria in Bullam Gregorii XIV, de Immunitate et Libertate ecclesiastica, auctore Alexandro Ambrosino, Parma 1608. II. Petri Gambacurta S. J. Commentariorum de Immunitate ecclesiarum in constitutionem Gregorii XIV, Libri octo Lug duni 1622.

CASUS I. pag. 83. Parochus sciens Titium, qui ad parochialem ecclesiam confugit, reum esse proditoriæ occisionis, eum petentibus laicalis curiæ ministris, nullo facto verbo, concedit. Q. an stante certa proditionis scientia bene se gesserit.

R. Negat. Licet enim reus proditoriæ occisionis ecclesiastica immunitate non gaudeat, ut liquet tum ex jure communi, cap. 1, de Homicidio, tum ex bulla Gregorii XIV, juxta id Exodi : Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evellet eum, ut moriatur. Attamen extractio a loco immuni fieri nequit nisi auctoritate judicis ordinarii ecclesiastici, et interventu personæ ab eodem judice deputatæ, ut in congregationibus sub Clemente XI, et Benedicto XIII, sancitum est. Male ergo se gessit parochus noster, qui Titium, nullo facto verbo laicalibus ministris concessit. Quod et in disertissima instructione an. 1735 edocuit em. archiepiscopus noster Prosper Lambertini.

CASUS II. pag. 143. Petronius intra ecclesiam existens grave inflixit vulnus Paulo extra ecclesiæ fores commoraħti. Q. an in eadem vel altera ecclesia frui possit immunitatis beneficio.

R. Vel vulnus a Petronio inflictum ita grave est, ut secum ferat vulnerati Pauli mortem, aut membri alicujus mutilationent; vel neutrum effectum præstabit. Si 1°, secuta

morte aut mutilatione, Petronius non illius tantum e qua vulnus inflixit, sed cujuscunque etiam alterius ecclesiæ immunitate privatur: juxta bullam Ex quo divina, Benedicti XII. Si 2°. Petronius tam in ecclesia ex qua delictum patravit, quam in alia quacunque asylum quæritare potest; cum delictum ejus nullibi per canonicas leges ab asili jure excludatur.

CASUS III. pag. 173. Post rixam e ludo ortam inter famulos duos, ex eis unus post aliquot horas nova in alium convicia protulit; qui correptus ira districto ense con. viciatorem occidit, et in ecclesiam se rece pit. Q. an gaudeat immunitate.

K. Affirm. dummodo rixosa hæc cædes extra ditionem ecclesiasticam contigerit. Ra. tio est, quia ii solum jure asyli privantur, qui vel proditorie, ut tradit Gregorius XIV, vel animo præmeditato, ut habetur in bulla Benedicti XII, proximum suum occiderunt: non autem ii, quibus id, ut in casu, ex repentino furore contigit. Dixi dummodo hæc cædes extra ditionem ecclesiasticam evenerit. Viget enim pro universis ditionis ecclesiasticæ locis pontificia lex, vi cujus quicunque homicidium facit etiam in rixa, modo non fuerit casuale, vel ad propriam defensionem, a prædictæ immunitatis beneficio excluditur, ut videre est in bulla Clementis XII, quæ incipit In supremo.

IMPEDIMENTA MATRIMONII.

J'abrégerai cette matière autant qu'il sera possible, parce que M. Pontas l'a traitée assez bien, et qu'on peut avoir recours à mon Traité des Dispenses. En suivant la méthode de l'auteur dans son Index, je parlerai 1° de l'empêchement de l'affinité; 2° de la parenté légale; 3° de l'alliance spirituelle; 4° du crime; 5° de l'erreur; 6° de l'honnêteté publique ; 7° de l'impuissance; 8° de la présence du curé et des témoins; 9° du rapt.

§ I.

De impedimento affinitatis. CASUS I. pag. 16. Titias vitricus vellet contrahere matrimonium cum vidua Petri privigni sui. Q. an id possit.

R. Affirm. Ratio est, quia affinitas respective ad virum extenditur duntaxat ad consanguineos feminæ cognitæ, et respective ad feminam extenditur solum ad consanguineos viri qui feminam cognovit, sublata nunc quacunque affinitate mediata et remota. Porro Titius vitricus in casu non est consanguineus privigni sui, sed tantum affinis in primo gradu per copulam quam habuit cum matre ejus, quam duxerat in uxorem. Unde per af

finitatem cum privigno contractam non est factus affinis uxori ejus; quæ ut ei affinis esset, deberet esse consanguinea cum matre Petri a Titio cognita. Ergo. Ita omnes, teste Reiffenstuel et Sanche.

- « Le beau-père vitricus ne peut épouser ni sa belle-fille, fille que sa femme avait eue d'un premier mariage, ni aucune des parentes de sa femme, jusqu'au quatrième degré, il n'y a que cela qui lui soit défendu. Or, la veuve de son beau-fils n'est point, comme on le suppose, la parente de sa défunte femme. Que si elle l'était, et qu'il l'eût épousée avec dispense, il faudrait raisonner

autrement. »

CASUS II. pag. 20. Lucius cognita Catha

« PreviousContinue »