Page images
PDF
EPUB

10. Sic flet hæres ut puella viro nupta; utriusque fletus non apparens est risus.

11.

Ficte referas gratiam invite danti.

12. Vix datum, ne putes beneficium, sed prædam. 13. Semel dedit, qui rogatus; bis, qui non. Extorquere plus est quam semel rogare.

14. Turpissimum est in datis foenus sperare; pulcherrimum cum fœnore data reddi.

I

15. Ex animo dantis censeatur munus magnum.

16. Nec sequi, nec fugere fortunam decet, si modo non magis obsit quam non noceat.

17. Potentius imperare fortunæ quam regibus; vir ergo bonus regum est maximus.

18. Amici divitum palea sunt circa grana.

19. ¶ Vis experiri amicum? calamitosus fias.

20. Non refert quis, sed quis dicat.

21. Captiosus de verbis disputator, canis est aerem captans pro præda.

22. Qui audit ut auditorum narrator sit, nunquam fiet par docenti.

23. Precarium habet fundamentum qui ex alienis pendet. 24. Ad profectum scientiæ nihil æque impedit ut diffidentia.

25. Mediocriter nosse aliqua, non nosse est.

26. Eo hodie philosophia perducitur ut præclare nobiscum agatur, si in his ætatem consumimus exponendis, quibus antiqui suam 1 portionem commodabant contexendis. 27. Apum mella comedimus, non ipsi facimus.

I

28. O hæredes magnifici, qui relictis nil falsa 2 addimus! Nulla quam talis melior esset additio: quæ optima accepimus, ad posteros ex nobis corruptissima permanant 3.

29. Imperfectum est quidquid ad emendationem venit. 30. Puerilis est amicitia, quam non præcepit judicium.

1. Censetur, Vincent.

2. Lisez suæ.

3. Suppléez nisi avant falsa?

4. Permanent, dans le ms.

31. Alit concordiam, mores ad cohabitantium animos formare. 32.

Nemo suum putet1, quod extra ipsum est. 33. Nullius est, quod multorum esse potest.

34. Vir bonus quocumque it, patriam secum fert; omnia sua arctius 2 custodit.

35. Eodem 3 vultu dimittenda sunt divitiæ quo accipienda.

36. Vulgus quidquid cum gaudio accipit, cum fletu amittit.

37. Philosophiæ non accommodari tempus, sed dari oportet; ipsa enim præcipuus est Dei cultus.

38. Ex negotio semper otium sumendum, eo tantum ne, ex continua assiduitate, necesse sit id deseri.

39. Sic perfecte pébodov 4 habet, qui idem est repentinus qui præparatus.

40. Præparatis favor, repentinis gratia exhibenda est. 41. Ex auditis memoriæ referas laudem; ex inventis, ingenio.

42. Non tam laudabile est meminisse quam invenisse; hoc enim alienum, illud proprii muneris est. Neutrum sine altero scientem facit.

43. Non in disciplinis fidem, sed scientiam habe. Fides est media opinionis et scientiæ, neutram attingens 5.

6

44. Elucentissimum est edocendi genus exemplorum subditio.

45. Corrixandi 7 materiam sæpius dant definitiones. 46. Nihil illi certum, cui nulla diu placet sententia.

1. Putat, Vincent.

2. Accius, dans le ms. La leçon de Vincent diffère pour le dernier membre: fert secum et omnia sua custodit.

3. Eo, dans Vincent.

4. Ecrit en caractères romains methodon dans le texte.

5. Accingens dans le ms. ; mais Vincent donne la correction.

6. Elucidissimum, dans Vincent; et à l'endroit du Speculum doctrinale où il cite de nouveau cette pensée, elucentissimum. Barthius donne excellentissimum, et Schneider propose elegantissimum.

7. Ce mot n'est dans aucun dictionnaire.

47. Quod verum est, per se lucet; sed non nisi pertinaciter disquirendi' apparendum.

48. Facilitas intelligentiæ veri parit negligentiam.

49. Quod intricavit alienoquium imperitis 3 est gravissimum 4. Id recolunt, id amant, id magnifaciunt; nituntur ut intelligant, gaudent cum sciant, gloriantur cum doceant. 50. Amator veri non tam spectat qualiter dicatur, quam quid. Intelligentiam vero sequitur judicium dictorum; ultimum est dicendi qualitas.

51. Illum elige eruditorem quem magis mireris in suis quam in alienis.

52. Aut diligendi sunt doctores, aut non audiendi. Inimicorum dicta negliguntur non minus ipsis.

53. Omnia nosse impossibile, pauca non 5 laudabile. 54. Sunt quædam quæ credenda essent ab aring scientis; inserendi veri locum occipant.

55. Incorruptum adolescentem doceri unus labor est; corruptum, vel duplex, vel nil proficiens.

56. Sapiunt vasa quidquid primum acceperunt 7.

57. Contrarie opinari pluribus nec in omnibus conveniens, nec in aliquibus incontingens 8.

58. Multum interest utrum rem ipsam an libros inspicies. « Meus est, » clamat philosophia, « quem res ipsæ docue

runt. >>

59. Libri non nisi scientiarum papercula 9 monimenta sunt; principia inquirendorum continent ut ab his negotiandi principia sumat animus.

1. Corrigez disquirenti.

2. Acception primitive d'un mot qui ne se trouve qu'à la décadence. Voy. Quicherat et Daveluy.

3. Je corrige ainsi la leçon imperitius du ms.

4. Sans doute gratissimum.

5. Meilleure leçon que non, qui est dans Vincent.

6. Quæ, dans Vincent.

7. Vincent ajoute sic est de infantibus.

8. Mot absent des glossaires.

9. Vincent donne paupercula, mais la leçon du ms. d'Arras met sur la voie d'une autre épithète, dans le genre de papyracea.

I

60. Nil ad agens 1 nisi forte propter id ipsum intermittit ne omittat. Eo tantum studia intermittantur, ne omittantur 2. 61. Injocunda sunt seria quæ non otium exhilarant. 62. Pauca scientibus, eadem ipsis tædio fiunt. Nihil illi tædio cui inquirendorum amplæ et multæ patent viæ. 63. Pulcherrimus locus semper assidentibus odibilis 3 est; gaudet natura varietate.

64. ¶ Nil magnificum docebit, qui a se nil didicit. 65. Falso magistri nuncupantur auditorum narratores; sic audiendi sunt ut qui rumores recensere magis ducunt4. 66. Non reprehenditur mentiens in his quæ nemo novit. 67. Virtutis ex tempore mutat genus.

68. Simplex improbabilium assertio, dementia est; laus infinita, probatio.

69. Excedere communem omnium seu plurium cognitionem pulcherrimum est, si modo non insanis.

70. Ætates cum earum moribus mutari non minus laudabile quam honestum. Tam ridenda in sene puerilitas quam obstupenda 5 in puero optimorum morum constantia.

71. Odere multi philosophiam quia sciri multa necesse sit. Non est res tanta, nisi amplis contenta spatiis, contenta cum libris evagari quocumque quid dubium est, viam invenit.

72. Spectaculum sapienti pulcherrimum, philosophiam inutilem mentientes, quoniam non pollicetur divitias, studiorum finem; est autem e contrario pollicitans contemptum imperiosum.

73. Diadema sapientis philosophia, quoniam in mente sua est præmium, et menti.

1. Nil aliud agens (?). Je considère ce passage si incomplet comme le résultat d'un bourdon.

2 La leçon de Vincent et de Barthius ajoute : gaudent varietate musæ, non otio.

3. Ce mot est précédé de la croix qui note les archaïsmes, dans le dict. de Quicherat et Daveluy.

4. Recensent, dans Vincent.

5. Sic, Vincent, dans le Speculum historiale; mais dans le doctrinale, la même pensée est répétée avec la leçon obstupescenda.

74. Intendere promittit fortuna corpori, ipsa non in corpore. Hanc imperitum vulgus videt, quia solo utitur oculo corporeo, corpore sitam, quæ corporis sunt pollicitantem; illam autem intuentibus quos mens altior erexit, studium provexit, oblectamentum attraxit.

2

75. Imperabis regibus si imperes fortunæ. Qui scies? Contemne ipsam.

76. Non quæ vel quot legeris, sed quæ vel attendendum.

77. Nihil novit qui æque omnia.

78. Cilo transcursa citius labuntur 3.

quot scieris

79. Sic multi libros degustant, ut convivæ delicias. 80. Renuit philosophia fastidientem stomachum. Ad simplicem cœnam hilarem invitat convivam, sed mutat pro tempore deliciarum varietatem.

81. Nescit quo tendat, qui multas sequitur semitas.

82. Tantum vasa retinent, quanti capacia sunt : addita

emanant.

83. Non quodcumque auris, suscipit memoria.

84. Canale fissum est auris quæ accepta memoriæ non commendat4.

85. Quousque devenisset 5 qui quot videt sequitur calles? 86. Omnia omnibus vel pæne adimas: pauperculum ex non ademptis divitem appellabis. Est igitur pauperies ampliores minorum aliorum divitiæ. Felicitas et infelicitas ex comparatione, non secundum se sunt. Si nemo plus minusve alio possideat, jam hæc nihil sunt; ex invidia igitur paupertatis nomen profectum.

!

87. Non essemus pauperes si nesciremus7 quid est paupertas.

1. Dans le ms. Incend, avec une barre dans la boucle du d.

2. Peut-être intuentur.

3. Pensée jointe à la suivante dans Vincent, au moyen de sed.

4. Cette pensée, dans Vincent, est jointe par la conjonction vero à celle qui est cidessus, Sapiunt vasa, etc.

5. Nusquam perveniet, dans Vincent.

6. Le ms. porte miorum. Il semble y avoir omission au moins d'un mot,

7. Si ignorare nos pateremur quid esset p. Barth.

« PreviousContinue »