Page images
PDF
EPUB

a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, anniversaria et redditus, qui a predecessoribus vestris ad usus refectorii vestri ab antiquo fuerunt tempore deputati, sicut illos juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos dicto refectorio vestro auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ansu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursuram.

Datum Laterani, v idus aprilis, pontificatus nostri anno quinto.

VI.

Le pape Grégoire IX confirme un accord conclu par les abbés

de Saint Amand et de Saint-Nicolas-des-Prés avec le chatelain Evrard Radoul, à l'intervention amicale de l'évéque de Beauvais, au sujet de l'exercice du droit de gite.

11 mars 1223.

GREGORIUS [IX], episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Tornacensi et Cameracensi episcopis, et dilecto filio abbati sancti Auberti Cameracensis, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii sancti Amandi in Pabula, sancti Martini et sancti Nicholai in Pratis juxta Tornacum, monasteriorum abbates transmissa nobis petitione monstrarunt, quod, cum inter ipsos communiter, ex parte una, et Evrardum Radoul, castellanum Tornacensem, ex altera, super eo, quod idem castellanus quasdam procurationes et res alias in dictis monasteriis et curtibus eorumdem contra justiciam exigebat, questio fuisset exorta, tandem, mediantibus venerabili fratre nostro Belvacense episcopo ejusque collegis, amicabilis inter partes compositio intervenit, quam apostolico petierunt munimine

roborari. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus compositionem istam, sicut sine pravitate facta est et ab utraque parte sponte recepta, faciatis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari, proviso, ne in commune Tornacensis excommunicationis vel interdicti sententiam proferatis, nisi mandatum a nobis super hoc receperitis speciale. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur.

Datum Laterani, vi idus martii, pontificatus nostri anno septimo.

VII.

Le pape Innocent IV autorise les religieux de l'abbaye

de Saint-Nicolas-des-Prés, à recevoir des héritages'.

20 novembre 1246.

INNOCENTIUS (IV), episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancti Nicholai, ordinis sancti Augustini, juxta Tornacum, salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre precibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut possessiones et alia bona mobilia et iminobilia, exceptis feudalibus, que personas fratrum ad monasterium vestrum e seculo fugientium et professionem facientium in eodem, si remansissent in seculo, ratione successionis, vel quocumque alio justo titulo contigissent, petere, percipere et retinere libere valeatis.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem

[ocr errors]

a) Ce document est intitulé : De succedendo loco religiosorum in bonis parentum defunctorum. - Ce privilége a été réitéré par le même pape le 16 juillet 1249.

omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Lugduni, xijo kalendas decembris, pontificatus nostri anno quarto.

VIII.

Privilége accordé à l'abbaye de Saint-Nicolas de ne pouvoir

étre frappée d'excommunication d'une manière générale.

20 povembre 1246.

INNOCENTIUS [IV], episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancti Nicholai, ordinis sancti Augustini, juxta Tornacum, salutem et apostolicam benedictionem. Cum nuper prohibuerimus, ne in universitatem vel collegium excommunicationis sententiam proferatur, volentes animarum vitare periculum, quod exinde sequi posset, cum nonnunquam contingeret innoxios etiam hujusmodi sententia irretiri, sed in illos dumtaxat de collegio vel universitate , quos culpabiles esse constiterit, promulgetur; nos, vestris supplicationibus inclinati, prohibitionem hujusmodi circa universitatem vestram auctoritate presentium decernimus observandam. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Lugduni, xii kalendas decembris, pontificatus nostri anno quarto.

IX.

Le pape Innocent IV dispense l'abbaye du payement de certaines pensions ecclésiastiques'.

16 juillet 1249. INNOCENTIUS [IV], episcopas, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui sancti Nicholaï in Pratis, ordinis sancti Augustini, Tornacensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Vestre meritis devotionis inducimur, ut vos speciali gratia prosequamur. Hinc est, quod nos, vestris inclinati precibus, auctoritate vobis presentium indulgemus, ut ad provisionem alicujus in pensionibus seu beneficiis ecclesias. ticis cogi de cetero per literas apostolicas non possitis, nisi plenam et expressam de indulgentia hujusmodi fecerint mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Lugduni, xvii kalendas augusti, pontificatus nostri anno septimo.

X.

Le pape Innocent Il confirme l'abbaye dans ses possessions.

23 juillet 1249. INNOCENTIUS (IV) episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancti Nicholai de Pratis juxta Tornacum, ordinis sancti Augustini, Tornacensis dio. cesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que in presentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus; specialiter autem hospitale vestrum, situm juxta portas monasterii vestri, cum pertinentiis suis, nec non terras, possessiones, domos, prata, nemora, molendina et alia bona vestra, sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se nové. rit incursurum.

") Ce document est intitulé : Privilegium, quod nulli debealur providere in canonicalu et pensione ad vitam.

9) Ce document est intitulé : De confirmatione loci el bonorum.

Datum Lugduni, x kalendas augusti, pontificatus nostri anno septimo.

XI.

Le pape Alexandre IV accorde à l'abbaye la permission de

racheter, à certaines conditions, les dimes qui appartiennent à des laïques.

9 janvier 1260. ALEXANDER (IV), episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii sancti Nicholai in Pratis, ordinis sancti Augustini, Tornacensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestre precibus incli. nati, vobis auctoritate presentium indulgemus, ut in parochiis alienis liceat vobis decimas redimere de manibus laycorum, dummodo ad id diocesani episcopi et rectoris ecclesiarum, ad quas decime ipse spectant, accedat assensus, sufficienti a vobis cautione prestita, quod ecclesiis ipsis eas restituere teneamini, quotienscumque ab eis rectoribus de pretio, quod pro eis de

« PreviousContinue »