Page images
PDF
EPUB

Huius testes fuerunt: Thomas de Laiz et Henricus de Burgodos, liberi homines, Balduinus, Waltremeir, officiales comitis, Gerardus Gulare, Garsilius et Henricus filius eius de Lompotes, Petrus, Franco, Alardus faber, Franco; Arnoldus, piscator.

X.

Thomas de Leez confirme une donation de huit bonniers de terre situés à Grand-Leez, qu'il avait faite à l'abbaye de Floreffe1.

12042.

Quoniam facile a memoria labitur, quod scripto non tenetur, ego WERICUS, Dei gratia abbas Floreffiensis, et conventus, tam presentibus quam futuris notum facimus, quod, cum Thomas miles de Laiz, homo liber, octo bonuaria terre, que pro compensatione damnorum nobis sepius illatorum legitime in eleemosinam contulerat, cupiditatis stimulo tactus repeteret, et nobis calumpniam faceret, tandem, quia cruce signatus erat, reatum suum recognoscens, predicte terre et fructibus eius integraliter abrenuntiavit coram multis testibus idoneis, werpivit et exfestucavit. Insuper etiam terram quandam, curti nostre de Laiz contiguam, quam ad dilatandam eandem curtem dudum nobis pro concambio donaverat, ab omni querela calumniatorum absolvere et legitimam warandam nobis inde exhibere compromisit. Ne igitur huius pactionis compositio ab aliquo deinceps valeat infirmari, et ecclesia nostra super hoc molestari, in assertionem veritatis virorumque prudentum sigilla huic scedule appendimus, scilicet abbatis Gemblacensis, abbatis Corneliensis, abbatis Leffiensis.

1) Ce document est intitulé: Thomas, miles de Laiz, poenitens, quod querelas de quibus supra, movisset ecclesie Floreffiensi, dat in compensam terram integram curti de Leez.

2) C'est sous cette date que la pièce est inscrite dans le cartulaire.

XI.

Partage des terres et des bois de Grand-Leez entre l'abbaye de Floreffe et Thomas de Leez'.

Août 1225.

Ego JOHANNES, Dei permissione ecclesie Floreffiensis dictus abbas, et totus eiusdem ecclesie conventus, notum facimus. tam futuris quam presentibus, quod nos divisionem silve et terrarum nostrarum apud Lez contra Thomam militem, dominum eius ville, factam coram domina Maria de Pervez et hominibus suis, ratam in perpetuum habemus et firmam. Et ut ista divisio neque a nobis, neque a successoribus nostris, neque a predicto Thoma et suis successoribus, de cetero possit calumpniari, presens scriptum sigillo nostro cum sigillo venerabilis viri G., abbatis Maloniensis, necnon et sigillo domine Marie de Perves, dicti loci advocate, fecimus sigillari. Domina ctiam Maria et sui successores divisionem istam judicio sue curie celebratam et metas impositas semper facient observari.

Actum anno Dominj m° cc° xxv°, mense augusto.

XII.

Sentence par laquelle l'évéque de Liége décide que les biens de Grand Leez contestés par l'abbaye d'Afflighem appartiennent à l'abbaye de Floreffe2.

27 juillet 1233.

JOHANNES, Dei gratia Leodiensis episcopus, omnibus presentem paginam inspecturis eternam in Domino salutem. Noverint universi, quod, cum inter Haffligensem et Floreffien

1) Ce document est intitulé: Divisio silvae et terrarum de Leez. *) Ce document est intitulé: Decisio querelae inter ecclesiam Affligensem et Floreffiensem super bonis de Leez.

sem abbates et eorum conventus super ecclesia, decimis et alijs rebus, quas et ecclesia Floreffiensis in villa de Laiz possidet, questio verteretur, et hinc inde coram diversis judicibus esset altercatum, nos utriusque ecclesie indemnitati providere volentes, ipsas ad componendum instanter monuimus et efficaciter induximus, ita quod monitionibus et precibus nostris partes inclinate super totali querela in nos compromiserunt fide data et sub pena centum marcarum, ita quod, veritate et jure partis utriusque de plano inquisitis, quidquid arbitrando, judicando vel ordinando diceremus, ratum haberetur a partibus et firmum. Nos autem, rationibus partium et veritate super dicta querela diligenter investigatis et auditis, de consilio bonorum virorum et jurisperitorum nobis assidentium, ecclesiam de Leez, decimam et res alias, super quibus ecclesia Haffligensis ecclesiam Floreffiensem impetebat, secundum quod in carta Floreffiensis ecclesie vidimus contineri, per arbitralem sententiam adiudicamus eidem abbati et conventui, Haffligensibus et domuj de Wavria super eisdem per petuum silentium imponentes. Super expensis vero factis ab ecclesia Floreffiensi ecclesiam Haffligenensem, e contrario ecclesiam Floreffiensem ab expensis ecclesie Haffligensi, hinc inde facta mutua compensatione absolvimus. Utraque autem ecclesia in nostra presentia hoc nostrum dictum ratum habuit et eidem consensit. Quarum sigilla presenti pagine cum nostro sigillo apponi precepimus.

Acta sunt hec sollempniter Tongris, feria quarta ante festum beati Petri ad Vincula, anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio.

XIII.

Les abbés de Floreffe et de Gembloux choisissent des arbitres pour terminer un différend relatif aux dimes de GrandLeez1.

17 décembre 1240.

Universis Christi fidelibus presentes litteras visuris J., de Gemblaco, et J., de Floreffia, abbates, et eorum conventus, eternam in Domino salutem. Notum esse volumus, quod, cum nos abbas et conventus Floreffiensis abbatem et conventum Gemblacensem coram magistro J., thesaurario domini Johannis in burgo laudan ........... domini legati super decimas quarumdam terrarum et novalium infra fines parrochie de Leez consistentium traheremus in causam, tandem propter bonum pacis compromisimus in viros honestos magistrum Petrum de Namurco et Henricum, clericum de Haernage', sub pena quadraginta librarum Lovaniensium parti stanti arbitrio a parte resiliente reddendarum sub hac forma, quod primo de terra quam H., miles de Savierneroa3, colit, abbas et conventus Gemblacensis laudant fieri restitutionem de decima dicte terre ecclesie Floreffiensi, a tempore, quo dictus miles ipsam cepit colere, hoc addito, quod abbas et conventus Gemblacensis, secundum dictum et estimationem dictorum arbitrorum, fructus perceptos de eadem terra restituent ecclesie Floreffiensi. Qua restitutione plene facta, dicti arbitri de proprietate dicte decime cognoscent et pronuntiabunt, ad quam ecclesiam dicta decima debeat de jure pertinere. Item dicti arbitri cognoscent et causam terminabunt de tribus bonuarijs, que ostendere debent abbas et conventus Floreffiensis et docere

1) Ce document est intitulé: Compromissum abbalis Gemblacensis el abbatis Floreffiensis super querela aliquarum decimarum in Leez.

*) Ernage.

*) Sauvenière.

aliquando fuisse culta et ad eorum decimationem pertinere. Item dicti arbitri iniurias et violentias, quas Floreffienses et Gemblacenses sibi dicunt fuisse illatas, et e converso, secundum quod de hoc eis constare poterit, ad laudem Dei et honorem dictarum ecclesiarum facient emendari. Decima vero novalium, quam Floreffienses et Gemblacenses petunt et petierunt, ita penes dictos arbitros et in eorum potestate reponent, qui eam parti obtinenti per arbitrium dabunt indilate. Et si forte, quod absit, contigerit causam per dictos arbitros minime terminari, nolumus, ut per istam compromissionem privilegijs utriusque ecclesie in aliquo derogetur. Abbas vero et conventus Floreffiensis jurisdictionem dicti judicis sui de consensu abbatis et ecclesie Gemblacensis sibi retinuerunt. Predicti etiam arbitri, recepta petitione abbatis et conventus Floreffiensis, quam tradent eisdem, et audita responsione abbatis et conventus Gemblacensis, auditis etiam hinc inde probationibus et rationibus necessarijs, et recepto a partibus juramento de dicenda veritate, quod partes repromiserint se facturas, si necesse fuerit; de consilio bonorum virorum dictam causam mediante iustitia terminabunt, et hoc infra octavas pasche proxime venientis, nisi terminus de communj partium consensu fuerit prorogatus. Ut autem hec compromissio rata habeatur et firmiter observetur, presentes litteras tam sigillis nostris quam capitulorum nostrorum fecimus roborari.

Actum anno Domini mo cco quadragesimo, feria secunda ante festum beati Thome, apostoli.

Nos vero de Gemblaco et de Floreffia abbates et conventus nostri collegimus diem, feria tertia post Epiphaniam Domini apud Savenir', ad procedendum in dicto arbitrio coram dictis arbitris, prout de jure fuerit procedendum.

1) Sauvenière.

« PreviousContinue »