magnificum se patientiæ exemplar adhibet,Fusio Gemino et Rebellio Gemino Consulibus crucifixus. (Sulp. Sev. Sacr. Hist. II.) XII. Sed sine manu frangetur. .Heb .ובאפס יד ישבר Και ποιήσει συναγωγην χειρος, και αποδώσεται. LXX*. Και ὡς ωα χειρι συντρίψει. Theodot. ws Et sine manu conteretur. Vulg. Sed illicò frangetur. Vers. Syr. Et quidem perinde ac ova franget eos manu sua †. Vers. Arab. Tandem sine auxilio humano auferetur. Dathius. Ma sarà rotto senza opera di mani. Diodati. Mais il sera desbrisé sans main. Gen. Gall. In arcanis sæculorum reconditum jacet Romæ excidium. Urbs hæc, quæ supra septem montes sedens, imperium olim in reges universos habuit, adhuc viget. At veniet tandem tempus ineluctabile: clamor undique exsurget: “Babylon cecidit, magna illa urbs." Absque manu, inauditâ scilicet atque inusitatâ quâdam calamitate, Roma peribit. "Nihil longum est, quod finem ישבר pro ישכו et ; אפס pro אסף LXX. videntur legisse * + Theodotion, fortassè, DN pro DD. Vide Kircheri Concord. I. 489. habet. Quis crederet ut totius orbis extructa victoriis Roma caderet, ut ipsa suis populis et mater fieret et sepulcrum ?" Quid plura? Mihi quidem persuasissimum est Populum Romanum hic, quasi penicillo lucis, graphicè depingi : I. Truculento scilicet vultu; II. In rebus politicis administrandis explicandisque callidum ac versutum ; III. Non tam suis quàm alienis viribus ad summum imperii culmen assurgentem; IV. Bella perpetua instaurantem; V. In cœptis exequendis felicem plerumque et fortunatum; VI. Pulcherrimis factis illustrem ; VII. Judæos opprimentem atque devastantem; VIII. Fraude rapinisque provincias evertentem; IX. Arrogantiâ tumidum; 2 X. Denique, etiam inter otia civilia sanguine et cædibus se oblectantem; XI. Jesum Christum agnoscimus cruci suffixum, sævissimum scilicet illud supplicii genus Ff VOL. I. luentem, in seditionibus præcipuè irrogari solitum. Rex hic non tam Antichristum, quàm Antichristi typum exhibet. Neque hic illi silentio prætermittendi sunt qui, nullâ sacrosanctæ scripturæ auctoritate freti, monstrum aliquod horrendum sibi fingunt, ANTICHRISTI nomine designatum, atque vivis coloribus descriptum. Filius hic Perditionis, si qua fides illis debetur, neque inter Pontificios, neque inter illos qui Reformatam Religionem profitentur, est quærendus; neque Christianus, Judæus, Gentilis erit; neque Deum, Angelum, Sanctum venerabitur.-Contra omne quod vocatur Deus, aut quod colitur, se magnificabit ; et audaci quâdam impietatis vi agitatus longè supra præcursores typosque ejus [quales erant Sennacheribus, Nebuchadnezzar, Antiochi, aliique] repertos divinos sibi honores vindicabit, et sui imaginem consecrabit.-Unde hæc portentosi Hominis Peccati descriptio? Certè non ex ་ Scripturæ paginis. Ubi semel in explicandâ prophetiâ exundantis ingenii figmentis indulserimus, nihil inde præter futilem dubiamque conjecturam erit sperandum. Si quæras, quo tempore hic rex se terris ostenderit, facile respondetur; sub extremum quatuor regnorum, quæ post Alexandri mortem constituebantur, cùm transgressiones impletæ sint. Omnia hæc regna ante Christianam æram prorsùs extincta sunt, et in Romanas provincias redacta. Hinc Mohammedes neutiquam in hâc Visione Vespero-Matutinâ prædicitur: multò minùs nescio quæ Gallica potestas, hisce temporibus sub nomine ANTICHRISTI INFIDELIS decantata; quasi Antichristus vel Homo Peccati novas formas, tanquam Proteus quidam Virgilianus, induat; nunc Papalis, mox Hæreticus, deinde Mohammedanus, Impietatis demum atque Atheismi Hierophanta. Ff2 Quatuor cornua apud Danielem VIII. quatuor Ante Olymp. Christ. Seleucid. 1. 124.3. 282. 31. 158.4. 145. 159.2. 143. 160.3. 138. 1. Seleucus I., cognomento Nicator, reg- 2. Antiochus I., seu Soter. 170. 14. Diodotus Tryphon. 164.2. 123. 190. 18. Antiochus VIII., Gripus. 166.3. 114. 170.4. 97. 171.2. 95. 171.3. 94. 218. 21. Antiochus X., Pius. 219. 22. Antiochus XI., Didymus. 172.1. 92. 221. 24. Demetrius III. |