Page images
PDF
EPUB

subsequenter, quod communi spiritu ac unanimi concordia decreverunt, id, quantum in eis fuit, et prout habere videbantur in mandatis, execucionum1 demandarunt; nam abbatissa eiusdem loci ab officio dignitatis abbacialis primitus absoluta, singulisque monialibus tunc ibidem degentibus ab obediencie dicte abbatisse debito relaxatis, eas omnes et singulas ad alia loca predicti ordinis transtulerunt, atque in eodem monasterio ibidem religiosum ac providum virum dompnum Johannem de Gevia, professum monachum monasterij de Alna, eiusdem ordinis, in sacerdotali ordine constitutum, in vigore sue commissionis primum abbatem prefecerunt; priorem statum dicti monasterij, quod nostre dyocesis existit, quoad sexum Deo serviencium immutando, prout hec et alia in certis litteris patentibus, predictorum dominorum abbatum sigillis roboratis, quibus hec nostre presentes transfiguntur, clare contineri vidimus et apparent. Verum, quia premissa fieri expediri non potuerunt nostra dyocesana auctoritate inconsulta,quynimo principaliter cooperari et intervenisse debuisset; inde fuit et est, quod pro parte spectabilis principis domini Guillelmi, comitis Namurcensis dominique Bethunie, nostri consanguinei carissimi, in cuius comitatu predictum monasterium de Molins situm est, nobis exstitit supplicatum, quatinus ea, que per antedictos venerabiles abbates in hiis et circa idem monasterium de Molins in modum visitationis et pro reformatione salutari illius decreta sunt et, ut prefertur, ordinata, nostra auctoritate dyocesana ratificare et approbare dignaremur. Nos igitur propositum laudabile prefati domini comitis nostri consanguinei, qui ad idem monasterium et eius reformacionem multipliciter, ut intelleximus, afficitur, collaudantes, et presumentes indubie, quod prelibati venerabiles abbates patres de causis, rationibus et meritis huiusmodi translationis et immutationis faciende per inquisitionem et visitationem ab eis factas sese sufficienter et ad plenum informaverint, quodque in

1) Lisez executioni.

ea parte cum omni sinceritate et caritatis zelo rite processerint, recepta eciam per nos super hiis informatione legitima, huic salutari reformationi, quatinus fructibus ipsius virtuosis et operibus meritoriis exinde proventuris fieri mereamur particeps, nostrum benigniter duximus adhibere consensum; et nichilominus reformationem et status de sexu in sexum predicti monasterii translationem nostra auctoritate dyocesana, in nomine sancte et individue Trinitatis, ratificamus, laudamus et tenore presencium confirmamus, defectum et contemptum antescriptos eadem auctoritate supplentes et remittentes. Datum sub sigillo nostro ad causas, anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo decimo quarto, die decima sexta mensis novembris.

Cartulaire de Moulins, fol. 37' et 38, aux Archives de l'Etat, à Namur.

IV.

Le Souverain Pontife Martin V confirme la réforme de l'abbaye de Moulins1.

5 février 1418.

MARTINUS, episcopus, servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. In supreme dignitatis solio licet immeriti, disponente Domino, constituti, ad hoc precipue apostolice solicitudinis studia ex corde dirigimus, ut monasteria aliaque pia loca votivis iugiter gratulentur eventibus, religionis quoque ac divinorum cultus continuum suscipiat incrementum, et iis, que circa ea provide ordinata fuere, ut solida firmitate persistant, libenter, cum a nobis petitur, apostolici muniminis adicymus firmitatem. Sane petitio pro parte dilecti filii Johannis, moderni abbatis monasterii in Molins, Cisterciensis ordinis, Leodiensis

1) Ce document est intitulé: Confirmatio domini Martini pape quinti de transmutatione monasterii de Molins de monialibus in monachos.

diocesis, nobis nuper exhibita continebat, quod, cum olim dictum monasterium, quod in comitatu Namurcensis consistit, propter vitam detestabilem regimenque inordinatum abbatisse et monialium tunc inibi existencium, in spiritualibus et temporalibus evidentis desolationis obprobrio subiaceret, dilecti filii generale capitulum Cisterciensis ordinis, quod tunc celebrabatur, super hiis volens, sicuti congruebat, oportune providere, dilectis filiis Clarevallis, ac de Villari, necnon de Alna, dicti ordinis, Lingonensis et eiusdem Leodiensis diocesis monasteriorum abbatibus, illorum propriis nominibus non expressis et eorum singulis, etiam quondam Wilhelmo, comite Namurcense, dicti monasterij patrono, id prosequente per suas litteras, commisit atque iniunxit, quatinus zelo religionis accensi predicti auctoritate capituli prefatum monasterium iuxta ipsius regularia instituta visitare, ipsasque moniales ad alia eiusdem ordinis monasteria destinare, ac earum victui, prout convenientius videretur, eisdem providere curarent, et successive dilecti filii Matheus de Claravalle, Otto de Villari et Godefridus de Alna, monasteriorum predictorum abbates, huiusmodi litteris et commissioni innitentes, per eos monasterium ipsum, in quo visitationis instituerant officium, et cui dilecta in Christo filia Clemencia, monialis, tunc abbatissa presedit, irreparabilis demolitionis anfractibus ad exterminium festinare, illiusque edificiorum unam in terram putrescere, et aliam solo tegi divo, necnon aliam partes, solutis undique compagibus, eciam absque ventorum impulsu lapsui suppositam, nullum quoque monastice religionis observantiarum inibi vestigium existere, sed, carnalibus intumescentibus illecebris, plerasque ex monialibus predictis partus suos annuos nichil dedecoris sive modice turpitudinis arbitrari in veritate comperto, auttoritate predicta, Clemenciam ab huiusmodi presidencie statu, necnon singulas moniales predictas et personas regulares inibi ab omni, quo diete Clemencie olim abbatisse antea astritte fuerant, professionis vinculo penitus absolverunt, eis alia, quibus

vite necessitatem conventualiter perciperent, et huiusmodi suarum professionum debita vota Altissimo redderent, dicti ordinis monialium monasteria assignantes. Et ne earum receptio in aliis monasteriis facienda ipsis aliis monasteriis et illorum monialibus onerosa existeret, auctoritate decreverunt eadem, quod Clemencie sex, et singulis aliis monialibus prefatis, dummodo incontinencie vitio non fedarentur in antea, et non alias, quatuor modii spelte de fructibus, redditibus et proventibus dicti monasterij de Molins, annis singulis, in festo Omnium Sanctorum, solvi et assignari deberent, ad id omnia temporalia eiusdem monasterij de Molins, presencia atque futura, bona efficaciter obligantes, ac diffinientes, quod deinceps irrefragabiliter in dicto monasterio de Molins loco monialium succedant sub dilecto filio abbate monasterii Cisterciensis, Cabilonensis diocesis, conventus atque congregatio monachorum ordinis antedicti; et insuper de persona Johannis predicti eidem monasterio de Molins tunc vacanti auctoritate predicta providerunt, ipsumque illi prefecerunt in abbatem, curam et administrationem ipsius monasterij de Molins sibi in eisdem spiritualibus et temporalibns plenarie committendo, sibique iniungendo, quod ex tunc infra annum in dicto monasterio de Molins sub huiusmodi professionis iugo vel alias, prout licite posset, conventum numeri ad minus duodecim monachorum dicti ordinis congregare curaret, nonnullis aliis racionabilibus atque salubribus tunc adiectis, et que omnia postmodum per dilectum filium Johannem, electum Leodiensem, auctoritate ordinaria confirmata fuere, prout in illius ac eorumdem commissariorum desuper confectis litteris plenius dicitur contineri. Quare pro parte dicti Johannis abbatis, asserentis nonnullos ex huiusmodi monachis inibi ad presens fore divinis mancipatos, nobis fuit humiliter supplicatum, ut commissioni, visitationi, absolutioni, assignationi, decreto, diffinitioni, provisioni, prefectioni, confirmationi, et aliis predictis robur apostolice confirmationis adiicere de benignitate apostolica dig

naremur. Nos igitur eisdem supplicationibus inclinati com mis sionem, visitationem, absolutionem, assignationem, decretum, diffinitionem, provisionem, prefectionem et confirmationem huiusmodi, ac omnia inde secuta rata habentes et grata, ea auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui forsitan intervenerint in eisdem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, communitionis et suppletionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Constancie, nonis februarij, pontificatus nostri anno primo.

Cartulaire de Moulins, fol. 40 et suiv,, aux Archives de l'Etat, à Namur:

V.

Jean III, comte de Namur, enjoint à tous ses officiers de protéger les religieux de l'abbaye de Moulins1.

29 juillet 1420.

JEHAN DE FLANDREZ, comte de Namur et seigneur de Béthune, à tous nos officiiers, et par espécial à nostre baillieu de Bovignez, salut. Comme ainsi soit que de jour en jour les religieux del église et monastère de Moulin soient travilliés, iniuriiés, vexés et molestés par aucunez dames en temps passé religieux en icelle église, comme il nous ont fait dire et remonstrer, requerrant sur che avoir nostre provision nécessaire;

1) Ce document est intitulé: Lettre dou conte Jehan de Namur del transmutacion del église de Molins,

ANALECTES VIII.

2

« PreviousContinue »