Page images
PDF
EPUB

1694, 14 février. Mort de la R. Mère Charité-de-Dieu Moniot, âgée de 77 ans et professe de 58. Elle avait fondé cette maison et dirigé la communauté en qualité de supérieure pendant 40 ans.

Communauté en 1754 : 21 religieuses de chæur et 4 converses. Florence du Saint-Sacrement van Buel, supérieure ; Anne-Josèphe-de-Jésus Fabri, vicaire; Thérèse-Claire Crahay, maitresse des novices.

[ocr errors]

3. Pénitentes-Récollectines de Namur.

11

Sæurs-Grises réformées qui acceptèrent la règle des Récollectines en 1644, sous la révérende mère d'Hemricourt.

1663. , Decretum tulit Joannes, episcopus Namurcensis, prohibens secundum concilium Tridentinum, ne filia ad religiosum habitum admittatur, nisi examinata ab episcopo..

1704. „Urbs Namurcensis bombis impetita. Religiosae ad refugium in castro de Farciennes, ..

1717, 12 junii. , Procella terribilis cum grandine magnitudinis globorum tormentorum. Credebatur urbs evertenda. ..

1740... Dura hiems. Omnia perierunt grana mense decembri. Aquae tres inundaverunt et in officinis conventus ascenderunt ad septem pedes.

1744. Jubilaeum reformationis nostrae. Eodem anno singulis diebus sub vesperam visus est phaenomenon ad instar fasciculi virgarum ardentium altitudinis quinque vel sex pedum.

1746, 11 septembris. . 18 religiosae exierunt ad refugium apud Annunciatas, 3 apud Carmelitas, o

1751. . Aquae exundantes ubique. Navicula vagantes in mediis plateis. Relicta erat parva statua terrea beatae Virginis super antiquum asserem; quae immota mansit, non obstante terribili aquarum motu portas explantante."

1754, Reparatum est granarium, constructum dormito. rium. ,

Communauté en 1754 : 24 religieuses de cheur, 4 seurs

converses.

4e Pénitentes-Récollectines de Verviers.

[ocr errors]

11 Anno 1677, quo religiosae Recollectinae, destructo Limburgi earum conventu, se ex parte Verviam receperunt, Dionysius Colini, qui per suum testamentum legaverat duas domos, unam pro sacello ad ibi quotidie celebrandum missae sacrificium, alterain pro domicilio sacerdotis missam celebraturi cum 400 florenorum stipendio annuo, interrogatus a P. Jacobi, quem ad se vocaverat, an non vellet bene consentire, quod religiosae Limburgo expulsae suam domum in Hodimont inhabitarent ad ibi celebrandum divinum officium et quotidie missam , respondit in praesentia Casparis Joly, se non praetendere nisi celebrationem missae quotidie, se tamen laetaturum , si missae sacrificio adderetur officii celebratio , adeoque se consentire, quatenus dictae religiosae domum suam in Hodimont inhabitarent et salario pro stipendio sacer. dotis fruerentur, modo sui haeredes Michaël de Presseux, Gaspar Joly et Aegidius Coppé etiam consentirent. De quo P. Jacobi et Gaspar Joly authenticum dederunt testimonium. Deinde coram testibus declaravit Dionysius Colini se absolute velle, ut D. Michaël de Presseux foret patronus laïcus haereditarie beneficij fundati, revocans facultatem per suum testamentum aliis datam, nominatim datam domino Ludovico Lezaak, sacerdoti. a

1678, , Filia Michaëlis de Presseux ad statum religiosum inclinata admitti petiit apud dictas religiosas. Pater ejus in dotem filiae transtulit religiosis Recollectinis domos cum adjacentibus provenientes à Dionysio Colini, .

1680. - Recollectinae magistratui supplicam obtulerunt pro fixo in urbe domicilio ab eo obtinendo. Cui magistratus consensit 2 decembris 1680. 11

1686. , Contractus initus est inter dominum de Presseux

[ocr errors]
[ocr errors]

et Recollectinas; ubi in virtute potestatis per testamentum D. Colini concessae ad se conformandum piae ejus voluntati stabilit in perpetuum guardianum Verviensem et successores ejus ad celebrandam missam quotidianam in dicta domo de Hodimont, et dictas religiosas praesentes ad inhabitandum dictam domum de Hodimont et ibi celebrandum officium diu noctuque conformiter ad intentionem domini Colini. Eodem anno, 23 decembris, Serenitas Sua elector Maximilianus Henricus dedit permissionem recipiendi filias ad professionem. Cujus permissionis virtute receptae sunt 19 filiae. Serenissimus Joannes Ludovicus in sua inanguratione praesentavit filiam, ut esset religiosa conventualis, et ad preces comitissae de Lannoy dedit facultatem suspendendi campanam et pulsandi ad officium. Religiosae bona fide agentes, credentes istas permissiones sufficere, aedificarunt ecclesiam. In quo plures pensiones absorptae sunt; quia tamen admissionem suam in forma non petierunt nec habuerunt, maximas postea passae sunt difficultates.

Henricus Defays, sacerdos, subreptitie a domino Faes, vicario generali, 1 julii 1696, piae illius fundationis deservitudinem obtinuit, executionem tamen obtinere non potuit propter oppositionem haeredis fundatoris. Omiserunt etiam religiosae petere licentiam capituli cathedralis, quod indignatione commotum procul dubio per emissarios Henrici Defays voluit illas e suo claustro expellere. Supplicam humillimam conjunctim cum consulibus et magistratu Verviensi ei praesentarunt pro obtinenda ejus admissione et facultate remanendi ; quam obtinere non potuerunt nisi sub hac conditione, quod laborarent pro

obtinenda a Sede Apostolica quamprimum subjectione sui conventus episcopi seu ordinarii jurisdictioni. Quod et debuerunt per actum publicum pollicere, et renuntiare omni juri, quod possent praetendere ad 400 florenos ratione contractus initi inter eas et Michaëlem de Presseux 29 julii 1686. Sed vel capitulum a sua petitione destitit, vel curia romana concedere noluit, quia super hoc deinceps servatum est silenANALECTES VIII.

31

[ocr errors]

a

a

tium. Et cumulantur divinis benedictionibus per adventum filiarum ex intervallo ad amplectendam vitam religiosam et replenda defunctarum officia.

· Interim amplum habent conventum et ecclesiam pulcher- . rimam constructam e duabus domibus a domino Colini legatis; licet enim juxta testamentum ejus, una pro domicilio sacerdotis missam quotidianam celebraturi deservire debuisset, de permissione tamen episcopi et principis Leodiensis alia domus empta est et subrogata domui legatae ; qu.m bene subrogatam tanquam sufficientem et per dictam subrogationem intentioni fundatoris satisfactum declaravit perillustris dominus Guillelmus Bernardus ab Hinnisdael, vicarius generalis, 6 decembris 1697; et anno sequenti 1698, 8 februarii, nomine ejusdem principis Josephi Clementis dedit regulas pro beneficii administratione : la injungit beneficiario, ut diebus ferialibus hora septima, diebus dominicis hora octava missam celebret; 2a ut singulis dominicis et festis in dicto sacello catechismum faciat ad puerorum instructionem et feriis 2a et 3a, de consensu tamen pastoris; 34 ut pro stipendio fruatur 400 florenis legatis; 4* ut sit contentus domo per religiosas acquisita a domino d'Auxbrebis 9 novembris 1694, et subrogata domui per fundatorum legatae; 5statuit, ut dicta domus prima vice dumtaxat a monialibus reparetur, quam postea beneficiarius conservare et reparare tenebitur; 6a ut religiosae subministrent beneficiario ornamenta sacerdotalia, panem, vinum et alia ad sacrificium. Datum Leodii, sub postro signo et officii sigillo..

1709, 9 augusti., Nuntius Coloniensis suspendit Henricum Defays ab omni officio et beneficio, quia post tria monita non comparuit; et dominum pastorem Verviensem de putavit, qui sacello deservitorem dignum nominaret cum prohibitione reverendae matri superiori, ne dicto Defays ecclesiae suae accessum permitteret. Et Serenitas Sua Josephus Clemens 1715 domino Remaclo Denis beneficium contulit, n

Ecclesia consecrata est 2 julii 1709 ab illustrissimo et

[ocr errors]

reverendissimo domino Joanne Baptista, comite de Bussi, archiepiscopo Tarsensi, nuntio apostolico, et sanctissimae Trinitati dicata; patronus seraphicus pater Franciscus. ,

Defunctae sunt a fundatione 31 inter quas excelluerunt :

1. Theodora de sancta Barbara Vilette, quae fundatricis vicaria fuerat, omnium virtutum praeclarissimum exemplar, defuncta in opinione sanctitatis, aetatis suae 82, professionis 60; sub altari sepulta 28 septembris 1688.

2. Soror Maria Theresia Coninck, Trajectensis, inventa est integra. Fossor, qui invenit, in frusta discidit nemine commonito, et posuit super corpus sororis Mariae Annae Maraikin 2 decembris 1724. Defuncta est 1713.

Reverenda mater Maria Charitas de Jesu Presseux, prima hujus conventus filia. Moritur anno 1711.

4. Reverenda mater de sancta Trinitate de Haie. 5. Soror Constantia de sancta Maria Hauregard. 6. Soror Anna de sancta Clara Blanche. ,

5. Pénitentes-Récollectines de Couvin.

Jeanne-de-Jésus arriva à Couvin, le 4 novembre 1629, avec sept religieuses. Elles obtinrent de la part du prince-évêque, Ferdinand de Bavière, l'autorisation d'y construire un couvent; elle est datée de Bonn, 1631. L'agréation du magistrat de Couvin suivit de près.

En 1754, la communauté se composait de 38 religieuses, sans compter les pensionnaires. Depuis la fondation, il y avait eu 93 décès parmi les sæurs.

6. Pénitentes-Récollectines de Fontaine-l Évéque. Ce couvent fut fondé, en 1629, par suite des instances faites par Gabriel de Herzelle, baron de Fontaine-l'Évêque. La première supérieure, Marie-Claire-de-Saint-François, qui avait fait profession à Limbourg et exercé les fonctions de vi

« PreviousContinue »