Page images
PDF
EPUB

XIV.

Convention conclue entre les abbés de Gembloux et de Floreffe touchant la dime de Coninsart (Sauvenière).

24 juin 1304. Universis presentes litteras inspecturis abbas et conventus monasterij Gemblacensis, ordinis sancti Benedictj, Leodiensis diocesis, necnon abbas et conventus monasterij Floreffiensis, Premonstratensis ordinis, et investitus de Leiz, eiusdem diocesis, salutem in Domino cum notitia veritatis. Noverint universi, quod inter nos abbatem et conventum monasterij Gemblacensis, ex una parte, et ros abbatem et conventum monasterij Floreffiensis et investitum de Leez, ex altera, super fructibus decime provenientibus super curtem nostram de Coninsart, et excrescentibus in bonis nostris mobilibus et immobilibus ad dictam curtem nostram ex nunc provenientibus et appendentibus, extitit et est ordinatum et conventum in hunc modum, videlicet quod nos abbas et conventus monasterij Gemblacensis predictj pro fructibus dicte decime, quos ab eisdem religiosis Floreffiensibus in emphitheosim perpetuo recepimus, solvemus singulis annis in perpetuum, in festo beati Andree, apostoli, apud curtem nostram de Coninsart predictam, sive dictam curtem possideamus per nos, sive per alios colonos, et solvere promittimus et tenemur dictis religiosis abbatj et conventuj monasterij Floreffiensis seu eorum certo nuntio xiiij modios bladi nudi grani, boni et solubilis et decimalis, secundum exigentiam et naturam terre dicte curtis, ad mensuram Namurcensem. Et his mediantibus, nos abbas et conventus monasterij Floreffiensis et investitus de Leez predictus volumus et tenore presentium profitemur, quod dictj religiosi abbas et conventus monasterij Gemblacensis a solutione dicte

1) Ce document est intitulé : Conventio inter abbates Gemblacensem et Floreffiensem super decimis de Coninsari. ANALECTES VIII.

16

decime et fructibus eiusdem sint liberi, et quod in futurum quoque petere vel exigere pro decima supradicta ab eisdem non possumus ultra summam dictam xiiij modiorum nudi bladi, ecclesię parochiali de Leez in reliquis jure salvo. Ad premissa diligenter observanda et tenenda nos predicti religiosi una pars contra aliam per stipulationem rite conceptam obligamus nos et nostros successores. Et nos abbas et conventus Gemblacensis obligamus nos et bona nostra, et specialiter dicte curtis nostre de Coninsart, promittentes, fide prestita corporali, quod contra premissa, vel aliquod premissorum, per nos vel per alium, quovis modo non veniemus in futurum. Quod si contingeret, quod abbas et conventus Floreffiensis, nos et investitus de Leez predicti, quicumque fuerint pro tempore, verteremus ad, ab, sic vel per decimam in bonis antedictis recipereinus, volumus et ad hoc nos obligamus, quod solutio nobis facta per abbatem et conventum Gemblacensem de dictis quatuordecin modijs, ipsis seu successoribus suis minime preiudicaret in futurum, nec ab ipsis possemus ex tunc exigere equo iudicio possessionem vel alio... quam xiiij modios antedictos in quovis decimandi in dictis bonis de Coninsart in suam dictam curtem vel ex ..... nobis Floreffiensibus remaneret pacifice et quiete. Renuntiamus autem quantum ad premissa omnia et singula exceptioni fori, doli mali. Et ne possemus dicere in huius. modi contractu vel conventione ultra dimidiam partem justi precii fuisse deceptos, item renuntiamus beneficio restitutionis in integram authentice..... hoc jus porrectum, omnibusque alijs exceptionibus tam juris quam facti, constitutionibus, epistolis, dictis legum omnium, principum consuetudinj et ordinationibus, omnique privilegio impetrato et impetrando, omnique juris auxilio tam canonicj quam civilis, quod nobis Gemblacensibus prodesse et dictis Floreffiensibus obesse possit, quantum ad premissa rescindenda, revocanda, amplianda, minuenda vel etiam reformanda. Supplicamus insuper reve. rendo in Christo patri ac domino, Dei gratia Leodiensi epis.

copo, quatenus premissis omnibus et singulis, suum dignetur una nobiscum adhibere consensum, et eadem laudare et ap. probare, et etiam sua authoritate ordinaria confirmare, et presentibus suum sigillum una cum nostris in premissorum omnium testimonium et veritatem.

Et nos Theobaldus, Dei gratia Leodiensis episcopus, ad instantiam predictorum abbatuin et conventuam, premissis omnibus et singulis nostrum adhibemus consensum eadem laudando, approbando et authoritate ordinaria confirmando. Presentes litteras in testimonium premissorum sigilli nostri robore fecimus communirj.

Datum anno Dominj mo coco quarto, in die beatj Joannis Baptiste.

DOCUMENTS CONCERNANT LES REVENUS DES CHAPITRES

DE SAINT-AUBAIN ET DE SAINT-PIERRE AU-CHATEAU, A NAMUR.

1.

[ocr errors]

Dos et portio congrua viginti sancti Albani canonicorum, quorum

comites Namurcenses sunt fundatores. I. Grossa decima de Fleurico, vulgo Fleuru, divisa in tres portiones : quarum prima tertiana pertinet ad regem, secunda ad equites ordinis militaris Mallensis, et tertia ad sancti Albani canonicos. Cujus parochiae pastoratus confertur alternatim per turnum horum trium deciinatorum ; et, dum est turnus capituli, confertur a canonico, qui in turno est capituli. Pastor et persona loci habent territorium pro competentia.

II. Grossa decima cum minuta super toto territorio de Biesme Mellet, divisa in tres portiones : quarum una competit pastori pro competentia sua, secunda capitulo Walcuriensi, et

[ocr errors]

tertia sancti Albani canonicis cum collatione pastoratus, ut articulo primo.

III. Grossa decima Balastriae, vulgo Balastre-Sainte- Aldegonde, super toto territorio loci, cum collatione pastoratus a canonico, qui est in turno capituli. Minuta competit investito.

IV. Grossa et minuta decima super toto territorio loci de Bricqniot'.

V. Grossa et minuta decima loci de Tilloux'.

VI. Grossa decima cum minuta in toto territorio loci de Biesme la Colonoise inter Sabim et Mosam, cum collatione pastoratus ad nutum canonici in turno.

VII. Grossa decima cum minuta in toto territorio d'Oret ze', cum collatione pastoratus, ut articulo praecedenti.

VIII. Grossa cum minuta decima totius territorii parochiae de Sart Eustaches. Cujus collatio pastoratus pertinet ad pasto. rem de Biesme.

IX. Grossa decima cum minuta totius territorii de Durs. Cujus pastoratus collatio pertinet ad nutum sancti Albani canonici in turno.

X. Grossa decima totius territorii ecclesiae de Temploux. Cujus co!latio pastoratus pertinet ad sancti Albani canonicum in turno.

XI. Grossa decima de Suarlée, appendix decimae de Tem. ploux.

XII. Grossa decima de Bocquet, appendix decimae de Tem. ploux.

XIII. Grossa decima cum minuta totius territorii sancti Lamberti in Emine, cum collatione pastoratus ut supra.

XIV. Ecclesia de St Menge in Dionanto. Cujus pastoratus

1) Ferme sous Saint-Servais. ') Ferme. 3; Biesme-Colopaise. *) Oret. 5, Sart-Saint-Eustache.

onere

collator est capitulum sancti Albani. Conferenda, dum vacat, a canonico in turno, prout supra.

XV. Grossa decima totius territorii de Villers le Heest, appendix parochiae sancti Lamberti in Eminne, dividenda inter capitulum beatae Mariae Virginis Namurcensis et sancti Albani canonicos; quibus competit una tertia pars decimae, et ceterae duae dictis canonicis beatae Mariae Virginis.

XVI. Tota grossa decima territorii de Frizet, cum solvendi sancti Petri canonicis annuatim sexaginta quinque modios grani tertiati. Cujus ecclesiae pastoratus collatio pertinet ad decanum eiusdem ecclesiae.

XVII. Tota grossa decima cum minuta territorij de Cognelée, appendix ecclesiae de Frizet.

XVIII. Tota grossa decima cum minuta territorii de Warisoul, appendix ecclesiae de Frizet.

XIX. Tota grossa decima cum minuta de Champion, appendix ecclesiae de Frizet.

XX. Tota grossa decima de Velaine cum minuta decima ejusdem loci. Cujus pastoratus collator est dominus decanus ejusdem ecclesiae.

XXI. Tota grossa decima de Ligny, competens sancti Albani canonicis, deducta quarta parte illius pro portione congrua domini decani ejusdem ecclesiae.

XXII. Tota grossa decima de Fontaine Jodion, appendix ecclesiae de Temploux.

XXIII. Tota grossa et minuta decima de Cruce', vulgariter Circa villam vocata, pertinet ad ejusdem sancti Albani canoni

COS.

XXIV. Abbatia Molinensis, ordinis sancti Bernardi, pro quota decima sancti Albani canonicorum abbatiae oppignerata in territorio membri d'Anhée, mediante 24 modiorum bladi tertiati singulis annis solutione.

| Sainte-Croix lez Namur

« PreviousContinue »