Page images
PDF
EPUB

Γ

et ad perpetuæ vitæ gaudia revocaret. Reliqui, P qui supra originale peccatum 9 principalia crimina commiserunt, ut adserit Scriptura, in pœnali Tartaro remanserunt: sicut in Persona Christi dictum est per prophetam ; Ero mors tua, o Mors; id est, morte sua Christus humani generis inimicam Mortem interfecit, et vitam dedit. Ero morsus tuus, inferne. Partim $ momordit infernum, pro parte eorum quos liberavit: partem reliquit, pro parte eorum qui pro principalibus criminibus in tormentis remanserunt.

Surrexit a mortuis primogenitus mortuorum: et alibi Apostolus dicit; Ipse primogenitus ex multis fratribus. Id est, primus a mortuis resurrexit. Et multa corpora sanctorum dormientium cum eo surrexerunt, sicut evangelica auctoritas dicit: Sed ipse, qui caput est, prius, deinde qui I membra sunt continuo.

Postea ascendit ad coelos: sicut Psalmista ait; Ascendit y in altum, captivam duxit captivitatem: id est, humanam naturam, quæ prius sub peccato venundata fuit, et captivata; eamque redemptam captivam z duxit in cœlestem altitudinem; et ad cœlestis Patriæ a regnum sempiternum, ubi antea non fuerat, eam b collocavit, in gloriam sempi

ternam.

Sedet ad dexteram Patris: id est, prosperitatem paternam, et in eo honore, quod d Deus est.

P Muratorius habet vero post reliqui. Oxon. non agnoscit, nec Append.

a Ita legitur in Appendice. Oxoniensis, supra originale peccato. Muratorius, supra originali peccato.

• Principalem culpam. Append.

• Muratorius, et Oxoniensis, in utroque loco, Partem. Appendix, in utroque, Partim. Media mihi lectio maxime arridet.

Deest corpora in Cod. Oxon.

u In evangelica autoritate. Cod. Oxon.

* Quæ membra. Cod. Oxon.

Y Ascendens. Murator.

* Conf. tractatum anonymi apud Hieronym. tom. v. p. 130. et apud Augustin. tom. viii. p. 69. Append. et Isid. Hisp. p. 560. ed. Paris.

• Cœlestem Patriam. Cod. Oxon.

b Et pro eam. Murator.

In deest. Cod. Oxon.

d Mallem quo, si per codices liceret; sed et quod, adverbialiter hic positum pro quia, sensum non incommodum præ se ferre videtur.

Inde venturus judicare vivos et mortuos. Vivos dicit eos quos tunc adventus Dominicus in corpore viventes invenerit; [et mortuos, jam ante sepultos. Et aliter dicit,] vivos justos, et mortuos peccatores.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis ; et reddituri sunt de factis propriis rationem : et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam ; qui vero mala, in ignem æternum. Hæc est Fides Catholica, quam nisi quisque fideliter, firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

• Venturus est. Murator.

f Quantum hic uncis includitur, omittit Codex Oxoniensis. Delusus est fortean librarius per binas literulas it bis positas: vel, simili errore deceptus, integram lineam præterierit, dum in proxime sequentem oculos conjecerat.

g Operæ pretium est pauca hic subjicere, quæ noster habet in expositione sua in Symb. Apostolicum. "judicaturus vivos et mortuos. Aliqui dicunt "vivos, justos; mortuos vero injustos: aut certe, vivos, quos in corpore in" venerit adventus Dominicus, et mortuos, jam sepultos. Nos tamen intel"ligamus vivos et mortuos, hoc est animas et corpora pariter judicanda.” Confer Ruffin. Symb. p. 140. et Method. apud Phot. Cod. 234. p. 932. Isid. Pelus. epist. 222. lib. i. p. 64. Pseud. Ambros. de Trin. p. 331.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hincmar 134, 146, 151, 167, 205,
294.

Hody (Dr.) 198, 199, 200, 201, 202,
229.

Honoratus (of Arles) 263.
Honoratus (of Marseilles) 262.
Honorius (Autun) 155.
Hormisdas (Pope) 248.
Hulsemannus 307.

Hydruntinus (Nic.) 157, 210, 238.

I.

Januensis (Johan.) 159, 173, 301.
Jerome (St.) 199, 252, 255.
Ignatius 281, 291.

John (of Antioch) 256.
John II. (Pope) 248.

Isidorus (Hisp.) 145, 318, 321, 324.
Isidorus (Pelus.) 329.
Julianus (Cardin.) 212.
Ivo Carnotensis 315.
Justinian (Emp.) 248.

K.

Kirkham (Walter) 159.
Kromayerus 307.

L.

Labbe (Phil.) 137, 148.
Lambecius 190, 206, 225, 277.
Le Lande (Peter) 148.
Langbaine (Dr.) 175.
Leo I. (Pope) 248, 252, 257.
Leo III. (Pope) 150, 229.
Leodegarius 145, 147.
Leporius 256, 260.
Lepusculus (Sebastian) 216.
Livius (Poet) 262.

Le Long 168, 176, 198, 202, 207.
Ludolphus (Job) 233, 240, 312.
Ludolphus Saxo 160, 312.
Lupus (Troyes) 167.

Luther 301.

Lyra 175.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »