Page images
PDF
EPUB

II.

Henri, évéque de Liége, donne l'église de Grand-Leez au prieuré de Basse-Wavre1.

1153.

In nomine sancte et individne Trinitatis. Ego HENRICUS, secundus hujus nominis, ecclesie Leodiensis episcopus, omnibus et presentibus et successuris in perpetuum. Ex officio ecclesiastici regiminis, ad quod per misericordiam Dei vocatj sumus, diligentj experientia providendum est nobis, ut quidquid ecclesijs dispensatione vel administratione nostra provenerit, id ca ratione fiat, ut nullatenus in irritum revocari possit. Per cartam ergo presentem tam futurorum quam presentium cognitioni mandare decrevimus, quod ecclesiam de Laiz cum dote et decimis et omnibus appendicijs eius, juxta antiquam episcopatus nostri consuetudinem,in laica manu quasi captivam invenerimus; quam tandem aliquando, divina suffragante misericordia, non sine multa sollicitudine et industria ad honorem Dei emancipavimus, salva et retenta servitij integritate, feodi, ad quod prius pertinebat, liberam habentes potestatem vel ad proprios usus retinendi, eam vel alio transferendi. Venit interim ad nos venerabilis et admodum religiosus vir Godescalcus, abbas Haffligemensis, petens, ut predictam ecclesiam de Laiz ad usus fratrum in ecclesia sancte Marie, que est in Wavera, in episcopatu nostro videlicet, Domino servientium affectare vellemus. Cuius honeste petitioni, habito super hoc tam archidiaconorum et abbatum quam baronum nostrorum cum multa deliberatione consilio, acquievimus et legitime affectavimus predictam ecclesiam cum omnibus appendicijs suis Haffligemensi abbatj, Godescalco, ad usus fratrum Waverensis ecclesie, tam pro

1) Ce document est intitulé: Donatio ecclesiae de Leez et decimarum facta ecclesiae Wavriensi per episcopum Leodiensem Henricum.

remedio predecessorum et successorum nostrorum quam nostro, hac interposita conditione, ut singulis annis, in festo sancti Lamberti, Waverensis ecclesia, in recognitionem huius legitime affectationis, tam successoribus nostris quam nobis censum solveret quinque solidos, videlicet Leodiensis monete. Dedimus preterea eidem Waverensi ecclesie duodecim bonaria allodij in Laiz et prope Laiz, quod quidam liber homo Henricus de Laiz legitime nobis affectaverat.

Actum est hoc anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo tertio, indictione prima, presidente Romane ecclesie papa Eugenio secundo, anno papatus eius nono, regnante Friderico, anno regni eius secundo, anno autem episcopatus nostri nono.

Huius rei testes sunt archidiaconi: Almaricus, Balduinus; Hubertus, decanus; Franco, abbas Lobiensis, Stephanus, abbas sancti Jacobi; Drogo, abbas Florinensis; Robertus, abbas Walciodorensis; viri nobiles: Ludewicus comes de Loz, Henricus de Lentburch, Godefridus comes de Duraz, Gozuinus. de Falcunmont, Gerardus de Bacunweit, Philippus de Laiz, Gocelinus frater eius, Walterus de Marbais, Sigerus de Wavera, Walterus de Castelin, Balduinus frater eius, Wido de Fontaines, Franco, et Giselbertus frater eius de Fontaines, Gerardus de Lerna, et alij plures.

Super his autem omnibus advocatiam in manu nostra retinuimus, hoc adiecto, ut neque abbas Haffligemensis, neque alia persona potestatem habeat predictas possessiones transferendi alio quam ad Waverensem ecclesiam, que in episcopatu nostro est. Qui vero hanc nostram institutionem infringere presumpserit, anathema sit.

[ocr errors]

Le chapitre de Saint-Lambert de Liége approuve la donation

précédente1.

1153.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Conventus ecclesie sancte Marie sanctique Lamberti, in Leodio, omnibus in perpetuum. Contigit ordinatione divina, ut ecclesia de Laiz manus periculosas laicorum, quibus quasi captiva et de libertate. in servitutem redacta tenebatur, evaderet, et in manus dominj nostri Henrici secundi, Leodiensis episcopi, libera, et adeo libere rediret, ut eam vel in proprios usus ordinare vel alias bene locare absque omnj legitima contradictione potuisset, salvo per omnia servitio feodi, ad quod prius pertinebat. His ergo ita se habentibus, vir vite venerabilis abbas Haffligemensis ecclesie Godescalcus predictam ecclesiam interventu religiosarum personarum a domino episcopo quesivit ad opus pauperum fratrum in ecclesia beate Marie de Wavera Deo devote servientium. Quorum dignis et honestis petitionibus indignum ducens non obtemperare, dominus episcopus predictam ecclesiam de Laiz cum omni integritate sua et pertinentibus ad ipsam, predicto abbatj Godescalco ad usus predictos pro amore Dei et statu sancte Leodiensis ecclesie legitima donatione donavit. Dedit eis preterea duodecim bonuaria terre de allodio Henricj in eadem villa de Laiz. Recognitio autem predicte donationis. est census quinque solidorum, Leodiensis monete, quem singulis annis Wavrensis ecclesia Leodiensi episcopo in festo sancti Lamberti reddere debebit. Huic ergo tam pie et honeste donationj libentj animo consensimus, et in perpetuum ratam manere volumus, desideramus et judicamus, advocatia in

1) Ce document est intitulé: Capitulum sancti Lamberti in Leodio ratam habet praedictam donationem.

manu dominj episcopi servata, ut alias transferri non possit. Actum est hoc anno Dominice Incarnationis millesimo quinquagesimo tertio, indictione prima, presidente Romane ecclesie papa Eugenio secundo, anno papatus ejus nono, regnante rege Frederico, anno regni eius secundo, anno autem episcopatus domini Henrici nono.

:

Huius legitime donationis testes sunt: Nicholaus, Cameracensis episcopus, qui presens interfuit; Alexander, majoris ecclesie prepositus et archidiaconus; Hubertus, decanus; archidiaconj Elbertus, Reinerus, Amalricus, Balduinus, Bruno, Philippus; canonici: Henricus, cantor, Leodicus, Henricus, Guido, Lambertus, Wazo, Ribertus, Lotharius, Wedericus, Henricus, Balduinus, Arnulfus, Walterus, Bliardus, Henricus, Alardus, et alij plures.

IV.

L'abbé d'Afflighem donne l'église de Grand-Leez à l'abbaye de Floreffe'.

1175.

Ego ARNOLFUS, Dei gratia Haffligensis abbas, et totus eiusdem ecclesie conventus, et ecclesia Waverensis tota. Notum esse volumus presentibus et futuris, quod ecclesiam de Laiz cum dote sua et decima integra, minuta et grossa, cum omnibus appenditijs suis, et curiam in eadem parochia constructam cum omnibus terris suis, et dimidium molendinum, et omnino quidquid ibidem possedimus, totum ecclesie Floreffiensi perpetuo possidendum concessimus, et ad opus eius in manum episcopi Leodiensis Radulfi reposuimus. Qui benigne nostris petitionibus acquiescens, omnia predicta eo

1) Ce document est intitulé: Abbas Haffligemensis et ecclesia Wavriensis dant ecclesiae Floreffiensi ecclesiam de Laiz, cum dote, curia in eisdem terris, et dimidium molendinum.

modo, quo ea tenuimus, ecclesie predicte tenenda contradidit, consentiente super hoc sancte Marie sanctique Lamberti capitulo, annuentibus etiam omnibus, quorum assensus ad hoc erat necessarius. Recognitio autem predicte donationis est census quinque solidorum, Leodiensis monete, quem singulis annis ecclesia Floreffiensis episcopo in festo sancti Lamberti, sicut et nostra persolvit, persolvere debet, advocatia in manu episcopi retenta, ut alias transferri non possit, et ab omni exactione iniusta libera et secura permaneat.

Huius rei testes sunt abbas Haffligensis Arnolfus, et eius predecessor Godescalcus; Ottjerus, Sigerus, Gozuinus, priores; Sigerus, prepositus; Hercanbaldus, celerarius; Albertus, camberarius; totusque conventus. Et de Wavera: Gozuinus custos; Walterus, Darmel, Johannes, Arnolfus celerarius, et reliqui omnes. De concilio Gemblacensi : dominus decanus, Sigefridus, Gilardus, Moyses et Franco de Bergis, et multi alij. Acta sunt hec anno Dominice Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo quinto.

V.

Henri I, duc de Brabant, confirme une donation, faite à l'abbaye de Floreffe, de deux cents bonniers de bois situés à Grand-Leez1.

1191.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Quoniam facile a memoria labitur, quod scripto non tenetur, ego HENRICUS, Dei gratia dux Lotharingie, notum facio tam presentibus quam futuris, quod Henricus de Majori Laiz, homo libere

1) Ce document est intitulé: Henricus, dux Lotharingiae, ratam habet donationem ducentorum bonariorum sylvae, quorum centum ecclesia Floreffiensis possit in agriculturam redigere, et in aliis centum mansionarii de Laiz habeant usum mortuae sylvae.

« PreviousContinue »