Page images
PDF
EPUB

fame ordinis infectiva, odibilia Domino Deo nostro, commisse nobis auctoritatis executionem, quantum temporis indulsit oportunitas, modo, qui sequitur, orsi sumus. Et quidem die vicesima quarta mensis marcij anni supradicti convenientes in prefato monasterio de Molins, celebrata primum ad invocatiotionem divine gratie missa sancti Spiritus, sororein Clementiam, tunc abbatissam dicti loci, publice absolvimus ab hujusmodi presidencie statu; similiter omnes et singulas eiusdem monasterii personas regulares absolvimus et absolutas esse censuimus ab omni professionis vinculo, quo dicte sorori Clemencie vel monasterio de Molins antea fuissent astricte, protinus eis assignantes alia nostri ordinis monasteria monialium, in quibus vite necessitatem conventualiter percepture suarum professionum debita vota presidentibus reddent, servient in sanctitate Domino sub observanciis regularibus, veterem exute cum actibus hominem, et honestioris vite spiritu renovate. Ut insuper monialibus ipsis et monasteriis, que recipient eas, nostra presens ordinatio minus sit onerosa, providemus et vo. lumus, quod soror Clemencia, dudum abbatissa de Molins, super idem monasterium,quoad vixerit, anpuam pensionem sex modiorum spelte, aliarum vero quelibet dicti loci munialium quatuor tantummodo modios siliginis pensionis habeant annualiter. Ad quas. granorum seu pensionum summas annis singulis, in festo Omnium Sanctorum, plene et integre solvendas monasterium de Molins et omnem eius presentem pariter et futuram temporalitatem efficaciter obligamus, nisi, quod absit, aliqua vel alique vicio carnis vel incontinentie fedarentur in futurum: quibus ob hujusmodi probatam legitime turpitudinem volumus omnem pensionis gratiam ex tunc in antea denegarj.

Quibus ita gestis, irrefragabiliter ilico diffinivimus, quod a modo usque in finem in dicto monasterio de Molins loco monialium succedent eiusdem ordinis sub eodem patre abbate, domino videlicet abbate Cistercij, conventus et congregatio mo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

nachorum. Pro qua diffinitionis sentencia fructuosius et convenientius executioni mandanda viruin venerabilem, vita famaque conspicuum, operosum verbo et exemplo, igne divinj amoris et proximorum salutis accensum, dominum videlicet Johannem de Gevia, monachum de Alna, accivimus, rogantes eum et monitis inducentes salutaribus, quatinus presidentiam dicti loci acceptare vellet, eiusque fieri primus abbas. Cujus post multos excusationum apologos hac in re tandem accedente consensu, nos, communicato sapientum plurimorum consilio, dictum dominum Johannem concessa nobis per generale capitulum auctoritate, presentibus utriusque sexus omnibus, qui illic aderant, assumpsimus, prefecimus et creavimus in proprium et verumi abbatem monasterij de Molins, denuntiantes locum et tempus esse loquendi, si dicto negotio quisque intenderet contraire. Postque laudis hymnum illum Te Deum laudamus pro graciarum actione resonantes, receptis etiam ab eodem abbate novo solitis secundum statuta nostra juramentis, ipsum installavimus, introduximus et investivimus in realem et corporalem possessionem dicti monasterij in spiritualibus et temporalibus per traditionem regule et clavium monasterii, plenam ei administracionem in utroque regimine committentes, sibi quoque preceptom rigorosum adicientes congregandi sub professionis jugo vel alias, ut licite poterit, conventum ibidem infra annum numeri ad paucius duodeni, confidentes in Illo, qui donis suis merita supplicum excedit et vota, quod, tam sua di vina quam illustrissimi comitis domini Namurcensis ac aliorum fidelium cooperante gratia, monasterium ipsum, quod diu transeuntibus in proverbium fuit, novi huius abbatis zelo, laboribus et industria, successibus in utroque regimine prosperis apud Deum et homines efflorebit.

Ceterum ne alia pretereamus nominata in diffinitione generalis capituli monasteria, emissionem monialium monasterij Solismontis, per dompnum abbatein de Alna pridem factam, auctoritate dicti capituli ratificamus, omnem eis inibi preclu. dentes habitationem in futurum, proviso super hoc, quod dictus abbas aliarum monialium honeste couversationis et numeri non restrictioris conventum infra sex menses, aptatis edificiis, recolligat in eodem.

Abbatissis et conventibus de Argenton et de Walencuria irrevocabili perpetue emisssionis animadversione prohibemus, ne aliquos vel aliquas ex nunc in futurum sibi professione coniungant, donec earum plenior reformatio, paululum nunc dilata, secundum Deum et ordinis justiciam fuerit adimpleta.

Si quid contra premissa presumptum fuerit, irrituin decernimus; et sic introductas, quam primum innotuerit, expellendas, regimen et conversationem earum interea abbates de Villarj, de Alna et de Molins coniunctim et divisim, quociens oportunum fuerit, pro viribus accurabunt.

In quorum omnium et singulorum noticiam et testimonium veritatis nostrum trium sigilla presentibus apposita sunt, octava decima die mensis aprilis, anno Domini superius nominato, videlicet millesimo quadringentesimo quartodecimo.

Cartulaire de Moulins, du xve siècle, fol. 35 et suiv., aux Archives de l'Etat, à Namur.

II.

Guillaume II, comte de Namur, enjoint à tous ses officiers de

préter main forte à l'abbé de Moulins, pour faire rentrer les revenus du monastère'.

10 juin 1414. GUILLAUMES DE FLANDRES, contes de Namur et seigneur de Béthune, à tous noz baillieux, prévost, maieurs, officiers, sergans et subgez, asquels cez présentez seront monstréez, salut.

1) Ce document est intitulé : Lettre dou conle Wilhame de Namur del transmulacion del église de Molins.

Comme l'abbeye de Molin estant par desoubz nous ou pays de nostre ditte contet, pour le cause du maulvaise, indiscret et dissolut gouvernement de l'abesse et convent du lieu, ait esté par le capitle généralle de leur ordène et par leur commis ad ce, de nostre pourcache consentement et assent, et pour le réparation d'ycelle, transmuée en ordène de moisnes ; et par ycelli commis de par le ditte capitle y ait estet et soit ordonnet et constituet en abbet nostre bien amé en Dieu damp Johan de Geyves pour en avoir le gouvernement, tant en ese piritualitet comme en temporalitet, et pour avoir, prendre, lever et recepvoir tous cens, rentez, revenuez et quelconques aultres biens et émolumens à ycelle abbeye appartenans, au bien, proufit et usaige dicelle; nous vous mandons et commandons que vous faitez lez créditeurs, qui seront tenus dez dis cens, rentez et biens appartenans à ycelle abbeye, respondre audit abbeit, ou à son commis ad ce de par lui porteur d'isces- . tez, en les constraindant, se besoing est et il vous en requirent,de en faire à eulx paiement et satisfaction deubz et raisonnaublez,si avant qu'il y seront tenus le cognoisteront ou que le dit abbet ou son dit commis le porront monstrer deuwement, en ce faisant sans l'un l'autre ne autre mandement de nous ne d'autre de par nous actendre,par tèle manière que par vo deffaulte le dit abbet ne son dit commis n'aient cause de nous en porsuyr : Ces présentes demourant en leur vertu jusquez à notre volentet et rapial.

Faitez et donnéez soubz nostre saiel, le xe jour du mois de juing, lan mille cccc et quatorse.

Cartulaire de Moulins, fol. 39, aux Archives de l'Etat, à Namur.

1) Pourcache, demande.

III.

Jean de Bavière, évêque de Liége, confirme la substitution des

religieux aux religieuses'.

16 novembre 1414. JOHANNES DE Bavaria , Dei gratia electus confirmatus Leodiensis, universis presentibus et futuris has nostras litteras visuris et audituris salutem et in Domino, sinceram caritatem cum noticia veritatis. Sollicitudo pastoralis, qua Dei Ecclesiam et religiosas personas nostrarum civitatis et diocesis dirigere, ac ipsarum commoda et profectus spirituales procurare ex officii debito tenemur, nos excitat, ut presenti tempore nostre considerationis aciem ad monasterium de Molins, ordinis Cisterciensis, nostre diocesis, favorabiliter convertamus. Sane, sicnt accepimus, cum jam dictum monasterium, quod ab olim et novissime per personas regulares feminei sexus predicti ordinis regi, tueri et inhabitari consuevit, quam plurima, tam in spiritualibus quam in temporalibus, pateretur dispendia, notoriaque ac necessaria reformatione indigeret, venerandi patres Matheus de Claravalle, Otto de Villarj et Godefridus de Alna monasteriorum, Lingonensis et nostre Leodiensis dyocesium, abbates, capituli generalis dicti ordinis ad ipsum cum eiusdem potestate plenaria commissarij deputati, idem monasterium de Molins visitarunt, et per ac post huiusmodi visitationem ab eis communiter et personaliter factam, pro debita illius reformatione habenda ex quampluribus causis rationabilibus conceperunt et decreverunt utile, salubre et oportunum fore, quod moniales inibi tunc residentes, que numero pauce erant, ad alia loca eiusdem ordinis transferentur, quodque in antea et deinceps huiusmodi monasterium per monachos eiusdem ordinis regeretur, teneretur et inhabitaretur; et cum

1) Ce document est intitulé : Confirmatio (transmutationis) eiusdem per dominum Johannem de Bavaria, eleclum Leodiensem,

« PreviousContinue »