Page images
PDF
EPUB

IV.

1326. Wilhelmus Zoersbroeck, nomine Margaretae, uxoris sue, et prolium suarum, dat monasterio Averbodiensi mansio. nem dictain Ter Heyde.

1470. — Fundatur capella in't Schoor ab incolis ejusdem confinii, cum onere unius misse hebdomadalis; et per Ludovicum de Bourbon, episcopum Leodiensem, hec capellania incorporatur pastoratui cum omnibus reditibus.

1482. - Fundatur altera missa hebdomadalis in eadem capella.

1606. — Capellania de Schoor separatur a pastoratu.

DOCUMENTS CONCERNANT SAUTOUR ET AUBLAIN, EXTRAITS

DU CARTULAIRE DE L'ABBAYE DE FLOREFFE.

I.

Raoul, évéque de Liége, confirme la donation des églises d'Aublair

et de Sautour, faite à l'abbaye de Floreffe'.

1188.

RADULPHUS, Dei gratia Leodiensis episcopus, tam futuris quam praesentibus in perpetuum. Contra importunas saeculi levitates praesentis paginae veritatem necessarium duximus nostrae auctoritatis munire signaculo, et impugnantium falsitatem sub scripto refutare testimonio. Nobilis quaedam femina, Herlendis nomine, pio desiderio inflammata, a quibusdam militibus, Adam scilicet et Alberto , fratre eius, de Machange, quidquid juris habebant in ecclesia de Ablaen, ad quod quidem dominium eiusdem ecclesiae et patronatus spectabant, libere acquisivit; sed et illud, quod ibidem Nicholaus praepositus de Vierve habebat, duos videlicet solidos, qui de eadem ecclesia annuatim ei solvebantur. Quae suam in ecclesia Floreffiensi memoriam assignare desiderans, eandem ecclesiam de Ablaen, quam, ut dictum est, libere acquisierat et legitime possidebat, et duos illos solidos ecclesiae Floreffiensi in remedium animae suae libere donavit. Qua rebus mundanis exempta, praedicti milites Adam et Albertus, cum pacem ecclesiae Floreffiensis inde turbarent, judicio consilii quieverunt, et ecclesia Floreffiensis eodem judicio et libertatem eleemosynae suae retinuit, et possessionis pacem de cetero accepit. Illi autem poenitentia ducti, quod ecclesiam iniuste vexaverant, ecclesiae remiserunt, quidquid calumniae ibi habuerant, et successores eorum habere poterant. Hoc factum in consilio de Coving sub praesentia multorum clericorum et militum, innovatum in capitulo majoris ecclesiae in Leodio, sub testimonio praepositi, decani, archidiaconorum, et ceterorum fratrum, tandem a nobis est confirmatum. Testes sunt de majori ecclesia : Albertus praepositus, Simon decanus, archidiaconi Albertus, Everardus, Albertus, Henricus de Donglebert, Alardus cantor ; et alii de Floreffiensi ecclesia : Hermannus abbas, Renerus decanus de Covin, Simon decanus de Giveil, Theodericus sacerdos de Vierve, Gilbert sacerdos de Hieme, universum concilium; Waltherus dominus eiusdem patriae , Urius, Jacobus, Balduinus de Ablen, liberi homines ; Walterus, Johannes de Pel, Albertus, Adam et filius eius, Gerardus de Manchange, milites ; Bovo villicus, Alardus, Walterus, burgenses de Covin, et plures alii.

1) Ce document est intitulé : Donalio ecclesiarum de Sautour et Ahlein.

Actum est hoc, anno incarnationis Domini mo co lxxx° viijo, indictione ( vía ), epacta ( xx® ), regnante Friderico, Romanorum imperatore, Radulpho, episcopo Leodiensi.

Notum item facere tam praesentibus quam futuris praesen. tis pagivae indicio necessarium duximus, quod vir nobilis et

[ocr errors]

probatae fidei, miles Godescalcus de Morealmeis, ligius homo noster, superno afflatus desiderio Iherosolimam proficiscendi cum coetu fidelium ad liberandam terram promissionis de manibus impiorum, ut eius peregrinatio gratior et peregrinationis fructus magis esset meritorius, religiosorum se orationibus commendare et meritorum ipsorum participium procurare, unde occasione, quod id opportune et honeste proficeret, pro voto reperta, patronatum ecclesiae de Sature, quem ab antecessoribus suis hereditaria successione ad se devolutum pacifice inconcusse possidebat, cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus, ecclesiae beatae Mariae de Floreffia,pro salute animae suae et successorum et antecessorum suorum, legitima donatione ordine ecclesiastico, in perpetuae beneficium eleemosynae, per manum Hermanni, abbatis eiusdem ecclesiae, liberaliter et integraliter contradidit. Et, quia vir erat compatientis animi et pii admodum affectus, devote petijt a praedictis abbate scilicet et ecclesia Floreffiensi, ut duas partes fructuum, qui eis de praedicta ecclesia de Sature obvenire possent, sororibus de Herlamont, tertiam autem sororibus de Verofle', ad paupertatis ipsarum et ipsiusmet recordationem animis earum efficacius imprimendam, benigne concederent. Et quia haec omnia sicut legitime facta et rationabiliter consummata probavimus, ita etiam, ut illibata et intemerata conserventur, cautissime invigilare debemus, praesentem paginam, sicut in superiori scripto expressimus, auctoritatis nostrae signaculo, ad perpetui roboris firmitatem communimus, sub interminatione anathematis districte inhibentes, ne quis de cetero Flo. reffiensem ecclesiam super praedictis ausu temerario praesumat molestare.

Acta sunt haec sub eodem tempore, quo et superiora.

1) Verofle, aujourd'hui Mariembourg, près de Couvin.

II.

[ocr errors]

Henri de Gueldre, évêque de Liége, confirme le partage fait

des revenus de l'église de Sautour entre le curé et les religieuses de Herlaimont'.

1247.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, amen. HENRICUS, Dei gråtia Leodiensis electus, omnibus praesens scriptum inspectoris aeternam in Domino salutem. Nos, quorum est officium et intentio non solum malis obviare, sed etiam bona firmare, ordinationem ecclesiae de Sator, quam felicis recordationis dominus Hugo, quondam Leodiensis episcopus, fecit, inconcusse stabilire cupientes, et omnem occasionem turbationis subterfugere volentes, ad preces domini D., abbatis, et ecclesiae Floreffiensis, dispensatione discreta et stabilitate perpetua innovamus, et jussione insolubili sancimus, ut quicumque a memorata Floreffiensi ecclesia ad curam et regimen dictae ecclesiae de Satour fuerit presentatus et ordine catholico investitus, mediam partem proventuum eiusdem ecclesiae, tam in oblationibus quam in decimis et ceteris omnibus, in sumptus proprios percipiat; alia autem pars media fructuum usibus sororum de Hellamont deputetur; nullumque jus reclamandi in partem ipsarum eiusdem ecclesiae investitus habeat, sed sine fraude et dolo in posterum inter partes aequa partitio fructuum fiat. Hoc etiam necessario exprimimus, ut, sicut in fructibus dividendis pares sint in partitione, ita et in omnibus ecclesiae juribus, in cathedratico et ceteris alijs solvendis communes sint in expensis. Ceterum, ut haec nostra innovatio et necessaria confirmatio firma et immobilis permaneat, huic cartulae auctoritatis nostrae sigillum appendimus, sub poena excommunicationis et suspensionis arctius inhibentes, ne quis ei

1) Ce document est intitulé : Divisio fructuum et onerum curae de Saulour inter investitum el sorores de Herlaimoni.

refragari vel contra eam venire ausu temerario ullatenus prae sumat.

Actum anno gratiae millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, electionis nostrae anno primo.

III.

Le tiers de la dime d'Aublain est affectée à l'infirmerie

de l'abbaye de Floreffe'.

1224.

Quia series annorum nonnunquam reddit obscurum, quod praeterijt, et ideo necessaria est scripti inspectio, ego Hugo, Dei gratia Leodiensis episcopus, notum facio universis, ad quos presens pagina pervenerit in perpetuum, quod, cum abbas et conventus Floreffiensis ecclesiae ab antiquo jus haberent patronatus in ecclesia parochiali de Ablen, et nichil in ea commodi perciperent temporalis, ego ad petitionem dicti abbatis et ecclesiae, pro salute animae meae et praedecessorum meorum, tertiam partem omnium fructuum et proventuum totius ecclesiae de Ablen ecclesiae Floreffiensi ad usus infirmitorij fratrum, solemniter et coram pluribus viris honestis in eleemosynam contuli perpetuo jure possidendam. Ut autem nemo sit, qui huic nostrae donationi ausu contraire praesumat temerario, praesentem paginam sigilli munimine duximus roborandam.

Actum anno Incarnationis Dominicae millesimo ducente. simo vicesimo quarto, pontificatus nostri anno vicesimo quinto.

1) Ce document est intitulé : Affectatio lertiae partis decimae in Ablen ad usus infirmilorii Floreffiensis.

« PreviousContinue »