Page images
PDF
EPUB

IV.

POPULUS ROMANUS

GRAPHICE DESCRIPTUS.

APUD DANIELEM PROPHETAM.

AUCTORE THOMA ZOUCH.

EVOLVENTI cuivis paulò diligentius sacrosanctam Prophetarum paginam, atque in animo secum perpendenti, patebit quàm ad miraculum usque in Visione Vespero-Matutinâ, uti vulgò appellatur, fata fortunasque regnorum duorum, Medo-Persici nempe atque Graci vel Macedonici, Daniel prænarraverit, Juveni huic, regiâ stirpe oriundo, modestiâ, temperantiâ, pietate insigni, optimis denique ingenii dotibus ornatissimo, voluntas Dei tam in somniis quàm in visionibus affatim revelata est. Dum in palatio apud Susas urbem, Regum Persarum sedem, versaretur, Visio quædam ei fuit objecta. Ad fluvium Ulæum in campo

[ocr errors]

* Ulæus sive Eulous, apud Herodotum Choaspes, ortus in Medis, in Austrum decurrens, Susa urbem circumfluit, cujus una portarum à fluvio porta Ulai' dicebatur; fluvius verò, Susianam regionem ab Elymaïde disterminans, in sinum tandem Persicum aquas evomit. (Usher.)

latè patenti sibi stare videbatur. acritèr descendunt Aries et Hircus.

phetam ipsum audiamus.

DAN. viii. 3, 4.

In certamen

Sed Pro

Cùm autem adspicerem, en verò Aries unus stabat ad fluvium, eique erant duo cornua, et quidem prælonga; sed alterum altero longius erat, et postremò longissimum evasit. Vidi postea Arietem cornibus impetentem et occidentem, septemtrionem et meridiem versùs: neque ulla bestia ante eum consistebat, nec quæquam erat, quæ alias ab eo liberaret; faciebatque ille quidquid libebat, ac magnam potentiam consequutus est *.

I. Aries bicornis regem Mediæ et Persiæ ad vivum exprimit †. Persarum enim rex, aureum capitis arietini figmentum, interstinctum lapillis,

* In sequentibus paginis Joannis Clerici interpretatione usus sum, utpote satis ad amussim factâ, nec ineleganti.

+Vocabula et ex eâdem radice nascuntur. In 2 Reg. xxiv. 15. principes terræ Judaicæ appellantur vel ut legitur in MSS.,, Arietes terræ.

"Danielis capite octavo Aries, qui cornibus suis omnis orbis partes ita impetebat ut nullus ei obsisteret, est Persarum rex. Dicitur sedisse ad Eulæum, quia Susæ, regni metropolis, ad eum amnem sitæ erant: et cornua duo habuisse, id est, duo regna, Medicum et Persicum, quorum postremum sublimius.”

(Bochart. Op. II. 527,)

pro diademate gestare solebat. Quid memorem Arietis cornua, in marmoreis columnis incisa, inter Elymaïdos vel Persepoleos rudera hodierno die acervatim jacentibus? Hic præcipuè ante oculos ponitur Cyrus ille, verè illustris, qui in hostem Assyrium irrumpens magnâ vi, tanquam Aries pugnax ac efferatus, concitato impetu rapit omnia et devastat. Superbâ istâ et vetustâ Babylone captâ, quæ diu se veluti regina urbium extulerat, imperii sedes ad Medos Persasque transferebatur.

viii. 20.

Aries quem vidisti, duo cornua habentem, sunt reges Medorum et Persarum.

II. Hircus quidam, uno admodùm insignis cornu, ab Occidente supra totius terræ faciem festinat *. Proh! quanto ardore, quàm præcipiti cursu contra Arietem fertur, qui tremebundus jam et metu fractus, immò exanguis planè atque mortuus concidit. "Hircus," uti Bochartus scribit, "Arieti oppositus, Macedonum monarchiam in genere significat, et speciatìm Alexandrum primum monarcham. Hircus ille fuit è capris, id est, juvenis, Hebræâ phrasi. Vix enim vigesimum

Numismata

*Macedones Egeatæ, vel 'capræ filii,' vocantur. Macedonum ex unâ parte regis caput, ex alterâ duas capras, neque rarò caprina cornua, ostendunt. Pyrrhi galea, secundùm Plutarchum, duobus cornibus caprinis ornabatur.

annum agebat Alexander, cùm bellum suscepit in Persas. Venisse dicitur ex occasu, et ex Javan, id est, ex Græciâ et Macedoniâ, quæ est ad occasum regni Persici: in superficiem totius terræ, quia orbis magnæ parti imperavit: nec tetigisse terram; quia mira fuit ejus alacritas, et in victoriis celeritas; et arietem prostravisse et utrumque ejus cornu fregisse, quia debellato rege Dario regnum ejus utrumque occupavit." (Op. II. 527.)

viii. 5-7.

Cùm vero adtentè eum considerarem, en verò Hircum, caprini generis, venientem ab occidente in totam hanc terram; nec tamen humum tangebat*, et huic Hirco erat insigne cornu inter oculos. Venit autem ad Arietem duo cornua gerentem, quem videram consistentem ad fluvium, cucurritque ad eum iratus, magno impetu. Eum vidi cùm pervenisset ad Arietem, ei summoperè indignatum, ita ut percuteret Arietem frungeretque ejus cornua, nec sat fortis esset aries ut coram eo consisteret ;

* Virgilius de Camillâ,

vel intacta segetis per summa volaret Gramina, nec teneras cursu læsisset aristas.

De Alexandro sic Justinus, XI. 2. Tantâ celeritate instructo paratoque exercitu Græciam oppressit, ut quem venire non senserant videre se vix crederent. XI. 8. 14.

Hircusque dejiceret Arietem in humum, eumque conculcarei, neque quisquam Arietem libe

raret.

Videor hic mihi videre Alexandrum Magnum, acri q âdam atque repentinâ incitatione ad prælia properantem! En! se cum parvulo exercitu in annem Granicum ingurgitat, copias Darii in ulteriore vipa consistentes aggressurus. Fugiunt hostes: Darius ipse, trepidatione perculsus, et moribundus, vitam pariter cum Persarum imperio finit.

viii. 21.

Hirsutus verò Hircus est Rex Javanis, et magnum cornu, quod erat inter duos oculos, est rex ejus primus.

Cùm Hircus jam summis viribus valeret, cornu subitò effracto, alia quatuor cornua surrexerunt.

viii. 8, 9.

Hircus verò caprini generis summoperè crevit cùmque viribus polleret, fractum est magnum illud cornu, ejusque loco alia quatuor insignia exorta sunt, in quatuor ventos cœli. et unum prodiit ex illis Cornu Parvum, quod summoperè crevit ad meridiem, ad ortum, et ad subsolanum.

Quin

« PreviousContinue »