Page images
PDF
EPUB

§ VIII. Celebrans quoad interruptionem sacrificii. CASUS XXIX. pag. 253. Parochus missam celebrans, vix peracta calicis consecratione, monetur e parochianis suis unum, morti proximum, petiisse sacramenta. Cumque non sint in ciborio particulæ antea consecratæ, nec in loco sacerdos alius, sumit ipse unam ex mox consecratis, cum vasculo olei infirmorum et duobus ad specierum consecratarum custodiam relictis, pergit ad excipiendam moribundi confessionem, eique ministrandum viaticum et extr. unctionem. Q. an interruptio sacræ actionis, et ministratio viatici cum dicta particula liceant in hoc casu, etsi nondum peracta fuerit consumptio. R. Affirm. Et quidem ex communi doctorum sententia. Cum enim charitas religioni, ac puro Ecclesiæ præcepto vel consuetudini præponderet, obligatio providendi saluti animæ proximi prævalet obligationi non interrumpendi sacrificium, et neminem communicandi cum particula in eodem sacrificio consecrata antequam sacerdos ipse communicaverit. Monet tamen Quarti, part. 2, tit. 3, sect. 3, dub. 3, quod si confessio moribundi longior ultra mediam horam futura sit, parochus, audito aliquo peccato, illum moneat ut generaliter se accuset de reliquis, proponens ea postmodum sigillatim confiteri, si possit; statimque illum absolvat, cæteraque ei sacramenta ministret, omissis psalmis; et statim redeat ad perficiendum sacrificium, ut servetur missæ unitas; et postea, si adhuc vivit, ad eum revertatur, auditaque reliqua ejus confessione, ipsum denuo absolvat.

CASUS XXX. pag. 270. Absente parocho, monetur vicarius infirmum paulo ante confessum vergere in mortem. Propterea ne iste sine viatico et extr. unctione decedat, cito sumit vasculum olei infirmorum, et pixidem sacram, ac celeri gradu currit ad hæc sacramenta eidem ministranda. Q. 1° an eo in casu liceat currere gerendo eucharistiam; 2° an ea de causa liceret ei missam incœptam interrumpere; 3° quid a vicario agendum, si ante eucharistiæ sumptionem infirmus denuo confiteri velit.

R. Ad 1 negat. Ratio est, quia hic agitur quidem de ministrandis infirmo duobus sacramentis, quorum utrumque eidem multum prodesse potest; at non agitur de ullo sacramento necessitatis; cum æger paulo ante confessus sit. Imo in casu cursus formalis esset indecens ob realem Christi præsentiam: neque parum minueretur adstantium reverentia si currere viderent ministrum præ manibus sacrum illud corpus gestantem. Unde juxta Possevinum, de Officio curati, cap. 5, n. 37, parochus de nocte vel die ad infirmum cum magna instantia vocatus, tenetur quidem currere, si alias infirmus sine baptismo aut confessione moreretur, cum ista sint sacramenta necessaria; in aliis autem functionibus satis est si festinet, quia non sunt omnino necessariæ.

R. Ad 2. Vel infirmus est prone ecclesiam,

vel ab ea aliquantum distat. Si 1° potest sacerdos missam interrumpere, quia ex una parte interruptio est modica, ex alia vero ingens sacramentorum utilitas sufficientem tam brevi interruptioni causam præbet. Si 2° prævalet obligatio continuandi missam, ob reverentiam sacrificii; quia nulla subest urgens necessitas, cum supponatur æger paulo ante confessus. Aliter tamen gerere se deberet sacerdos in hoc secundo casu, si infirmus necdum confessus fuisset, neque confiteri posset. Tunc enim si capax esset extr. unctionis aut etiam viatici, non solum po set, sed et deberet pergere eliam post consecrationem ad ei ministrandum viaticum, vel extr. unctionem, ut per sacramenti virtutem moribundus ex attrito fieret contritus, et sic salvaretur. Ita Capeavilleus et Quarti ubi supra.

R. Ad 3, Capellanum, reposita in hoc casu pixide super parvum tabernaculum, aliumve decentem locum, debere totam audire infirmi confessionem, si brevis ea sit; sin vero longa futura sit, eum monere, ut de gravibus quæ menti occurrunt se accuset, cum dolore universali de omnibus, et accusatione generali de reliquis, et intentione eadem postea sigillatim confitendi, statimque illum absolvat, et eucharistiam ministret ; si aliunde requisitas dispositiones habeat.

§ IX.

Celebrans quoad defectus supplendos.

CASUS XXXI. pag. 61. Sacerdos, post missæ celebrationem ad sacristiam reversus, certo comperit sibi aquam loco vini porrectam fuisse ad consecrationem, dubitat an defectum hunc per novam vini consecrationem supplere teneatur. Q. quid dicendum.

R. Non teneri, ut cum aliis contra Tannerum docet Suarez, p. 3, disp. 85, sect. 1. Ratio est, quia sacerdote ad sacristiam reverso jam missa omnino absoluta est. Unde nova consecratio non esset reintegratio primi sacrificii, sed actio prorsus moraliter distincta, quæ cum priori non uniretur, sicuti un tur, cum, defectu ad ipsum altare detecto, nova fit consecratio vini.

-«Si la messe est entièrement achevée quand le prêtre est rentré dans la sacristie, il fait donc une seconde communion proprement dite, quand il prend, même avant que d'avoir quitté ses ornements, une parcelle de l'hostie qu'il aperçoit sur la patène. Cependant Benoît XIV veut qu'alors on prenne cette parcelle. Il semblerait donc que par la même raison il pourrait encore suppleer au sacrifice. Cependant je l'en détournerais. Il serait difficile que cette conduite ne donnât pas une espèce de scandale. Au reste il n'arrivera guère qu'un prêtre ne s'aperçoive pas à la communion qu'on lui a donné de l'eau pour du vin. »>

CASUS XXXII. pag. 4. cures nocte diem festam præcedente omnia sacra indumenta subripuere, iis solum relictis quæ nigri coloris erant. Q. an mane sequenti possit his uti parochus ad satisfaciendum votis populi. R. Parochum, si vestes festo convenientes

aliunde consequi nequeat, posse, præmissa furti narratione ad tollendam populi admirationem, nigris indumentis uti; nec posse tantum, sed et ad id teneri. Potest quidem, quia certus ornamentorum color non ita præceptus est, ut eam non liceat immutare gravi de causa, qualis occurrit in præsenti. Tenetur vero, quia urget præceptum celebrandæ die festiva in gratiam parochianorum missæ, cum impleri potest. Atqui ex mox dictis impleri valet. Ita passim theologi cum Suare.

CASUS XXXIII. pag. 48. Parochus festa die carens hostia majori, minorem consecravit in missa. At veritus rusticorum murmura, hostiam majorem extraxit a pyxide, et hanc in elevatione ostentavit populo. Q. an sapienter id factum.

R. Negat. Quia eadem populo exhiberi debet hostia, quæ pars est actualis sacrificii. Consultius itaque idem sacerdos, cum majori hac hostia parvulam mox consecratam exhibuisset populo. Ita ferme Jac. Marchant in resol. Pastor. de Sacram., 4, c. 5, q. 3.

CASUS XXXIV. pag. 2. Sacerdos cum raro stipem accipiat pro missis, sæpe ingerit pœnitentibus nihil ad salutem tutius esse, quam ut curent missas pro defunctis in purgatorio languentibus celebrari. Q. an veniat redarguendus.

R. Affirm. 1° Quia falsum docet. Licet enim hujusmodi eleemosynæ erogatio, ut pote opus misericordiæ et charitatis, sit opus valde meritorium, non est tamen medium ad salutem tutius; cum multo tutior sit præceptorum observantia secundum id Christi: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 2° Quia frequens ista hæc ad largitionem eleemosynarum pro defunctis purgantibus exhortatio, non a pura charitate fluit, sed ex cupiditate et avaritia, a quibus insigniter, juxta sacros canones, abhorrere debent clerici. Hinc S. Carolus redarguit pœnitentias missarum celebrandarum a confessariis impositas, eo quia avaritiæ suspicionem facile ingerere possint.

§ X.

Missa quomodo et ubi a fidelibus audienda.

CASUS XXXV. pag. 49. Rosa, cum toto ferme sacri tempore voluntarie circa res domesticas distracta fuerit festiva die, dubitat an audiendæ missæ præcepto satisfecerit. Q. quid ei a confessario respondendum.

R. Probabilius non satisfecisse; quia Ecclesia, cum intendat ut per auditionem missæ colatur Deus, religiosam attentionem imperat, et indirecte imperare potest, cum sit per modum formæ connexa cum actu externo quem præcipit. Proinde Rosa quæ tali caruit attentione, probabilius non satisfecit præcepto, ut practice docent viri pii. Probabilius dico, quia non desunt plures doctores oppositum sentientes.

«Il faut retrancher ce probabilius, et regarder comme une maxime incontestable que la seule attention extérieure ne suffit pas pour remplir le précepte. Quand on pensera que les docteurs qui ont soutenu le

contraire, ont osé soutenir qu'on satisfait au précepte de la communion per sacrilegum corporis Domini manducationem, on ne peut que mépriser leur autorité. Voyez mon 2 vol. de Morale, part. 2, de Religione, cap.3, a num. 166, et le Traité des lois, cap. 5, art. 1, sect. 2. »

CASUS XXXVI. pag. 147. Hinc rustici duo qui de rebus suis per tempus notabile, licet interpolatum, collocuti sunt, non satisfecerunt præcepto. Sicut nec ei satisfacerent, qui tempore missæ per notabile tempus exirent ab ecclesia et in eam regrederentur.

CASUS XXXVII. pag. 69. Petrus non audit sacrum festis diebus, quia ab ecclesia distat uno milliario. Q. an peccet graviter.

R. Affirmat. Attenta præcise distantia. Ratio est, quia milliarii unius distantia, licet per reditum duplicari debeat, non solet adeo grave incommodum parere, ut ab auditione sacri excuset. Quod si aliæ occurrant circumstantiæ (puta senectutis, latronum, præruptæ per aquas viæ, etc.), juxta illas erit res dijudicanda, ut docet Suarez, tom. III, p. disp. 88, sect. 6.

CASUS XXXVIII. pag. 78. Vir nobilis podagra detentus in prædio suo, non curat, sicuti potest, ad audiendum festis diebus sacrum, ut in privato domus suæ oratorio missa celebretur. Q. an vacet a peccato.

R. Affirmat. Ratio est, quia præceptum Ecclesiæ tantum obligat fideles ad audiendam missam in ecclesia, vel alio loco publico ad publicum Dei cultum deputato. Unde licet possit vir ille uti privilegio audiendi missam in privata domus suæ capella, verisimilius est quod ad id non teneatur, præsertim si stipendiarium sacerdotem quærere oporteat. Quia nemo uti suo privilegio cogendus est: secus quod in alicujus favorem conceditur, in ejus onus concederetur. Hac ratione, licet possit quis vespere præcedenti recitare matulinum diei sequentis, ad id non tenetur, etiamsi pro crastina die impedimentum prævideat. Ita Diana, Homobon, Gobat.

- « On rougit d'entendre encore des maximes si contraires à la piété. Le privilége de remplir une loi aussi importante qu'elle est féconde en mérites, changé en fardeau, est quelque chose de si monstrueux, qu'il ne vaut pas la peine d'être réfuté. Heureusement le règne de Diana est passé chez

nous. >>>

CASUS XXXIX. Titius, tempore sacri ex præcepto audiendi, cogitationes impuras deliberate fovet. Q. an præcepto satisfaciat, et temporis circumstantiam in confessione aperire teneatur.

R. Ad 1 negat. Si tempus quo impuras cogitationes fovet sit notabile, cum simplex etiam distractio voluntaria in cogitationes indifferentes, si diuturna sit, attentionem illam auferat, quæ una cum actu externo audiendi sacrum præcipitur, cap. dolentes 9, de Celebrat. miss. Si vero modicum tempus in his cogitationibus deliberate fovendis insumat, erit quidem adhuc grave peccatum in specie luxuriæ, sed leve quoad præceptum

sacri devote audiendi, cui proinde satisfaciet

R. Ad 2, circumstantiam hanc non esse necessario in confessione aperiendam. Licet enim habitæ tunc temporis cogitationes impuræ aliquam etiam contra religionis virtutem malitiam contrahant, ea tamen in confessione non est necessario aperienda, cum venialis terminos non excedat, nisi directe procedat ex contemp u temporis ipsius missæ. Ita Suarez. tom. I, de Relig., lib. п, cap. 18, num. 16, etc.

-« Des théologiens qui ne sont point trop sévères prétendent qu'une distraction volontaire, pendant la consécration ou la communion, empêche qu'on ne satisfasse au précepte, et l'auteur va nous le dire, cas XLI. Il faudrait donc voir en quel temps Titius a eu la sienne. Il faudrait aussi examiner s'il en a gémi devant Dieu. Enfin il en coûte si peu pour déclarer que c'est dans le temps même du sacrifice qu'on s'est prêté à une pensée impure, qu'un vrai pénitent n'y manquera jamais, et je l'y crois très-obligé. Voyez mon Traité des péchés, ch. 3, pag. 517. »

CASUS XI. pag. 79. Vidua infantem bimulum ducit secum ad missam, quia neminem habet qui eum domi custodial. Is autem nodo flens, modo cadens aut clamans, et natrem et alios perturbat. Q. an præstet ut mater in casu sacrum etiam die festa omiltat.

R. Affirmat. Quia missæ præceptum non obligat, cum reipsa impleri non potest. Non potest autem, quando sine tanta sui et aliorum quin et sæpius sacerdotis perturbatione, atque loci sacri ac sacrificii injuria impleri nequit.

CASUS XLI et XLII. pag, 80 et 190. Dubitat famula num satisfecerit præcepto missæ, quia fere totum sacri tempus in peccatorum confessione insumpsit. Q. an satisfecerit.

R. Negat. Ratio est, quia licet corpore præsens fuerit, et eatenus mente, quod audiendæ missæ intentionem haberet, reipsa tamen non habuit eam per modum orationis attentionem quam præcipit Ecclesia. Neque enim qui in enarrandis peccatis et excipien dis confessarii admonitionibus tempus insumit, vere orat. Ita Lugo disp. 22, n. 22, etc.

Si tamen alicujus confessio admodum brevis foret, non deesset is præcepto; nisi pars per quam ratione confessionis distractus fuisset, esset de substantia sacrificii, ut sunt oblatio, consecratio, et juxta plures, sumptio. Quia eæ partes, licet brevissimæ sint quoad durationem, maximæ sunt quoad essentiam sacrificii. lta communiter.

CASUS XLIII. pag. 81. Sacerdos festa die consuetam hostiam habere non valens, dubitat an minus sit malum abstinere a missa, vel cum parva formula celebrare. Q. quid agendum.

R. Celebrandum esse cum parva formula. Quamvis enim non sit absque rationabili causa recedendum a consuetudine, quæ teste card. Bona, lib. 1, Rerum liturg., cap. 19, labente sæculo x1, inducta fuit; ab ea

tamen recedi potest, cum urget rationabilis causa, qualis est audiendi sacrum in die festo; quia nec ullum suppetit Ecclesiæ præceptum id velans; neque inducta consuetudo in omni eventu servari postulat. Quod si ex minoris formulæ usu aliqua populi admiratio prævideatur, poterit hæc facile per præviam admonitionem auferri.

CASUS XLIV. ibid. Interdictus ab ecclesiæ ingressu propter violatam annuæ communionis legem, missam frequenter in or torio privato audit. Q. an reus șiț violăti înterdicti.

R. Negat. Ratio est quia peculiare istud interdictum, privat quidem omni participatione divinorum in ecclesia, ita ut sic interdictus, nec celebrare, nec dare aut recipere sacramenta, vel ministerium exercere, aut divinum officium audire in ea possit sine gravi peccato et interdicti violatione. Nihilo minus quæcunque ante censuram hanc extra ecclesiam licita erant, post ipsam remanent licita. Cum igitur nomine ecclesiæ, in odiosis præsertim, non veniat oratorium privatum, juxta regulas 15 et 16, in 6, potest sic interdictus absque culpa ulla missam in oratorio privato audire, et recipere sacramenta pœnitentiæ et eucharistiæ, si sit dispositus. Ita Suarez, de Censuris, disp. 35, seci. 4, n. 6. Navarrus, cap. 23, Man. n. 75. Sylvester, verbo Interdictum, 6, q. 5.

-« Il faut remarquer 1° que Suarez parle de tout interdit personnel, pourvu qu'il ne soit que ab ingressu ecclesiæ; 2° qu'il ajoute qu'un prêtre ainsi interdit pourrait célébrer dans une chapelle approuvée; 3' qu'il paraîtrait bien plus raisonnable qu'un homme interdit, pour avoir manqué à la communion pascale, fit lever la censure et allát communier à l'église, que de le faire dans une chapelle domestique. »

CASUS XLV. pag. 82. Ruralis parochus prohibuit, ne in publico oratorio intra fines parochiæ suæ sito missa festis diebus ante parochialem missam celebretur, quod ægre ferunt multi. Q. an justa sit parochi prohibitio.

R. Justam esse, si innixa sit episcopali cuidam, vel synodali decreto; quia ad parochum spectat curare ut in ejus parochia superiorum constitutiones, et parochialia jura in suo vigore permaneant. At eadem parochi prohibitio, si ab eo solo promanat, nullo jure subsistit, cum S. congregatio 28 jun. 1640 el 27 junii 1641, responderit legem hanc a simplici parocho ferri non posse. Sanxerat Bononiæ Em. Lambertini ne in publicis ruralibus oratoriis uno minus milliario a parochiali ecclesia distantibus, missa ante parochialem celebraretur; in aliis vero ultra milliarium distantibus celebrari posset.

CASUS XLVI. pag. 160. Quærit Lucius an audita missa, quæ nocte Natalis Domini celebratur, aliam in ipsa die audire te

neatur.

B. Negat. Invecla enim consuetudo tres missas ea die celebrandi nullum ea de re præceptum invexit. Unde sicut non tenentur

sacerdotes ea die ter celebrare, sic nec fideles ter sacro interesse.

CASUS XLVII. pag. 255. Valerius summo mane discessit e proprio loco ubi celebratur festum, et transtulit se in alium ubi recolitur festum consimile. Q. an isthic sacrum audire teneatur.

K. Affirmat, nisi in loco suo audierit. Hanc enim obligationem induxit consuetudo ananimi pastorum et fidelium sensu roborata. Imo Suarez eos absurdi redarguit, qui contra sentire ausin, tom. I, de Relig., tib. 1, cap. 14, n. 15.

CASUS XLVIII. pag. 63. Parochus videt rusticos sine causa missam audientes ante januam, vel fenestram ecclesiæ. Q. an peccet, eos non admonendo.

K. Negat. Ratio est, quia rustici illi vere satisfaciunt præcepto; cum et ab ecclesia sejuncti non sint, et presbyteri actionem videre possint et sequi. Quod si inter ipsos et ecclesiam aliquid mediaret, aliter sentiendum esset. Plures enim merito dubitant, an existens in fenestra domus sejunctæ ab ecclesia satisfaceret præcepto de audienda missa. Optimum tamen fuerit, si parochus rusticis ingressum in ecclesiam consulat. Lugo, disp. 22, p. 2.

« On li a utilement Lugo sur cette matière. Du reste, on ne peut compter sur les citations de l'auteur, qui sont très-défectueuses, »>

CASUS XLIX. pag. 143. Joannes, cujus domus ab ecclesia parochiali per parvam tantum plateam distat, credit se satisfacere præcepto diei festi audiendo missam e fenestra domus suæ, unde celebrantem commode intuetur. Q. an verum pulet.

R, Negat. Ratio est, quia audiens missam. e tali fenestra, nisi adsit tanta populi multitudo, ut ab ecclesia ad Joannis domum pertingat, nec physice, nec moraliter dici potest sacrificio præsens, uti ad satisfaciendum præcepto requiritur. Cum enim præsentia fundetur non in majori vel minori distantia, sed in communicatione locorum, si loca ex sua dispositione ita separentur, ut invicem non communicent, excluditur non solum physica, sed et moralis præsentia, quamvis per accidens id quod fit, sensu percipiatur. § XI.

Causæ ab audienda missa excusantes. CASUS L. pag. 23. Petrus annorum 14, cujusdam rustici famulus, sæpe in festis diebus sacrum omittit, quia dominus illum reJinquit domi ad custodiendum seu domum, seu armentum. Q. an adsit causa sufficienter excusans ab auditione sacri.

R. Affirm. Quia impotentia moralis, qualis est in præsenti, est, secundum omnes,

causa sufficiens ad excusandum ab auditione sacri. Neque dicatur teneri dimittere famulatum. Si cui enim permissum est domum et armentum custodire, omisso etiam sacro, cum aliter talis custodia haberi nequit; eur non erit permissum Petro? Hoc tamen procedit, si alter nequeat armentum custodire, vel licet plures essent famuli, plures non haberentur missæ, vel in parœcia, vel in viciniis, ita communiter.

« Je crois qu'cn' pareil cas, un domestique devrait changer de maître, si cela lui était possible. Que deviendrait un pauvre paysan qui, pendant le cours d'une année entière, n'entendrait ni messe, ni instruction? >>

CASUS LI. pag. 131. Julia, vidua ex occulta fornicatione prægnans, festis etiam diebus ab audienda missa abstinet, ne prægnans ejusdem uterus detegatur. Q. an ideo a gravi culpa excusetur.

R. Afarm. Dummodo non possit sine turpitudinis nota summo mane, vel in remoto quopiam oratorio missam de facili audire. Ratio est, quia quotiescunque non potest quis citra propriæ famæ læsionem, præceptum aliquod, præsertim ecclesiasticum, servare, ad idem servandum non tenetur; quale est præceptum de audienda missa in die festo. Cum Ecclesia, ut pote pia mater, subditos sibi fideles non intendal cum gravi esrum incommodo obligare.

- « Au moins faudrait-il avertir que cette femme doit gémir devant Dieu de l'impuissance où elle s'est mise. J'avertis, moi, que ce de facili ne vaut rien, et que le præsertim ecclesiasticum peut valoir encore moins. »

CASUS LII. pag. 164. Caja confitetur se per annum omisisse jejunia de præcepto et missas festis diebus, ut marito sub minis verborum sic jubenti obtemperaret. Q. an ea omissiones a peccato possint excusari.

R. Cum distinctione. Si Caja maritus, eo quod sit gulæ deditus, vult eam in cœna sociam, aut illam zelotypia laborans non patitur e domo exire ad audiendam missam; tunc non peccat, si ad vitanda verbera obediat marito, quia non tenetur ad humanæ legis observantiam cumincommodo ița gravi, quale est procul dubio dura verbera sustinere. Si vero novit et credit Caja, virum suum ita jubere in contemptum Dei et religionis, quia scilicet non curat de præceptis Dei et Ecclesiæ; tunc, cum id sit ab intrinseco malum, tenetur ca potius mortem subire, quam obedire marito; unde tunc omissiones ejus a peccato excusari non possent. - « La justice a des ressources contre ces fureurs d'un mari; il est rare qu'on ne puisse invoquer sa protection. »>

CENSURA.

L'auteur parle des censures sans ordre, à son ordinaire, et il examine celles qu'on encourt, 1° en maltraitant les romipètes; 2 en frappant un clerc; 3° en aliénant les biens de I'Eglise; 4 en lisant de,mauvais livres; 5° en tombant dans l'hérésie; 6° en communiquant avec un excommunié; 7° pour différentes autres causes, telles que sont la cohabitation avec sa fiancée, le vol des choses qui ont été jetées sur le bord de la mer, etc.; 8° et 9° il parle des effets de la censure et de son absolution. Ce qui ne sera pas assorti à nos usages pourra au moins nous apprendre ceux d'Italie,

§ I.

Censura occasione romipetarum. CASUS I. pag. 113. Peregrini duo Romam ex devotione adeuntes rixati in via se baculis percusserunt graviter. Inde reconciliatis animis ad parochum vicinum accessere, qui eosdem absolvit. Q. an id potuerit simplex parochus.

R. Affirm. Si quia enim obstaret, utique bulla cœnæ, quatenus romipetarum percussores subjiceret excommunicationi. Atqui bulla illa de facto non subjicit censuræ eos qui simpliciter percutiunt, sed qui interficiunt, vulnerant aut mutilant. Ergo cum in prenis verba stricte accipienda sint, ex Reg. 49 in 6, peregrini nostri qui solum se fustibus percussere, nullam incurrerunt censuram. Et id verum fore, etsi graviter se percutiendo, aliqua carnis contusio, tumor vel macula in cute appareret, dummodo nullum verum vulnus inflictum sit. Ergo cum nullam incurrerint censuram, potuerunt a simplici sacerdote absolvi. Ita Ugolin, et Bonacina penes quos sit de istis judicium.

CASUS II. pag. 224. Sumptis a pertranseunte romipeta duobus uvæ racemis, villicus totidem ei calces et pugnos impegit. Q. an per hoc inciderit in casum bullæ.

B. Negat. Nisi prædicti ictus fuerint adeo bestiales, ut quod est extra veri speciem per eos facta fuerit alicujus partis corporeæ apertio, aut mutilatio, vel ipsius romipetæ interfectio. Sic enim habet bulla: Item excommunicamus et anathematizamus omnes interficientes, mutilantes, vulnerantes... romipetas, seu peregrinos, etc., quæ verba debent in proprio et rigoroso sensu intelligi; cum agatur de re adeo odiosa, sicut est excommunicatio major summo pontifici reservata. Ita Syrus Placentinus, part. 1, c. 3, dub. 6.

CASUS III. pag. 242. Caupo videns romipetam pudicitiæ virginis imminentem, tot verberibus ipsum percutit, ut pene totum illius corpus remaneat lividum. Q. an bullæ excommunicationem incurrerit.

R. Negat. Livor enim non est interfectio', non vulnus, non mutilatio, de quibus loquitur bulla; sed est plumbeus quidam color, ex eo procedens, quod in corpore dure percusso exiles vente contusæ sanguinem ad extremam cutem diffundunt. Non eximeretur tamen a censura, si ante ipsius pœnitentiam romipeta moreretur ob impotentiam se curandi. Licet enim verberatio alias non fuissel mortalis, fit in casu mortalis ob circumstantias. Imo juxta Alterium et Duardum, probabiliter etiam non eximeretur a censura, si in aliqua parte causalus fuisset notabilis tumor, ob quem secuta sit separatio cutis intrinsecus, vel os aliquod fractum : aut si necessaria sit opera chirurgi, qui partem læsam adaperiat ad extrahendam saniem. Tunc enim vel habetur scissura, adeoque vulnus; vel opus est scissuram facere, et sic percussio est causa vulneris, quod sufficit ad censuram. Sicut enim nibil interest, utrum quis occidat, aut causam mor

tis præbeat, leg. nihil. ff. ad Leg. corn. de Sic; ita et nihil interest, etc,

§ II.

Censura propter percussionem clerici, CASUS IV. pag. 3. Cum duo tonsura initiati luderent, ludo in pugnam propter fraudes converso, se invicem percusserunt; non advertentes ad censuram hujusmodi percussoribus impositam. Q. an eam incurrerint.

R. Supponendo illos clericos fuisse puberes, proinde non exemptos a censura, ut sunt impuberes per cap. 1 et 2, de Delictis puer., lib. v, tit. 23. R. inquam, vel percussio talis fuit, ut fuerit peccatum mortale, tum interne, tum externe, vel non. Si non, censuram non incurrerunt, quia gravis hujus censuræ pœna gravem culpam supponit, et cum sit pœna ecclesiastica, supponit culpam externe gravem, quia peccata solum interna soli Deo punienda relinquuntur. Si vero peccatum fuit mortale tum externe, tum interne, videndum rursus an inadvertentia fuerit vincibilis vel invincibilis. Si invincibilis, quatenus antecedenter nuliam habuerint advertentiam ad statum clericalem, vel nullum subortum fuerit dubium tempore rixæ, tunc censuram non incurrerunt; quia, ut testantur Sanchez et Suarez, quæ dicuntur de ignorantia excusante a peccato et poena, valent etiam de inadvertentia et oblivione; unde sicut ignorantia invincibilis excusat, ita et inadvertentia invincibilis, cum qua non stat contumacia ad incurrendam censuram necessaria. Si vero inadvertentia fuit vincibilis, excommunicationem incurrerunt propter oppositam rationem.

- 1o Les deux chapitres de Delictis puerorum ne disent pas un mot des censures. Si Dieu damne des enfants au-dessous de 14 ans, l'Eglise peut bien les soumettre à ses censures. C'est le raisonnement de Comitolus. 2° Ces paroles: Si inadvertentia invincibilis fuerit, quatenus antecedenter nullam habuerint advertentium, vel.... dubium, nous mènent encore au péché philosophique. Il n'y a qu'à dire avec saint Thomas: qu'animadvertere potuerant et debuerant.

CASUS V. pag. 107. Puella honesta gravem ex ira alapam inflixit clerico, manum ad ejus sinum extendenti; cum tamen certo non sciret an eam vellet tangere. Q. an excommunicationem incurrerit.

R. Negat. Ut enim censura hæc incurratur, necesse est ut percussio clerici suadente diabolo facta sit, ita ut a lethali culpa nequeat excusari. Id autem in præsenti locum non habet, cum puella non alio quam propriæ honestatis zelo clericum percusserit, eique, licet de intento ipsius non omnino certæ, sufficeret vehemens imminentis injuriæ præsumptio. Unde potuit hæc contra hujusmodi manus extensionem, quæ ut plurimum ad inhonestos tactus terminatur, non verbis, quæ nihil vel raro prosunt, sed verbere se tueri. Cum igitur ex tali facto commendanda sit potius, quam objurganda, nihil est cur censuram incurrisse vereatur. Ita Bonacina

« PreviousContinue »