Page images
PDF
EPUB

addidit, alterarit et declaravit per modum codicilli in formam sequentem :

Imprimis declaravit se habere quandam tabulam, in qua depicta est imago sancte Anne, quam per suos executores in suprascripto suo testamento nominatos collocari cupit apud Minores, in opposito sui sepulchri, et poni sub eadem tabula candelabrum eneum instar brachii, in quo perpetuis futuris temporibus voluit singulis diebus triplicibus poni per presidem dicti sui collegii, in prescripto suo testamento fundati et erecti, expensis eiusdem collegii, candelam ex cera unius dimidiate libre, illamque incendi eisdem diebus singulis horis divinis.

Item vult dictus dominus testator poni super sepulchrum suum lapidem, vulgariter dictum eene zercke, longitudinis... pedum et latitudinis..., in cuius marginibus cupit sculpi nomen suum, ac annum, mensem et diem sui obitus, ac in medio ejusdem lapidis imaginem quandam instar sacerdotis induti alba et casula, ac habentis calicem in suis manibus.

Item dictus dominus testator, ubi in dicto suo testamento ordinavit, quod bursales pro tempore futuro in eodem suo collegio existentes post auditam logicam aut post promotionem in Artibus possent studere indifferenter in aliqua majorum facultatum huius Universitatis Lovaniensis, per ipsos et eorum quemlibet eligenda, alterando huiusmodi ordinationem, ordinat, quod huiusmodi bursales studebunt et dabunt operam in una ex tribus facultatibus, utputa theologie, juris canonici aut juris civilis, per eos et eorum quemlibet eligenda.

Item, ubi per dictum suum testamentum voluit dicti sui collegii et bursariorum esse provisores presides collegiorum Pontificis et Theologorum dicte Universitatis Lovaniensis pro tempore existentes, alterando etiam huiusmodi ordinationem, ordinavit, quod provisores eiusdem collegii et bursariorum erunt presides dicti collegii Theologorum et principalis ordinarius docens hora septima in jure canonico pro tempore futuro existentes ; dans eisdem eandem potestatem, quam aliis provi

[ocr errors]

soribus in dicto suo testamento deputatis dedit et concessit, legans eisdem, prout aliis in suo testamento nominatis legavit ; et casu, quo huiusmodi nunc deputati provisores onus huius. modi acceptare recusarent, dedit prenominatis suis executoribus potestatem nominandi et deputandi alios in ipsorum locum provisores, qui eandem habebunt auctoritatem ac legatum, quam seu quod provisores per ipsum deputati habebant.

Item dictus dominus testator casu, quo nec consanguinei sui, nec Bovinienses, nec etiam Namurcenses, post publicationem, ut premittitur, fiendam, comparerent pro bursis, vacatione earumdem occurrente, obtinendis ita, quod provisores easdem conferrent Lovaniensibus, vult , eo casu contingente, proles dictorum Johannis Petri et Gregorii Wyffliet, suorum executorum, modo juxta dictum suum testamentum idonei reperirentur, aliis preferri etiam quantumcumque idoneis.

Item, quia prenominati magister Johannes Tamison senior et Johannes Tamison junior, eius testatoris consanguinei nominati per ipsum testatorem pro duabus primis bursis obtinendis, huiusmodi nominationem et bursas refutarunt, ipsasque nolle habere declararunt, nominavit illorum loco magistrum Johannem Dinzebron (?), Wiberti filium, ut una ex dictis bursis gaudeat, salvo quod ipse magister Johannes habebit eumdem Wiebertum, suum patrem, talem, quod executoribus sui tes. tamenti predictis ad opus dicti collegii erecti post eius mortem satisfaciat de summis pecuniariis, per eumdem Wiebertum sibi domino testatori ex mutuo debitis juxta obligationes eiusdem apud ipsum testatorem existentes, et alias minime.

Ulterius, eisdem anno, indictione et pontificatu, quibus supra, die vero prima mensis julij, antequam eidem domino tes. tatori administrarentur sacramentalia, dictus dominus et magister Nicolaus Goblet, testator, licet egrotus et in lecto sue egritudinis decumbens, sensuum tamen suorum, ut clare ap

parebat, per omnia bene compos existens, inherendo testamento per eum, ut premittitur, condito (alteratione, additione et declaratione per codicillum predictum factis salvis) nominavit ex nunc unum ex filiis magistri Johannis Simonis ad unam ex bursis per eum fundatis cum aliis nominatis, modo aptus et idoneus reperiatur ad primum locum juxta suum testamentum predictum obtinendum, illaque gaudendum; nec non filium Johannis Van der Straten, compatris sui, quem suscepit ex sacro fonte baptismatis ; quem etiam vult, postquam factus sit idoneus ad primum locum , aliqua bursarum tunc vacante gaudere, declarans, quod, casu Lovaniensibus contingente, vult proles Johannis Petri aptas secundum testamentum aliis omnibus preferri; similiter etiam eiusdem Johannis consanguineis, quos etiam, eodem casu Lovaniensibus contingente (exceptis iis per eum nunc et supra in dicto suo testamento nominatis et postea forsan nominandis eisdem consanguineis preferendis) aliis etiam vult preferri. De et supra quibus etc.

Insuper, secunda dicti mensis julii... dictus dominus testator... nominavit filium magistri Leonardi Willemaerts, medicine doctoris, medici ipsius domini testatoris, instantis et petentis, postquam factus sit aptus et qualificatus ad primum locum juxta testamentum ipsius testatoris pro una bursa tunc vacante obtinenda. Qua nominatione attenta, dictus magister Leonardus quitavit eumdem dominum prepositum de suis vi. sitationibus eidem domino preposito in sua infirmitate factis et postea adhuc fiendis, promittens ratione earumdem nihil petere aut exigere, dans et concedens ipse dominus testator magistro nostro Cortio facultatem nominandi virum aptum et idoneum ad aliquam ex bursis per eum erectis obtinendam, modo numerus postea non inveniatur completus.

Item dictus dominus testator cupit sub imagine sancte Anne, supra portam domus sue in muro collocate, poni lamen

ex ere seu cupro in eodem muro, et sculpi in eodem launine magnis litteris hec verba sequentia : COLLEGIUM IN HONOREM SANCTE ANNE FUNDATUM ET ERECTUM PER DOMINUM ET MAGISTRUM NICOLAUM GOBLET.

Item casu, quo vires domus mortuarie ipsius domini testatoris non sufficerent pro deceni bursis, modo et forma per eum in suo testamento descriptis fundandis et dotandis, aut quod, obstante licentia seu consensu principis solum de octo bursis dotandis et fundandis mentionem faciente, non liceret tot bursas dotare aut fundare, dat prenominatis suis executoribus numerum earumdem bursarum ad minorem numerum, juxta vires domus sue mortuarie et bonorum eiusdem ac licentiam principis, reducendi facultatem. De et supra quibus etc.

[ocr errors]

Preterea die mercurii, quinta die mensis julii... predictus dominus prepositus... nominavit pro primo servitore dictorum presidis et bursariorum dicti sui collegii prefatum Waltherum Goessens, suum servitorem, volens, quod ipse sit primus servitor dicti sui collegii juxta prescriptum suum testamentum. Supra quibus etc.

Penultimo die veneris, septima dicti mensis julii... prenominatus dominus... nominavit pro futuro bursario dicti sui collegii Claudium Del Rye, filium Henrici, octo annorum vel circiter, ut ipse, postquam factus sit idoneus juxta testamentum ipsius domini testatoris, gaudeat una ex bursis per eum fundatis et erectis tunc vacatura, sine tamen prejudicio dicti Johannis Petri filii.

Communiqué par M. le chevalier C. de Borman.

GÉNÉALOGIE DE FEU MAÎTRE NICOLAS GOBLET FONDATEUR DU

COLLEGE SAINTE-ANNE, A L'UNIVERSITÉ DE LOUVAIN.

Généalogie de feu maitre Nicolas Goblet, en son vivant prestre et

prevost de l'église Notre Damme à Dinant, fondateur du collège saincte Anne, en l'université de Louvain, commenchant à Nicolas Goblet en son vivant seigneur de Byoul et d'Anevoye et grant père audit fondateur, fait en l'an de gráce mil cincq

cens cinquante huyct'. I. Nicolas Goblet, seigneur de Byoul et d'Anevoye, et Marie du Pont son espeuze. Dont :

1° Jehan, qui suit :
20 Nicolas, auteur de la seconde branche.
30 Marguerite Goblet, femme à Anthoine Salmon, dont

Jehenne Salmon, qui fut mère de a) Hubert de
Montjoye,) Anne de Montjoye, épouse de N. Brant c)

N. de Montjoye, espeuze au seigneur de Saincte Marie. 4.0 Marie Goblet, qui engendra a) Gillain le Cingne,

6) Michel le Cingne, c) Jacques le Cingne. II. Jehan Goblet, seigneur d’Anevoye, laissa deux enfants :

1° Jehan Goblet, seigneur de Lesves.

20 Barbe qui suit. IlI. Barbe Goblet épousa N. Brant, dont elle eut : 1° Jehan Brant, seigneur d’Anevoye, père de Jehenne

Brant. 20 Aghuisse Brant, femme de N. de Bossimel, dont :

a) Marie de Bossimel.
b) Jehenne de Bossimel.
c) Marguerite de Bossimel.
d) Jacqueline de Bossimel.

1) Ce document est écrit sur une grande feuille de parchemin. La généalogie y est tracée en forme de tableau. Nous avons dû nécessairement changer cette forme, tout en conservant fidèlement le texte.

« PreviousContinue »