Page images
PDF
EPUB

conditionis, concedente uxore sua et annuentibus filiis suis, ducenta bonuaria sylve ecclesie beate Marie de Floreffia , sub constitutione annui census octo solidorum et quatuor denariorum, legitime contradidit, et hereditario jure in eleemosy. nam, nullo reclamante, per manum Godefridi ducis, patris mei, faventibus Wilelmo, fratre meo, et Maria, uxore eius, affectavit. Verum, quoniam post decessum patris mei, man. sionarii de Leiz, contra Floreffiensem ecclesiam litem moventes, in predicta silva jus mortue silve reclamaverunt, nec uti ecclesiam silva ipsius ad commodum suum permiserunt, mediantibus nobis, ex voluntate abbatis et fratrum eiusdem ecclesie, et concessu mansionariorum, hoc ordine sopitum est litigium, quod scilicet sepe dicte Floreffiensi ecclesie de prelibata silva centum bonuaria 'novare et in terram frugiferam redigere sine contradictione licebit; in reliquis autem centum bonuariis mansionarii tantum de Majori Leiz usum solummodo mortue silve habebunt. Quicumque autem preter hec presumpserit, et huius nostre constitutionis libertatem fregerit, noverit se reum majestatis offense et pacis violate. Ceterum, ut, que rationabiliter et juste facta sunt, inconvulsa perinaneant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate necessarium duximus communire et testium probabilium subscriptione roborare, quorum hec sunt nomina : Albertus archidiaconus sancti Lamberti in Leodio, frater meus ; Wilelmus, frater meus ; Geroiz de Birbais; Godefridus de Calmont; Gerardus de Sorenginis; Gerardus de Jacia ; Jacobus de Sombreffia; Henricus de Majori Leiz, et filii eius; Henricus de Minori Leiz; Jacobus de Glimis; item Reinerus de Limal; Arnulfus de Wesemale ; Arnulfus de Walehanchy; Wilelmus, frater eius; Gerardus de Hodebergis; Reinerus de Haverez; Franco, villicus de Gemblus; Ansoldus, villicus de Perveis; et plures ali tam ex nobilibus quam ex ministerialibus.

Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo primo.

VI.

llbert de Cuyk, évéque de Liége, confirme plusieurs donations

faites à l'abbaye de Floreffe'.

1197.

Ego ALBERTUS, Dei gratia Leodiensis episcopus, universis Christi fidelibus, ad quos presens pagina pervenerit, salutem in Domino. Presentis indicio scripti , sigillo nostro muniti, omnibus tam presentibus quam futuris nolum facimus, certumque et indubitatum haberi volumus, quod Iniorranus de Orbais, vir nobilis, ecclesie Floreffiensi, apud quam sepulture sue locum elegit, universum censum, quem apud Orbais, et molendinum suum de Odengeis, et allodium suum de Sorelmont, et quidquid juris habebat in ecclesia de Flerues, omnia, inquam, enumerata, ob salutem et remedium anime sue et predecessoruin successorumque suorum, in perpetue beneficium eleemosyne donatione legitima permanenter contulit et concessit. Hanc autem eleemosynam tempore predecessorum pie memorie et Radulfi, Leodiensis episcopi , et Godefridi, ducis Lovaniensis, ecclesia Floreffiensis quiete absque ulla calumnia et contradictione possedit. Postmodum vero ad petitionem et rogatum Henrici, ducis Lovaniensis, qui patri suo predicto successit, et Wilelmi, fratris sui, memoratam eleemosynam ecclesie Floreffiensi confirmavimus, sub interminatione anathematis prohibentes, ne sepedicta ecclesia super eleemosyna prefata ab aliquo de cetero molestetur. Si quis autem eam in sepedicta eleemosyna gravare attemptaverit, escommunicationi se noverit subiacere.

Data huius confirmationis pagina anno Incarnationis Do. minice millesimo co xc vijo, domino Celestino ecclesie Romane presidente, domino Henrico imperante, nostri Pontificatus anno secundo.'

?) Ce document est intitulé : Episcopus Leodiensis confirmat donationem de Orbais prope Grand Leiz, molendinum de Odengis, allodium de Sorellmont et portionem ecclesiae de Flerucs.

VII.

Albert de Cuyk, évéque de Liége, confirme l'abbaye de Floreffe

dans ses possessions de Grand-Leez'.

1197.

Ego ALBERTUS, Dei gratia Leodiensis episcopus, omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, ad quos presens scriptum pervenerit, testimonium veritatis acceptare. Presentis indicio pagine, sigillo nostro communite, notum facimus, certumque et indubitatum haberi volumus, quod, cum quedam controversia exorta esset inter ecclesiam Floreffiensem et Henricum de Lez, et filios eius Thomann, Walterum, Eniorandum, super quibusdam bonis, scilicet ecclesia de Leiz cum dote sua et decima tota, minuta et grossa, cum omnibus appenditijs suis, et curia in eadem parrochia cum omnibus terris suis, et dimidio molendino, et ducentis bonuarijs sylve, et alijs, quecumque ibidem possidet ecclesia Floreffiensis ; et prior et quidam alij fratres Floreffienses, et adversarij prenominati in presentia nostra essent constitutj, ut de causa cognosceretur, que inter eos vertebatur, proposuit abbas predictus, quod ecclesia Floreffiensis cum ecclesia Waverensi, a qua predicta bona per commutationem possidebat, eadem bona xl annis quiete posse. derat, et hoc legitimo instrumento, carta videlicet auctentica in medium producta et lecta, paratus erat probare; adversarij vero prefatj, cum viderent et attenderent ecclesiam Floreffiensem legitima probatione esse munitam, timentas parti sue, licet nullum sentirent gravamen aut defectum justitie, subterfugium querentes a iudicio contumaciter recesserunt. Nos vero attendentes causam eorum iniustam, nulla veritate suffultam , sicut declarabat scriptum auctenticum predecessoris nostri bone memorie dominj Henrici secundi, Leodiensis episcopi, cui ecclesia Floreffiensis fortius nitebatur, per sententiam a supramemorato abbate instanter requisitam, et iudicio curie nostre solempniter dictatam, ecclesie Floreffiensi super bonis prenominatis pacem perpetuam indiximus, sub anathemate districtius prohibentes, ne de cetero ecclesia Floreffiensis a predictis laicis, aut ab aliquibus alijs, super bonis prefatis impertinenter gravaretur, aut aliquo modo molestaretur.

a) Ce document est intitulé : Decisio querelae molae super bonis de Leiz per episcopum.

Actum anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo, episcopatus nostri anno secundo.

Testes : Walterus archidiaconus ; Henricus cantor, magister Bartholomeus, canonicj sanctj Lambertj; Otlo, abbas sancti Laurentij ; Bruno, abbas Publicj Montis ; Gosuinus, abbas Montis Cornelij; Jonas, decanus sancti Pauli, et alij multi.

VIII.

Henri I, duc de Brabant, approuve un accord conclu entre l'abbaye

de Floreffe et Henri de Grand-Leez'.

Vers 1197.

Ego HENRICUS, Dei gratia dux Lotharingie, omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, notum facio, quod, cum Heuricus, miles de Minori Lees, multis iniustis querelis ececlesiam Floreffiensem diu vexasset, tandem amicorum suorum consilio, ad componendum cum eadem ecclesia adductus est. Sed ecclesia neque promissionibus neque juramentis eius credere voluit, donec fide interposita spopondit, quod compositionis illius nos testem et obsidem, etiam et ultorem, si pacta transgrederetur, constitueret, et sigillo nostro ipsam concordie formam communiri faceret. Nos igitur pietatis causa, ut ecclesia sua pace gaudeat, et idem Henricus miles ad malitiam non recurrat, per presentem paginam omnibus significamus, quod sepedictus Henricus miles omnem querelam, quam adversus ecclesiam Floreffiensem habebat, tam de eleemosyna Arnoldi militis, avunculi sui, quam de terris, pratis, per patrem, per matrem suam, eidem ecclesie ab ipso Henrico in eleemosynam collatis, et dimidio modio avene, quem ab ecclesia annuatim iniuste exigebat, et quibuslibet alijs penitus abdicavit et war. pivit, ita quod ecclesia neque censum neque reditum aliquem ei debet, nisi tantum xviij denarios, Namurcensis monete, annui census. Igitur ut hec concordia firma permaneat, sicut idem miles promisit, nos ipsum et testen et obsidem inde constitutum, et plenam iustitiam, si de cetero super predictis idem Henricus miles ecclesiam infestaverit, nos facturum vera fide promisimus, et in certitudinem promissionis huic cartnle sigillum appendi fecimus.

a) Ce documeut est intitulé : Henricus, dux Lotharingiae,eandem querelan *j Ce document est intitulé : Donatio qualuor arpercorum allodii prope Leez.

IX.

L'abbaye de Floreffe reçoit une donation de quatre arpents

d'alleu, situés à Grand-Leez',

Vers 1200.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod Ennua, uxor Thome militis de Laiz, viri liberi, et ipsa libera, consensu filij sui Michaëlis, et filie sue Sibilie, quatuor arpenta allodij, que possidebant in loco, qui dicitur Bruy, de voluntate Petrj, qui ipsum allodium ab ipsis empturus erat, super altare beate Dei Genitricis Marie de Floreffia in eleemosynam legitima donatione contulerunt. Quod videlicet allodium prenominatus Petrus de manu abbatis ecclesie Floreffiensis in possessionem tam sibi quam heredibus suis jure hereditario sub censu annuo duorum denariorum perpetud tenendum confestim suscepit.

« PreviousContinue »